Genesis第40章

Latin: Vulgata Clementina

研究内在含义

← Genesis第39章   Genesis第41章 →

1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo.

2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus),

3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.

4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis : aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.

5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi :

6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,

7 sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?

8 Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.

9 Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,

10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :

11 calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.

12 Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :

13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.

14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :

15 quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.

16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput meum :

17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.

18 Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :

19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.

20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.

21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :

22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.

23 Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.

← Genesis第39章   Genesis第41章 →
研究内在含义

从斯威登堡的著作主要解释:

Arcana Coelestia 5072

本章评论:



翻译:
分享: