Ezechiel第30章

Latin: Vulgata Clementina

研究内在含义

← Ezechiel第29章   Ezechiel第31章 →

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Ululate : væ, væ diei !

3 quia juxta est dies : et appropinquat dies Domini, dies nubis : tempus gentium erit.

4 Et veniet gladius in Ægyptum, et erit pavor in Æthiopia, cum ceciderint vulnerati in Ægypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.

5 Æthiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terræ fœderis, cum eis gladio cadent.

6 Hæc dicit Dominus Deus : Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus : a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.

7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt :

8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Ægypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.

9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam : et erit pavor in eis in die Ægypti, quia absque dubio veniet.

10 Hæc dicit Dominus Deus : Cessare faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.

11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram : et evaginabunt gladios suos super Ægyptum, et implebunt terram interfectis.

12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum : et dissipabo terram, et plenitudinem ejus manu alienorum : ego Dominus locutus sum.

13 Hæc dicit Dominus Deus : Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis : et dux de terra Ægypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Ægypti.

14 Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.

15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Ægypti : et interficiam multitudinem Alexandriæ.

16 Et dabo ignem in Ægypto : quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiæ quotidianæ.

17 Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsæ captivæ ducentur.

18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Ægypti, et defecerit in ea superbia potentiæ ejus : ipsam nubes operiet, filiæ autem ejus in captivitatem ducentur.

19 Et judicia faciam in Ægypto : et scient quia ego Dominus Deus.

20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

21 Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.

22 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum : et dejiciam gladium de manu ejus,

23 et dispergam Ægyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris.

24 Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.

25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident : et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Ægypti.

26 Et dispergam Ægyptum in nationes, et ventilabo eos in terras : et scient quia ego Dominus.

← Ezechiel第29章   Ezechiel第31章 →
研究内在含义

从斯威登堡的著作主要解释:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 153

本章评论:

斯威登堡作的本章其他参考:

Arcana Coelestia 488, 806, 1164, 1165, 1166, 1196, 2584...

Apocalypsis Revelata 503, 535

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 28, 38

Vera Christiana Religio 583

Show Unpublished Work(s)


Commentary (pdf)

Bible Study Notes Volume 4

翻译:
分享: