Deuteronomy第27章

Latin: Vulgata Clementina

研究内在含义

← Deuteronomy第26章   Deuteronomy第28章 →

1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.

2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,

3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :

5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,

6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :

10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :

12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.

13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.

14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :

15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.

16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.

17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.

18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.

19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.

20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.

23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.

24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.

25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.

26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.

← Deuteronomy第26章   Deuteronomy第28章 →
研究内在含义

本章评论:

故事:

从斯威登堡的著作的解释和参考:

Arcana Coelestia 796, 1298, 2184, 2187, 3703, 3862, 4844 ...

Apocalypsis Revelata 210, 349, 764, 793, 847

Show Unpublished Work(s)




翻译:
分享: