Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #1769

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

1769. Quidam spiritus ad me venit non diu post excessum ejus e corpore, quod concludere potui ex eo quod adhuc nesciret se in altera vita esse, putans se vivere in mundo; perceptum quod is deditus fuerit studiis, de quibus locutus cum eo; sed tunc subito sublatus est in altum, quod miratus; autumabam quod esset ab illis qui alta spirarunt, nam tales solent in altum ferri; aut quod posuerit caelum in altissimo, qui similiter solent in altum auferri, ut inde sciant quod caelum non sit in alto sed in interno;

[2] sed mox appercepi quod sublatus sit ad spiritus angelicos qui antrorsum paulo ad dextrum in primo caeli limine; inde dein mecum locutus est, dicens quod sublimiora videat quam usquam mentes humanae capere possent; cum hoc fiebat, legebam caput Deut. 1, de populo Judaico, quod missi sint qui explorarent terram Canaanem et quae ibi; quod cum legerem, dixit quod nihil apperciperet quae in sensu litterae sed quae in sensu spirituali, et quod haec mirabilia, quae describere non posset: hoc erat in primo limine caeli spirituum angelicorum; quid non in ipso illo caelo, et quid non in caelo angelico.

[3] Spiritus quidam tunc qui apud me erant, prius increduli quod tale sit Verbum Domini, coeperunt paenitere quod non crediderint; dicebant in illo statu quod credant, quia audiverunt illum dixisse quod audiverit, viderit et perceperit ita esse.

[4] Sed alii spiritus adhuc in sua incredulitate perstabant, et dicebant non ita esse, sed esse phantasias; quare etiam hi subito sublati sunt inde mecum locuti, et fassi, quod nihil minus sit quam phantasia, quia realiter percipiunt quod ita sit, e quidem perceptione exquisitiore quam usquam dari possit alicui sensui in vita corporis.

[5] Mox etiam alii in idem caelum sublati, et inter eos unus in vita corporis mihi notus, qui idem testatus, inter alia etiam dicens quod prae stupore gloriam Verbi in sensu illius interno describere non posset; ex miseratione quadam tunc loquens, inquiit, mirum esse quod homines ne hilum ex talibus sciant: praeterea dixit quod inde cogitationes meas et affectiones meas intueri penitus posset, in quibus perciperet plura quam potuisset edicere, sicut causas, influxus unde et a quibus, ideas quomodo mixtae essent terrenis, et quod separandae omnino, praeter alia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

De Equo Albo #9

Studera detta avsnitt

  
/ 17  
  

9. Quod in Verbo sensus spiritualis sit, qui vocatur Sensus internus. Quod nemo scire possit quid Sensus spiritualis seu internus Verbi, nisi sciat quid Correspondentia, 2895, 4322. Quod omnia et singula, usque ad singularissima, quae in naturali mundo sunt, correspondeant Spiritualibus, et inde significent illa, 2890-2893, 2987-3003, 3213-3227. Quod spiritualia, quibus correspondent naturalia sub alia facie appareant in naturali, ut non internoscantur, 1887, 2396, 8920. Quod vix aliquis sciat, ubinam Divinum in Verbo, cum tamen in Sensu ejus interno et spirituali, qui nescitur hodie, quod sit, 2980, 4989. Quod mysticum Verbi non aliud sit, quam quod Sensus ejus internus seu spiritualis continet, in quo agitur de Domino, de Glorificatione Humani Ipsius, de Regno Ipsius, et de Ecclesia, et non de naturalibus quae in mundo, 4923. Quod Prophetica plurimis in locis non intelligantur, et sic nullius usus sint, absque Sensu interno, ab exemplis, 2608, 8020, 8398. Sicut quid significatur per Equum album in Apocalypsi, 2760 seq: Quid per Claves Regni caelorum Petro datas, Praef: ad Cap: 22 Genesis et 9410. Quid per Carnem, Sanguinem, Panem, Vinum, in Sancta Caena, 8682. Quid per Prophetica Jacobi de filiis suis, Genesis 49, 6306, 6333-6465. Quid per plura Prophetica de Jehudah et Israele, quae non cum illa gente quadrant, nec coincidunt secundum sensum literae, 6333, 6361, 6415, 6438, 6444. Praeter perplura alia, 2608. Porro, quid Correspondentia, videatur in Opere de Coelo et Inferno 87-115, 303-310.

De Sensu interno seu spirituali Verbi in summa, 1767-1777, 1869-1879. Quod in omnibus et singulis Verbi sit Sensus internus, 1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 2619. Quod illa non appareant in sensu literae, sed quod usque sint intus in eo, 4442.

  
/ 17