A Bíblia

 

Genesis 17

Estude

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 5628

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

5628. ‘Et Deus Shaddai’: quod significet consolationem post dura, constat ex significatione ‘Shaddai’ quod sit tentatio, et post tentationem consolatio, de qua n. 1992, 4572, hic itaque consolatio post dura quae passi sunt 1 in Aegypto; quod sit consolatio post dura, patet quoque a verbis quae continenter sequuntur ‘det vobis misericordias coram viro’. Quod ‘Shaddai’ significet tentationem, et post tentationem consolationem, est quia antiqui insigniverunt Unicum Deum variis nominibus, secundum varia quae ab Ipso; et quia crediderunt etiam tentationes ab Ipso fuisse, vocaverunt tunc Deum 2 Shaddai, at per id nomen non alium Deum intellexerunt sed Unicum quoad tentationes; verum cum Antiqua Ecclesia declinavit, coeperunt tot deos colere quot nomina Unici Dei fuerunt, et quoque ex se plures superaddiderunt; hoc tandem ita invaluit ut unaquaevis familia haberet suum deum, et prorsus 3 distingueret illum a reliquis qui ab aliis colebantur;

[2] familia Terahi, e qua Abraham, pro suo deo colebat Shaddai, videatur n. 1356, 1992, 2559, 3667, inde non solum Abraham sed etiam Jacob (illum) ut suum deum agnoscebant, et quoque in terra Canaan; at ne a ‘religioso suo’ cogerentur, nemo enim a suo sancto cogitur, permittebatur hoc illis; sed quia ab antiquis per illum intellectus fuit Ipse Jehovah seu Dominus, Qui ita appellatus cum tentationes subiverunt, ideo Jehovah seu Dominus recepit hoc nomen apud Abrahamum, ut patet ex Gen. 17:1, et quoque apud Jacobum, Gen. 35:11. Quod non modo tentatio sed etiam consolatio per ‘Shaddai’ significetur, est quia post omnes tentationes spirituales sequitur consolatio; quod ab experientia in altera vita scire datum est; cum enim ibi aliquis dura patitur a spiritibus malis per infestationes, excitationes ad mala, et persuasiones ad falsa, post cum spiritus mali remoti sunt, recipitur is ab angelis et in statum solatii per jucundum ejus genio conforme perducitur.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts prima vice cum fuerunt.

2. The Manuscript inserts nomine.

3. distinguerent, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.