A Bíblia

 

Genesis 17

Estude

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2094

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

2094. ' 1 In capite praecedente et in hoc huc usque actum est de conceptione et nativitate Rationalis apud Dominum; et quomodo Divinum factum, agitur etiam in sequentibus; sed autumare quidam possunt quod haec scire non ad fidem ita conducat, modo sciatur quod Humana Domini Essentia facta sit Divina et quod Dominus quoad utramque sit Deus; sed ita se res habet: qui simpliciter hoc credunt, non opus habent scire quomodo factum, nam scire quomodo factum, est solum ob finem ut credant quod ita sit;

[2] sunt hodie plures qui nihil credunt nisi sciant ratione quod ita sit, quod manifeste constare potest ex eo quod pauci credant in Dominum, tametsi ore fatentur 2 , quia est secundum doctrinam fidei: at usque dicunt 3 intra se et inter se, si scirent quod ita esse possit, quod credituri; quod non credant, et ita dicunt, est causa quia Dominus natus est sicut alius homo, et externa forma fuit sicut alius; hi nusquam aliquam fidem accipere possunt, nisi prius aliquo modo capiant quomodo ita esse possit; ideo haec. Qui Verbo simpliciter credunt, non opus habent omnia haec scire, quia in fine sunt, ad quem illi de quibus dictum, non possunt venire nisi per cognitionem talium. Praeterea haec sunt quae in sensu interno continentur, et sensus internus est Verbum Domini in caelis; qui in caelis, percipiunt illud ita; quando homo in vero est, hoc est, in sensu interno, tunc cum illis in caelo unum facere potest quoad cogitationem, tametsi homo in communissima et obscurissima idea est respective: caelestes ibi, qui 4 in ipsa fide, spectant illa ex bono, quod ita sit; sed spirituales ex vero, qui etiam per talia quae continentur in sensu interno, confirmantur, et sic perficiuntur, sed hoc per millia rationum interiorum quae non in hominis ideam apperceptibiliter 5 influere possunt.

Notas de rodapé:

1. This paragraph, on a separate sheet, seems to have been written after Arcana Coelestia 2099, as original numbering of 2094-8 is altered to 2095-9.

2. The Manuscript inserts quod credant.

3. The Manuscript has quod dicant.

4. The Manuscript has quia.

5. The Manuscript has perceptibiliter.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.