A Bíblia

 

Genesis 17

Estude

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2081

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

2081. ‘Vere Sarah uxor tua’: quod significet Divinum Verum conjunctum Bono, constat a repraesentatione et inde significatione ‘Sarah’ quod sit Divinum Verum conjunctum Bono, de qua supra n. 2063.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2093

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

2093. ‘Quem pariet tibi Sarah’: quod significet Divinum Verum conjunctum Divino Bono ex quo existet, constat ex repraesentatione ‘Sarah’ quod sit Divinum Verum, de qua prius n. 2063, 2081, et ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum Bonum, de qua n. 2063, et passim alibi:

[2] quomodo rationale primum 1 Domini conceptum et natum sit, in capite praecedente dictum est, ubi de Ismaele per quem rationale illud repraesentatum est; hic nunc et in sequenti capite agitur de Rationali illo quod Divinum factum a Domino, et hoc per conjunctionem, sicut per conjugium, Divini Boni cum Divino Vero; rationale primum non aliter concipi potest quam per influxum Interni Hominis in affectionem scientiarum Externi, nec aliter nasci quam ab affectione scientiarum, quae repraesentata est per ‘Hagarem ancillam Sarai’, ut ostensum in capite praecedente, n. 1896, 1902, 1910, et alibi ibi;

[3] sed Rationale alterum seu Divinum, non ita concipitur et nascitur, sed per conjunctionem Veri Interni Hominis cum Bono ejusdem, et inde influxum; apud Dominum ex propria potentia ex Ipso Divino, hoc est, Jehovah; Internus Ipsius Homo fuit, ut prius passim dictum, Jehovah; et ipsum Bonum, repraesentatum per ‘Abraham’, fuit Interni Hominis, tum ipsum Verum, repraesentatum per ‘Sarah’, etiam fuit Interni Hominis, ita utrumque Divinum; inde nunc Rationale Divinum Domini conceptum et natum; et quidem ex influxu boni in verum, ita per verum, rationalis enim praecipuum est verum, ut supra n. 2072 dictum; quare hic dicitur ‘quem pariet tibi Sarah’, quod significat Divinum Verum conjunctum Bono ex quo existet; et supra ad vers. 17 quod ‘Sarah filia nonaginta annorum’ significet quod Verum conjunctum Bono hoc faciet.

[4] Apud hominem quemcumque quia ad similitudinem et imaginem Dei creatus [est, ] simile sed non compar existit, nempe quod rationale ejus primum etiam per influxum interni ejus hominis in vitam affectionis scientiarum externi ejus, concipiatur et nascatur, sed rationale ejus alterum, ex influxu boni et veri a Domino per internum ejus hominem; rationale hoc alterum accipit a Domino cum regeneratur, nam tunc in rationali suo sentit quid bonum et verum fidei: internus homo apud hominem est supra ejus rationale, estque Domini, de quo n. 1889, 1940.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript has Rationale humanum Domini; primum seu is interpolated above, but humanum is then deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.