From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #118

Study this Passage

  
/ 120  
  

118. SEQUUNTUR TRIA MEMORABILIA EX APOCALYPSI REVELATA DESUMPTA.

PRIMUM MEMORABILE. Quando in Explicatione Capitis XX(mi) Apocalypseos eram, et meditabar de Dracone, Bestia, et Pseudopropheta, apparuit mihi quidam Spiritus angelicus, et quaesivit, quid meditaris, et dixi quod de Pseudopropheta; tunc ille dixit, deducam te ad locum, ubi illi sunt qui per Pseudoprophetam intelliguntur; dixit, quod iidem sint, qui Capite 13 intelliguntur per Bestiam ex Terra, quae habebat duo cornua similia Agno, et loquuta est sicut Draco. Sequutus sum illum, et ecce vidi turbam, cujus medio erant Antistites Ecclesiae, qui docuerunt, quod nihil hominem salvet quam Fides in meritum Christi, et quod Opera sint bona, sed non ad Salutem; et quod usque docenda sint ex Verbo, ut Laici, imprimis simplices, strictius in vinculis obedientiae erga Magistratus teneantur, ac sicut ex Religione, ita interius, ad Charitatem moralem exercendam adigantur. Et tunc unus ex illis me videns dixit, vis videre nostrum Fanum, in quo est Imago repraesentativa nostrae Fidei; accessi et vidi, et ecce erat magnificum, et in medio ejus imago Mulieris, indutae veste coccinea, tenentis in dextra Nummum aureum, et in sinistra Catenam ex unionibus: sed erant et Imago et Fanum inducta per phantasiam; possunt enim Spiritus infernales per phantasias repraesentare magnifica, occludendo interiora mentis, et aperiendo solum exteriora ejus. Sed cum animadverti, quod tales praestigiae essent, oravi ad Dominum; et subito aperta sunt interiora mentis meae; et tunc vidi loco magnifici Fani Domum rimosam a tecto usque ad imum, in qua nihil cohaesit; et vidi loco Mulieris in Domo illa pendens Simulacrum, cujus Caput erat simile Draconi, Corpus simile Pardo, Pedes sicut Ursi, et Os sicut Leonis; ita prorsus sicut describitur Bestia e mari, Apoc. 13:2 Cap.; et loco Soli erat Palus in qua multitudo ranarum; et dictum est mihi, quod sub Palude esset Lapis magnus caesus, sub quo jaceret Verbum penitus reconditum. His visis, dixi ad Praestigiatorem, est hoc Fanum vestrum, et dixit, quod sit; at subito tunc etiam aperiebatur illi visus interior, ex quo vidit similia quae ego; quibus visis clamavit clamore magno, quid hoc, et unde hoc; et dixi, quod sit ex luce e Caelo, quae detegit quale cujusvis formae, et hic quale vestrae Fidei separatae a Charitate spirituali: et illico flavit Ventus orientalis, et sustulit Fanum cum Imagine, et quoque exsiccabat Paludem, et sic nudabat Lapidem, sub quo jacuit Verbum: et post haec spiravit Calor sicut vernalis e Caelo, et ecce tunc in eodem loco visum est Tabernaculum, quoad formam externam simplex; et dicebant Angeli, qui apud me erant, ecce Tabernaculum Abrahami, quale id fuit, quando tres Angeli ad illum venerunt, et annuntiarunt de Isaco 1 nascituro; hoc apparet coram oculis simplex, sed usque fit secundum influxum lucis e Caelo magnificum plus et plus; et datum est illis aperire Caelum, in quo erant Angeli spirituales qui in sapientia sunt; et tunc ex Luce inde influente apparebat Tabernaculum illud sicut Templum simile Hierosolymitano; quod cum introspexi, vidi Lapidem fundi, sub quo Verbum fuerat repostum, circum obsitum lapidibus pretiosis, e quibus sicut fulgur emicuit in parietes, super quibus erant formae Cheruborum, et pulchre variegavit illos coloribus. Cum haec admiratus sum, dixerunt Angeli, videbis adhuc mirabilius; et datum est illis aperire Caelum Tertium, in quo erant Angeli caelestes, qui in amore sunt; et tunc ex Luce inde influente, totum illud Templum evanuit, et loco ejus visus est Dominus Solus, stans super Lapide fundi, qui erat Verbum, in simili Effigie, in qua visus Johanni Cap. 1. Apocal. At quia sanctitas tunc implevit interiora mentis Angelorum, ex qua illis fuit nisus procidendi super facies, subito claudebatur a Domino via lucis e Caelo Tertio, et aperiebatur via lucis e Caelo Secundo, ex quo rediit aspectus prior Templi, et quoque Tabernaculi, sed in Templo. Ex his illustratum est, quid intelligitur in Cap. 21. Apoc. per hoc "Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis," Vers. 3; et per hoc "Templum non vidi in Nova Hierosolyma, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus, et Agnus," Vers. 22.

Footnotes:

1. Isaco pro Ifaco.

  
/ 120  
  

The Bible

 

Apocalypsis 21:3

Study

       

3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus :