From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #109

Study this Passage

  
/ 120  
  

109. Imputatio justitiae seu meriti Christi hodie sicut Anima intrat universam Theologiam in Christiano Reformato Orbe; Fides, quae unicum salutis medium ibi est, ex Imputatione dicitur justitia coram Deo, videatur supra n. 11. (d); et homo ex imputatione per illam fidem induit justitiae dona, sicut Rex insignia dum electus est. Attamen Imputatio ex sola nominatione quod justus sit, nihil efficit, nam influit modo in aures, et non operatur in homine, nisi Imputatio justitiae etiam sit Applicatio justitiae per communicationem et sic inductionem; hoc sequitur ex effectibus ejus, qui perhibentur esse Remissio peccatorum, Regeneratio, Innovatio, Sanctificatio, et sic Salvatio; et adhuc plus, quia dicitur quod per Fidem illam Christus habitet, et Spiritus Sanctus operetur in homine, et quod inde non modo nominentur justi, sed etiam quod sint justi: "Quod in Renatis non modo dona Dei, sed etiam Ipse Christus, imo tota Sancta Trinitas per fidem habitet, sicut in Templis suis," videatur supra n. 15. 1. : Et quod homo tam quoad personam, quam quoad opera, sit et nominetur justus, supra n. 14. (e). Ex quibus indubitato sequitur, quod per Imputationem justitiae Christi intelligatur Applicatio et per hanc Inductio ejus, ex qua homo fit ejus particeps. Nunc quia Imputatio est Radix, Principium, et Fundamentum Fidei et omnium operationum ejus ad salutem, et inde sicut Sanctuarium et Adytum in Templis Christianis hodie, interest ut de IMPUTATIONE loco Corollarii hic aliquid subjungatur: sed hoc fiet articulatim in hoc ordine, I. Quod cuivis post mortem imputetur malum in quo est, similiter bonum. II. Quod Inductio unius boni in alterum impossibilis sit. III. Quod Fides imputationis seu applicationis justitiae seu meriti Christi, quia impossibilis, sit Fides imaginaria.

  
/ 120  
  

From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #15

Study this Passage

  
/ 120  
  

15. DE LIBERO ARBITRIO, EX FORMULA CONCORDIAE.

(a) Quod homini sit plenaria impotentia in rebus spiritualibus p. 15, 18, 219, 318, 579, 656, seq: App. p. 141.

(b) Quod homo ex lapsu primorum parentum ita prorsus corruptus sit, ut in rebus spiritualibus, quae conversionem et salutem spectant, natura caecus sit, ac Verbum Dei ut rem stultam judicet, et quod inimicus Dei sit et maneat, donec virtute Spiritus Sancti per Verbum praedicatum et auditum, ex mera gratia, sine omni sua propria cooperatione, convertatur, fide donetur, regeneretur et renovetur; p. 656, 657.

(c) Quod homo ad bonum prorsus corruptus et mortuus sit, ita ut in hominis natura post lapsum ante regenerationem ne scintilla quidem spiritualium virium reliqua manserit aut restet, quibus ille ad gratiam Dei praeparari, aut oblatam gratiam apprehendere, aut ejus gratiae ex se et per se capax esse, aut in spiritualibus intelligere, credere, amplecti, cogitare, velle, inchoare, perficere, agere, operari, cooperari, aut se ad gratiam applicare aut accommodare, aut aliquid ad conversionem, vel toto vel ex dimidia vel ex minima parte, ex se ipso potest, p. 656, 658.

(d) Quod homo in spiritualibus et Divinis rebus, quae ad animae salutem spectant, sit instar statuae salis uxoris Lothi, ac similis trunco et lapidi vita carenti, quae non oculorum, oris aut ullorum sensuum usum habent, p. 661, 662.

(e) Quod homo usque loco motivam potentiam habeat, seu externa membra regere, ad caetus publicos accedere, ac Verbum et Evangelium audire possit, attamen quod id tacitis cogitationibus ut rem stultam spernat; et in hac re deterior est trunco, nisi Spiritus Sanctus in illo sit efficax, p. 662, 671, 672, 673.

(f) Quod usque cum homine in conversione non fiat quasi dum statua e lapide formatur, aut sigillum in ceram imprimitur, quae non notitiam, nec sensum, neque voluntatem habent, p. 662, 681.

(g) Quod homo in conversione sit subjectum mere passivum, non autem activum, p. 662, 681.

(h) Quod homo in conversione cum Spiritu Sancto prorsus non cooperetur, p. 219, 579, 583, 672, 676. App. p. 143, 144.

(h) Quod homo post lapsum retinuerit et possideat vires cognoscendi res naturales, ut et liberum arbitrium bonum naturale et civile aliquo modo eligendi, p. 14, 218, 641, 664. App. 142.

(i) Quod Dicta quorundam Patrum et Neotericorum Doctorum, quod Deus hominem trahat sed volentem, non sint analoga formae sacrorum verborum, p. 582, 583.

(k) Quod homo renatus per virtutem Spiritus Sancti cooperetur, quamvis cum multa infirmitate, ex novis viribus et donis, quae Spiritus Sanctus in conversione inchoavit, at vero non coacte, sed sponte, p. 582, seq. 673, 674, 675. App. p. 144.

(l) Quod in Renatis non modo dona Dei sed etiam Christus per fidem habitet, tanquam in Templis suis, p. 695, 697, 698. App. p. 130.

(m) Ingens discrimen est inter homines baptizatos et non baptizatos, cum enim juxta Pauli doctrinam est, quod omnes qui baptizati sunt, Christum induerint, et revera sint renati, habent illi jam liberatum arbitrium, hoc est, rursus liberati sunt, ut Christus testatur, unde non modo Verbum Dei audiunt, verum etiam, licet non sine multa infirmitate, eidem assentiri, illudque fide amplecti possunt, p. 675.

Probe observandum est, quod Antecedentia haec ex Libro FORMULA CONCORDIAE vocato, qui a Viris Augustanae Confessioni addictis conscriptus est, desumpta sint; sed quod usque similia de 1 JUSTIFICATIONE PER SOLAM FIDEM a Reformatis in Anglia et in Hollandia. tradantur et doceantur; quare sequentia sunt pro omnibus; videatur etiam infra, c. 17, 18.

Footnotes:

1. de pro dc.

  
/ 120