From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #109

Study this Passage

  
/ 120  
  

109. Imputatio justitiae seu meriti Christi hodie sicut Anima intrat universam Theologiam in Christiano Reformato Orbe; Fides, quae unicum salutis medium ibi est, ex Imputatione dicitur justitia coram Deo, videatur supra n. 11. (d); et homo ex imputatione per illam fidem induit justitiae dona, sicut Rex insignia dum electus est. Attamen Imputatio ex sola nominatione quod justus sit, nihil efficit, nam influit modo in aures, et non operatur in homine, nisi Imputatio justitiae etiam sit Applicatio justitiae per communicationem et sic inductionem; hoc sequitur ex effectibus ejus, qui perhibentur esse Remissio peccatorum, Regeneratio, Innovatio, Sanctificatio, et sic Salvatio; et adhuc plus, quia dicitur quod per Fidem illam Christus habitet, et Spiritus Sanctus operetur in homine, et quod inde non modo nominentur justi, sed etiam quod sint justi: "Quod in Renatis non modo dona Dei, sed etiam Ipse Christus, imo tota Sancta Trinitas per fidem habitet, sicut in Templis suis," videatur supra n. 15. 1. : Et quod homo tam quoad personam, quam quoad opera, sit et nominetur justus, supra n. 14. (e). Ex quibus indubitato sequitur, quod per Imputationem justitiae Christi intelligatur Applicatio et per hanc Inductio ejus, ex qua homo fit ejus particeps. Nunc quia Imputatio est Radix, Principium, et Fundamentum Fidei et omnium operationum ejus ad salutem, et inde sicut Sanctuarium et Adytum in Templis Christianis hodie, interest ut de IMPUTATIONE loco Corollarii hic aliquid subjungatur: sed hoc fiet articulatim in hoc ordine, I. Quod cuivis post mortem imputetur malum in quo est, similiter bonum. II. Quod Inductio unius boni in alterum impossibilis sit. III. Quod Fides imputationis seu applicationis justitiae seu meriti Christi, quia impossibilis, sit Fides imaginaria.

  
/ 120  
  

From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #11

Study this Passage

  
/ 120  
  

11. DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM. COMMUNIA sunt haec:

(a) Quod per Verbum et Sacramenta donetur Spiritus Sanctus, qui fidem efficit ubi et quando visum est, in iis qui Evangelium audiunt.

(b) Quod consequantur ordine, Contritio, Justificatio per fidem, Innovatio, et bona Opera; quod illa probe distinguenda sint; et quod contritio et bona opera nihil ad salutem conferant, sed sola fides.

(c) Quod Justificatio per solam fidem sit remissio peccatorum, absolutio a damnatione, reconciliatio Patris, adoptio in filios, et quod hoc fiat per imputationem meriti seu justitiae Christi.

(d) Quod inde fides sit ipsa illa justitia, qua coram Deo justi reputamur, et quod sit fiducia in gratiam et confidentiam.

(e) Quod Renovatio quae sequitur, sit vivificatio, regeneratio et sanctificatio.

(f) Quod Renovationem illam sequantur bona opera, quae sunt fructus fidei, in se opera Spiritus.

(g) Quod fides illa per gravia mala amittatur. COMMUNIA DE LEGE ET EVANGELIO sunt haec.

(h) Quod probe distinguendum sit inter Legem et Evangelium, ac inter opera Legis et opera Spiritus, quae sunt Fructus fidei.

(i) Quod Lex sit doctrina, quae ostendit, quod homo in peccatis sit, et sic in damnatione, et in ira Dei, quae inde perterrefacit, et quod Evangelium sit doctrina de Expiatione peccatorum et damnationis per Christum, et sic consolationis.

(k) Quod tres usus Legis sint, impios coercere, homines ad agnitionem peccatorum adducere, ac docere renatos vitae regulas.

(l) Quod Renati in lege sint, non autem sub lege, sed sub gratia.

(m) Quod Renati se in Lege exercere debeant, quia quamdiu in Mundo vivunt, a carne irritantur ad peccandum, at quod post mortem puri et perfecti fiant.

(n) Quod Renati etiam arguantur a Spiritu Sancto, et quod luctentur vario modo, sed tamen quod faciant Legem sponte, et quod sic filii Dei in Lege vivant.

(o) Quod apud non renatos velamen Mosis adhuc ante oculos maneat, et quod vetus Adam dominetur, sed quod apud Renatos velamen Mosis ablatum sit, et quod vetus Adam mortificatus.

  
/ 120