From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Study this Passage

  
/ 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120  
  

The Bible

 

Apocalypsis 21:5

Study

       

5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #65

Study this Passage

  
/ 65  

65. Dicitur in Apocalypsi, "Novum caelum et nova terra;" et postea, "Ecce nova omnia facio;" per quae non aliud intelligitur, quam quod in ecclesia nunc a Domino instauranda, Nova Doctrina erit, quae in priore ecclesia non fuit. Quod non fuerit, est causa, quia si fuisset, non recepta fuisset; nondum enim Ultimum Judicium peractum fuit, et ante illud potentia inferni praevaluit potentiae caeli; quare si prius ex ore Domini data fuisset, apud hominem non mansisset; nec hodie manet, nisi quam apud illos qui Dominum solum adeunt, et Ipsum Deum caeli et terrae agnoscunt (videatur supra 61). Eadem haec doctrina prius quidem data est in Verbo; sed quia ecclesia non ita diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et apud alios postea in Philisthaeam, ideo illa non potuit ex Verbo videri; nam ecclesia non aliter videt Verbum, quam ex principio religionis suae et ejus doctrina.

[2] Nova, quae in hoc opusculo sunt, in genere haec sunt:-

(i.) Quod Deus sit unus Persona et Essentia, et quod Ille sit Dominus.

(ii.) Quod tota Scriptura Sacra Ipso Solo agat.

(iii.) Quod in mundum venerit, ut subjugaret inferna, ac ut glorificaret Humanum suum; et quod utrumque fecerit per tentationes in Se admissas; et plene per ultimam illarum, quae fuit passio crucis: et quod per id Redemptor et Salvator factus sit; et quod per id Ipsi soli meritum et justitia.

(iv.) Quod impleverit omnia Legis, sit quod impleverit omnia Verbi.

(v.) Quod per passionem crucis non abstulerit peccata, sed quod illa portaverit sicut Propheta; quod est, quod passus sit ut in Se repraesentaretur ecclesia, quomodo illa malefecerat Verbo.

(vi.) Quod imputatio meriti non sit aliquid nisi per illam intelligatur remissio peccatorum post paenitentiam.

Haec in hoc opusculo. In sequentibus, quae erunt De Scriptura Sacra, De 1 Doctrina Vitae, De Fide, et De Divino Amore et Divina Sapientia, nova adhuc videbuntur.

Footnotes:

1. De pro "in."

  
/ 65