From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #1

Study this Passage

      |
/ 340  
  

1. SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA

Quod Divina Providentia sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini

Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA in Transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia. Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris, 34-39.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51.

Quod omnia Universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, 52, 53, 151-156.

Quod omnia Universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60. 1

Quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod Calor inde procedens sit Amor, et Lux inde procedens sit Sapientia, 83-98, 296-301.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant, 99-102.

Quod Dominus ab aeterno, qui 2 est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo, 282-284, 290-295.

Haec in Transactione, quae vocatur Sapientia 3 Angelica de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA.

Footnotes:

1 Prima editio: 54

2 Prima editio: qni

3 Prima editio: Sapientin

/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #34

Study this Passage

      
/ 432  
  

34. QUOD DIVINUS AMOR SIT DIVINAE SAPIENTIAE, ET QUOD DIVINA SAPIENTIA SIT DIVINI AMORIS. Quod Divinum Esse et Divinum Existere in Deo Homine distincte unum sint, videatur supra 14-16; et quia Divinum Esse est Divinus Amor, et Divinum Existere est Divina Sapientia, ideo haec similiter distincte unum sunt. Distincte unum dicuntur, quia Amor et Sapientia duo distincta sunt, sed ita unita, ut Amor sit Sapientiae et Sapientia Amoris; Amor enim Est in Sapientia, et Sapientia Existit in Amore: et quia Sapientia trahit suum Existere ex Amore, ut supra 15 dictum est, inde etiam Divina Sapientia est Esse; ex quo sequitur, quod Amor et Sapientia simul sumta sint Divinum Esse, at distincte sumta vocatur Amor Divinum Esse, et Sapientia Divinum Existere. Talis est idea Angelica de Divino Amore et de Divina Sapientia.

  
/ 432