From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #1

Study this Passage

/ 340  
  

1. SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA

Quod Divina Providentia sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini

Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA in Transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia. Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris, 34-39.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51.

Quod omnia Universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, 52, 53, 151-156.

Quod omnia Universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60. 1

Quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod Calor inde procedens sit Amor, et Lux inde procedens sit Sapientia, 83-98, 296-301.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant, 99-102.

Quod Dominus ab aeterno, qui 2 est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo, 282-284, 290-295.

Haec in Transactione, quae vocatur Sapientia 3 Angelica de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA.

Footnotes:

1. Prima editio: 54

2. Prima editio: qni

3. Prima editio: Sapientin

/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #282

Study this Passage

  
/ 432  
  

282. PARS QUARTA

QUOD DOMINUS AB AETERNO, QUI EST JEHOVAH, CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS A SEIPSO, ET NON A NIHILO. In Universo terrarum orbe notum est, et ab omni Sapiente ex interiori perceptione agnitum, quod Deus unus sit, qui Creator Universi; et ex Verbo notum est, quod Deus Creator Universi dicatur JEHOVAH, ex Esse quia Solus Est: quod Dominus ab aeterno sit ille Jehovah, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO multis ex Verbo demonstratum est. Jehovah vocatur Dominus ab aeterno, quia Jehovah assumsit Humanum, ut salvaret homines ab Inferno; et tunc mandavit discipulis, ut Ipsum vocarent Dominum: quare Jehovah in Novo Testamento vocatur Dominus; ut constare potest ex hoc[,] "Amabis JEHOVAM DEUM TUUM ex toto corde tuo, et ex tota anima tua[,]" Deuteronomium 6:5, et in Novo Testamento[,] "Amabis DOMINUM DEUM TUUM ex toto corde tuo et ex tota anima tua[,]" Matthaeum 22:35. 1 Similiter in aliis locis ex Veteri Testamento desumptis apud Evangelistas.

Footnotes:

1. Schmidt 22:35 = 22:37 in aliis versionibus

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #83

Study this Passage

  
/ 432  
  

83. SAPIENTIA ANGELICA

DE

DIVINO AMORE

[ET DE

DIVINA SAPIENTIA]

------------

PARS SECUNDA

QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA APPAREANT IN MUNDO SPIRITUALI UT SOL. Sunt duo Mundi, Spiritualis et Naturalis; et Mundus spiritualis non trahit quicquam ex Mundo naturali, nec Mundus naturalis ex Mundo spirituali; sunt prorsus distincti; communicant solum per Correspondentias, quae quales sunt, alibi multis ostensum est: ad hoc illustrandum, sit hoc exemplum: Calor in Mundo naturali correspondet bono charitatis in Mundo spirituali, ac Lux in Mundo naturali correspondet vero fidei in Mundo spirituali; quod calor et bonum charitatis, ac lux et verum fidei prorsus distincta sint, quis non videt.

[2] Ex prima intuitione apparent illa ita distincta, sicut duo prorsus diversa; ita apparent si cogitatur, quid commune habet bonum charitatis cum calore, et quid verum fidei cum luce, cum tamen Calor spiritualis est illud bonum, et Lux spiritualis est illud verum. Haec tametsi ita distincta in se sunt, usque unum faciunt per correspondentiam; unum faciunt ita, ut dum homo in Verbo legit Calorem et Lucem, tunc Spiritus et Angeli, qui apud hominem sunt, pro calore percipiant 1 charitatem, et pro luce fidem. Hoc exemplum adductum est, ut sciatur, quod duo Mundi, Spiritualis et Naturalis, ita distincti sint, ut inter se nihil commune habeant; sed usque ita creati ut communicent, imo conjungantur, per correspondentias.

Footnotes:

1. Prima editio: percipiunt

  
/ 432