From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #73

Study this Passage

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6419

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6419. ‘Filiae, incedit supra murum’: quod significet ad pugnandum contra falsum, constat a significatione ‘filiae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 2362, 3963, hic Ecclesia spiritualis quia de illa agitur; ex significatione ‘incedere supra murum’ quod sit ad pugnandum contra falsum, ut patet ab his quae mox sequuntur, ‘exacerbant eum, et jaculantur, et odio habent eum sagittarii, et sedebit in valido arcus sui’, per quae significatur pugna falsi contra verum.

[2] Quod dicatur ‘incedit supra murum’ est quia in sensu interno agitur de oppugnatione veri a falsis et 1 tutatione veri contra falsum, nam Ecclesia spiritualis quae per ‘Josephum’ repraesentatur, oppugnatur continue, sed Dominus illam 2 tutatur continue, inde in Verbo illa quae sunt Ecclesiae illius comparantur urbi, cui 3 murus, antemurale, portae, vectes; et per oppugnationes urbis illius describuntur oppugnationes veri a falsis; quapropter etiam ‘urbs’ significat doctrinalia, n. 402, 2268, 4 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, ac ‘murus’ vera fidei quae defendunt, ac in opposito sensu falsa quae destruuntur; quod vera fidei quae defendunt, patet apud Esaiam,

Urbs valida nobis, salutem ponet muros et antemurale; aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates, 26:1, 2. :

et apud eundem,

Vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem, 60:18:

apud eundem,

Ecce super manus insculpsi te, muri tui ante Me jugiter, 49:16;

‘muri’ pro veris fidei:

apud eundem,

Super muris tuis, Hierosolyma, constitui custodes, tota die et nocte non tacebunt, commemorantes Jehovam, 62:6;

similiter:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah Zebaoth, ... Ego converto arma belli, ... quibus vos pugnantes cum rege Babelis, ... obsidentes vos extra murum, ... pugnabo Ego Ipse cum vobis per manum extensam, xxi4, 5. :

apud eundem,

Cogitavit Jehovah perdere murum filiae Zionis, ... lugere fecit promurale et murum, simul languent; subsiderunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Thren. 2:8, 9:

apud Ezechielem,

Filii Arvadi et exercitus tuus super muris tuis circumcirca; et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, scuta sua suspenderunt super muris tuis circumcirca, et perfecerunt pulchritudinem tuam, 27:11 5 ;

ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri.

[3] Quod talia per urbem et muros significentur, constare potest manifeste ex descriptione sanctae Hierosolymae descendentis e caelo, visae Johanni, per quam quod nova Ecclesia significetur, a singulis patet, et per ‘murum’ ibi Divinum Verum procedens a Domino; de illa 6 ita apud Johannem, Sancta Hierosolyma descendens de caelo, ... habens murum magnum et altum, habens portas duodecim; ... murus urbis habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim apostolorum Agni: qui mecum loquebatur, ... metiebatur urbem et portas ejus, et murum ejus; . . murus ejus erat centum quadraginta et quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli; erat structura muri jaspis, et urbs aurum purum, similis vitro puro; fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata, Apoc. 21:10, 12, 14, 15, 17-19 7 ;

[4] quod ‘murus’ sit Divinum Verum procedens a Domino, et inde verum fidei ex bono charitatis, patet a singulis quae de muro ibi dicuntur, ut quod ‘murus haberet fundamenta duodecim’, et ‘in illis nomina duodecim apostolorum Agni’; per ‘duodecim’ enim significantur omnia, n. 3272, 3858, 3913, per ‘murum et ejus fundamenta’ vera fidei, 8 similiter ac per duodecim apostolos, n. 3488, 3858 fin. , 6397:

tum quod ‘murus esset centum quadraginta et quatuor cubitorum’, per illum numerum enim simile significatur quod per ‘duodecim’, nempe omnia; nam compositus est ex duodecim multiplicatis in duodecim, et quia numerus ille, cum dicitur de muro, significat omnia vera et bona fidei, 9 additur quod ‘ille sit mensura hominis, hoc est, angeli’; et quoque quod ‘structura muri esset jaspis, et fundamenta ejus omni lapide pretioso exornata’, per ‘jaspidem’ enim et per ‘lapides pretiosos’ significantur vera fidei, n. 114.

[5] Quod ‘murus’ in opposito sensu significet falsa quae destruuntur, patet ab his locis:

apud Esaiam,

Dies tumultus . . in valle visionis; Dominus Jehovih Zebaoth destruit murum, ut vociferatio versus montem; nam Elam sustulit pharetram cum curru hominis, equitibus, ... equites ponendo posuerunt usque ad portam, 22:5-7:

apud eundem,

Munimentum refugii murorum tuorum deprimet, dejiciet, prosternet in terram, usque in pulverem, 25:12:

apud Jeremiam,

Ascendite in muros ejus, et dejicite, 5:10:

apud eundem,

Accendam ignem in 10 murum Damasci, qui comedet palatia Benhadadi, x1ix 27:

apud eundem,

Contra muros Babelis tollite signum, tenete custodiam constituite custodes, 51:12:

apud Ezechielem,

Evertent muros Tyri, et destruent turres ejus, et detraham pulverem ejus ab illa, et dabo illam ariditatem petrae, 26:4, 8, 9, 12.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts de.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The First Latin Edition omits 11

6. The Manuscript inserts enim.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. pariter

9. dicitur

10. muro

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.