From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #73

Study this Passage

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #482

Study this Passage

  
/ 10837  
  

482. Quid anni et numeri annorum qui in hoc capite occurrunt in interno sensu significant, nondum alicui notum est; qui in sensu litterae sunt, ii putant annos esse saeculares; sed hic usque ad cap. xli nihil historicum, sicut in sensu litterae apparet, continetur, sed omni: et singula continent alia; sicut nomina, ita quoque numeri. In Verbo occurrit passim numerus ternarius, tum quoque septenarius, et ubique significant aliquod sanctum seu sacrosanctum quoad status, quos tempora aut alia involvunt aut repraesentant; simile in minimus inter vallis ac in maximis, nam sicut partes sunt totius, ita minima sunt maximorum; nam similiter se habebunt, ut totum ex partibus aut maximum a minimus convenienter existat;

[2] ut apud Esaiam,

Nunc locutus est Jehovah dicendo, In tribus annis, secundum annos mercenarii, et vitis reddetur gloria Moabi, 16:14:

apud eundem,

Dixit Dominus ad me, In adhuc anno, juxta annos mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, 21:16;

ubi significantur tam minima quam maxima intervalla:

apud Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, reveritus sum, Jehovah, opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum nota facias, 3:2;

ubi ‘medium annorum’ pro Adventu Domini; etiam in minoribus intervallis pro omni Domini adventu, ut cum regeneratur homo; in majoribus, dum e novo Ecclesia Domini exsurgit. Vocatur etiam ‘annus redemptorum’, apud Esaiam,

Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, 63:4;

sicut etiam ‘anni millenarii’ quibus vinctus erit satanas, Apoc. 20:2, 3, 7; et ‘mille anni’ resurrectionis primae, Apoc. 20:4-6, nusquam significant mille annos, sed status eorum; nam sicut ‘dies’, ut prius ostensum, etiam ‘anni’ pro statu accipiuntur, et status describuntur per numerum annorum. Inde constare potest quod tempora in hoc capite involvant quoque status, nam unaquaevis Ecclesia in alio statu perceptionis fuit quam altera, secundum differentias indolis ex hereditario et actuali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.