From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #38

Study this Passage

  
/ 603  
  

38. Qui non scit quomodo se habet cum ordine Divino quoad gradus, non capere potest quomodo caeli distincti sunt, ne quidem quid internus et externus homo. Plerique in mundo non aliam notionem de interioribus et exterioribus seu de superioribus et inferioribus habent, quam sicut de continuo aut de cohaerente per continuum a puriori ad crassius; at interiora et exteriora se non habent continue, sed discrete. Sunt duplicis generis gradus; sunt gradus continui et sunt gradus non continui. Gradus continui se habent sicut gradus descrescentiae lucis a flamma usque ad suum obscurum aut sicut gradus decrescentiae visus ab illis quae in luce sunt ad illa quae in umbra; aut sicut gradus puritatis atmosphaerae ab imo ad ejus summum; distantiae determinant hos gradus. At gradus non continui sed discreti, discriminati sunt sicut prius et posterius, sicut causa et effectus, et sicut producens et productum: qui explorat videbit, quod in omnibus et singulis in universo mundo, quaecunque sunt, tales gradus productionis et compositionis sint, quod nempe ab uno alterum et ab altero tertium, et sic porro. Qui non perceptionem horum graduum sibi comparat, nequaquam potest scire discrimina caelorum, et discrimina facultatum interiorum et exteriorum hominis, nec discrimen inter mundum spiritualem et mundum naturalem, nec discrimen inter spiritum hominis et corpus ejus et inde nec intelligere potest quid et unde correspondentiae et repraesentationes, neque qualis est influxus; sensuales homines haec discrimina non capiunt, faciunt enim crescentias et decrescentias etiam secundum hos gradus continuas; inde non concipere possunt spirituale aliter quam sicut purius naturale: quapropter etiam foris stant, et e longinquo ab intelligentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora et exteriora non continua sint, sed secundum gradus distincta et discreta, et quilibet gradus terminatus (3691, 4145 [5145?] 5114, 8603, 10099).

Quod unum formatum sit ab altero, et quod quae sic formata sunt, non continue puriora et crassiora sint (6326, 6465). Qui non percipit distinctionem interiorum et exteriorum secundum tales gradus, quod non capere possit internum et externum hominem, nec caelos interiores et exteriores (5146, 6465, 10099, 10181).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8603

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8603. ‘Et Moscheh, Aharon, et Chur’: quod significet Divina Vera in ordine successivo, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Divinum Verum 1 immediate a Domino procedens, de qua n. 7010, ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Divinum Verum mediate a Domino procedens, de qua n. 7009, et ex repraesentatione ‘Churis’ quod sit Divinum Verum per id iterum mediate 2 procedens; ita sunt vera in ordine successivo.

[2] Quid vera in ordine successivo sunt, paucis dicetur: omnia et singula in universa natura ab interioribus ordine existunt, sunt derivationes 3 et successiones; sed interiora non cohaerent cum exterioribus per continuum, sed distincta sunt, et 4 conjuncta per exsertiones sicut fibras, per quas communicationes; derivationes et inde successiones in genere quales sunt, sisti possunt ad ideam ex fructibus, sicut ex citris, pomis, et similibus; illorum maxime externa sunt cutes quae circumcingunt, interiora sunt caro quae circumcingitur; adhuc interiora sunt semina, quae circumdantur thecis extra, et ipsa dein membranis; sub illis est interior caro, in qua prima forma, sicut anima, ex qua iterum novae arbores et novi fructus;

[3] haec omnia in ordine successivo sunt, ac inter se distincta, et quoque conjuncta; communicatio interiorum cum exterioribus fit mirabiliter per transitus sicut fibrosos; 5 illa principio cum formantur, paene cohaerent, sed temporis successu separantur, nam prima forma, quae intima est in semine, antequam 6 in formas parentibus suis similes potest expandi, successive aperienda est; et cum aperitur et 7 incohat crescere, aptant se carnes, quibus circumcincta est, inserviunt primum pro humo, dein pro suco fecundante; 8 post hoc tempus, quod est tempus ejus in utero, nascitur, et tunc relinquitur humo terrae, cui ut semen inseminata est.

[4] Ex his idea formari potest quomodo se habet cum derivativis in ordine successivo; sicut se habet in regno vegetabili, ita quoque se habet in regno animali, 9 sed in hoc multo perfectius; sunt in regno animali exteriora, et interiora, ac intima, pariter in ordine successivo, quae inter se distincta sunt, et quoque conjuncta; sed differunt in eo quod formae in regno animali creatae sint ad recipiendam vitam, 10 inde sicut formae recipientes vitae sunt in ordine successivo, ita quoque vitae quae inde resultant, nam formae 11 seu substantiae recipientes vitae sunt subjecta, et quae ex illarum mutationibus et modificationibus resultant, sunt vires, 12 quae vocandae sunt vitae, quia sunt vires vivae. Ex his nunc constare potest quid Divina Vera in ordine successivo, nam omnia quae vitae sunt se referunt ad verum, et eorum perfectio ad bonum, inque opposito sensu ad falsum, et illorum imperfectio ad malum; transitus ab uno ad alterum in ordine successivo etiam vocantur gradus.

8603[a] 1 . ‘Ascenderunt caput collis’: quod significet in bono charitatis, constat ex significatione ‘collis’ quod sit charitas, de qua n. 6435; bonum illius significatur per ‘caput collis’.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quod.

2. The Manuscript inserts a domino.

3. continuae, et inde

4. conjunguntur

5. quae

6. The Manuscript places this after expandi.

7. crescit, inserviunt carnes quibus circumcincta

8. post hoc tempus uteri ejus

9. ibi exteriora sunt

10. quae etiam similiter ordine successivo est

11. The Manuscript places this after vitae.

12. seu vitae quae quia vitae sunt se referunt ad verum, ac eorum perfectio ad bonum, inque opposito sensu ad falsum, et eorum imperfectio ad malum, nam omnia et singula inuniverso ad illa se referunt; ex his nunc constare potest, quid ordo successivus, ita quid divina Vera in ordine successivo, quae per Moschen, Aharonem, et Chur repraesentantur

8604 as is the next. A vertical line and NB appear in m. Compare Arcana Coelestia 3055a

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.