The Bible

 

Threni 5

Study

   

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

   

From Swedenborg's Works

 

Coronis #58

  
/ 60  
  

58. Status consummationis Ecclesiae Israeliticae describitur tam in Verbi historicis quam in ejus propheticis: in Verbi propheticis per enormia facta regum, primum Israelitarum et postea Judaeorum; per quos et sub quibus terra dicitur profanata: sed recensere illa non interest, quia nota sunt; duntaxat adducentur loca ex propheticis ubi agitur de consummatione et devastatione istius Ecclesiae. In his locis, per "Terram," "Zionem," "Hierosolymam," "Urbes," "Montes," "Colles," "Valles," "fluvios," similia quae supra (n. 55), significantur.

Ex propheticis Verbi sunt haec:

"Vidi terram, et ecce vacuum et inane, et versus caelos, et non lux eorum.....Vidi cum ecce Carmel desertum, et omnes urbes [ejus] desolatae sunt coram Jehovah.... Quia sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra; consummationem tamen non faciam; propterea lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper.....Tu ergo vastata, quid facies?" (Jeremias 4:23-31; cap. 5:10, 18;)

"Ascendit leo e vepreto suo, et perditor gentium...exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem;....in die illo....peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes" (Jeremias 4:7, 9);

"In die illo erit omnis locus, in quo fuerunt mille vites,....in senticetum et vepretum,....quia senticetum et vepretum tota terra" (Esaias 7:23, 24):

"Vox clamoris pastorum, et....potentium gregis, quia vastans Jehovah pascuum eorum 1 ; unde devastatae sunt caulae pacis. Jehovah deseruit tabernaculum suum, quia redacta est terra eorum in desolationem" (Jeremias 25:36-38);

"Sicut Schilo erit domus haec, et [urbs haec]" Hierosolyma "erit devastatio" (Jeremias 26:9; cap. 27:17);

Hierosolyma et omnes urbes Jehudae erunt desolatio et devastatio in die hoc;...."propter malitiam operum vestrorum,....facta est terra vestra in desolationem, in stuporem, et maledictionem" (Jeremias 44:2, 6, 22);

"Terram dabo devastationem, ideo quod praevaricati sunt praevaricationem" (Ezechiel 15:8);

"Devastabuntur in medio terrarum devastatarum, et urbes ejus in medio urbium desolatarum.....Tunc dabo fluvios aridam,....terram in manum malorum, vastaboque terram et plenitudinem ejus" (Ezechiel 30:7, 12);

"Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; ....et dabo tenebras super terram,....cum adduxero confractionem tui" (Ezechiel 32:7-9);

similiter sicut Dominus praedixit de consummatione Ecclesiae Christianae hodiernae (Matthaeus 24:29).

"Dabo montem Seir in vastitatem et devastationem;.... vastitates aeternitatis dabo te" (Ezechiel 35:3, 4, 7, 9, 12, 14, 15).

"In die illo efferent super vos proverbium,....et dicent, Vastando vastati sumus" (Mich. 2:4 4 ).

"Timor et fovea contigit nobis, devastatio et confractio" (Thren. 3:41);

Mons Zionis "vastatus est" (Thren. 5:18);

"Consummata est iniquitas tua, filia Zionis" (Thren. 4:22).

"Vae genti peccatrici, [populo] gravi iniquitate;....provocarunt Sanctum Israelis.....A vola pedis usque ad caput non est integritas.....Terra vestra solitudo....Relicta est filia Zionis sicut tentorium in vinea,....sicut urbs obsessa" (Esaias 1:4-9, seq.);

"Quid facietis die visitationis et devastationis?....Consummatio est definita, inundata est justitia; nam 3 consummationem et decisionem Adonai Jehovih faciens in tota terra" (Esaias 10:3, 5 seq.,22, 23);

"Consummationem et decisionem audivi a cum Adonai Jehovih Zebaoth super universam terram 6 " (Esaias 28:22);

Propheta cecidit super facies et dixit, "Adonai Jehovih, consummationem Tu faciens reliquiis Israelis" (Ezechiel 11:13);

"Sanctuarium meum profanatum est, et terra Israelis devastata est" (Ezechiel 25:3);

Etiam [si] Noach, Daniel et Hiob fuerint "in medio ejus,....illi soli eripientur, terra autem fiet desolatio" (Ezechiel 14:16).

Ultimum consummationis Ecclesiae Israeliticae et Judaicae peractum est quando Dominus noster Salvator, postquam accepit spongiam aceti, super cruce exclamavit,

"Consummatum est" (Johannes 19:29, 30);

nam dicitur apud Davidem,

Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt Me aceto;....sit habitatio eorum devastata" (Psalmuss 69:22, 26 [Biblia Anglia Psalmuss 69:21, 25]).

Et alibi:

"Sine causa occultarunt Mihi foveam retis, sine causa foderunt animae meae. Veniat ei devastatio, antequam sciat; ....in devastationem incidat.....Reduc animam meam a devastatoribus eorum, et a juvencis leonum unicam meam," hoc est, Ecclesiam (Psalmuss 35:7, 8, 17);

"Dabo 7 Hierosolymam in acervos, habitaculum draconum; urbes Jehudae redigam in vastitatem.....Ecce Ego cibans eos, populum hunc, absinthio; et potabo eos aquis fellis" (Jeremias 9:10-16 8 ).

Consummatio plenaria post hoc describitur apud Hoscham ita:

"Dies multos sedebunt filii Israelis; non rex, non princeps, non sacrificium, non statua, non ephodum, et non teraphim" (cap. 3:4).

Talis status illorum est hodie. Plura adducere non vacat. Citabuntur solum loca in quibus vastatio, desolatio, et consummatio hujus Ecclesiae adhuc nominantur:

Ut Esaias 9:13-21 9 ; cap. 22:4-14: Jeremias 7:31-34; cap.25:33; cap. 47:4: Ezechiel 13:14, 15; cap. 14:8, 15; cap. 19:7; cap. 25:12, 13; cap. 26:2; cap. xxix. [2] 9, 10, 12; cap. 32:12, 15: Joel 1:15-20; cap. 2:3; cap. 3:19 10 : Nahum 1:8, 9: Zephanias 1:15; cap. 2:9: Threni 1:16: Psalmuss 73:17-19: Psalmuss 74:3.

Devastati etiam vocantur "Confessi" (Ezechiel 11:6, 7; cap. 21:30, 34; cap. 26:6[, 15]; cap. 28:8, 23; cap. 31:17, 18; cap. 32:20, 21, 22, 23, 24, 28, 29, 30, 31, 32; cap. 35:8: Zeph. 2:12: Thren. 4:9: Psalmuss 69:26 11 ]; et alibi); "confessi" dicuntur, quia "gladius," per quem fit, significat falsum destruens verum.

Footnotes:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected; the printed Latin edition has xi. 4, but the phrase appears in ii. 4.

5. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

6. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

7. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

8. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

9. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

10. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60