The Bible

 

Threni 5

Study

   

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #764

Study this Passage

  
/ 962  
  

764. "Quia in corde suo dicit, Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo," significat quod haec illis sint, quia ex cordis elatione super dominio et animi exultatione super divitiis, in fiducia et confidentia sunt quod perpetuo dominaturi sint, et semet ipsos tutaturi, et quod non possint illis usquam orbari.- "Dicere in corde suo" significat ex cordis elatione super dominio in fiducia esse, tum ex animi exultatione super divitiis in confidentia esse; "sedeo regina" significat quod dominaturi sint, hic perpetuo, quia sequitur "non videbo luctum:" "vidua non sum" significat quod semet ipsos tutaturi sint; per "viduam" significatur qui est absque tutela, quia absque viro; dicitur "regina" et "vidua," et non rex et vir, quia intelligitur Babylon ut Ecclesia: "et luctum non videbo" significat quod non illis duobus possint usquam orbari; quod inde illis luctus post mortem sit, videatur mox supra (763). Paene similia dicuntur de Babele apud Esajam:

"Non addes, vocent te Dominam regnorum; dixisti in corde tuo, In aeternum ero Domina; dicens in corde suo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo Vidua, nec cognoscam orbitatem; atqui venient tibi duo illa in die uno, Orbitas et Viduitas: venient super te propter multitudinem praestigiarum tuarum, et magnitudinem incantationum tuarum plurimam. Confisa es in malitia; dixisti, Non videns me; sapientia tua seduxit te; cum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea, ideo veniet super te subito devastatio," (47:51, (7,) 8-11).

Per "viduam" in Verbo intelligitur qui absque tutela est, nam in Sensu spirituali per "viduam" significatur qui in bono est et non in vero: per "virum" enim significatur verum, et per "uxorem" ejus bonum; inde per "viduam" significatur bonum absque vero, et bonum absque vero est absque tutela, verum enim tutatur bonum. Hoc significatur per "viduam" in Verbo, ubi nominatur (Ut Esaias 9:13-14, 16 (B.A. 14-15, 17); 10:1-2; Jeremias 22:3; 1 49:10-11; Threni 5:2-3; Ezechiel 22:6-7; Malachias 3:5; Psalm. 68:6 (B.A. 5); Psalm. 146:7-9; Exodus 22:20-23 (B.A. 21-24); Deuteronomius 10:18; 27:19; 2 Matthaeus 23:14; Luca 4:25; 3 20:47). 4

Footnotes:

1. 3 pro "5"

2. 19 pro "18"

3. 25 pro "24"

4. 47 pro "6, 7"

  
/ 962