The Bible

 

Threni 1

Study

1 PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.

2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

3 GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

4 DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

7 ZAIN. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

8 HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

9 TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

10 JOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !

12 LAMED. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.

14 NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.

15 SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.

16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

17 PHE. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.

19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.

21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2930

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2930. ‘Si est cum anima vestra’: quod significet si ex affectione veri ex corde, constat a significatione ‘animae’ in sensu interno: in Verbo passim dicitur quod ‘ex corde et ex anima’, seu ‘ex toto corde et ex tota anima’, et significatur per illa quod ex omni voluntate et ex omni intellectu; quod binae facultates homini sint, nempe voluntas et intellectus, cuivis potest notum esse, tum quod voluntas separata facultas sit ab intellectu, nam intelligere possumus bonum et verum, sed usque velle malum et falsum; homo a principio ita creatus est ut voluntas et intellectus apud illum unum facerent, sic ut non aliud cogitaret quam vellet, nec aliud vellet quam cogitaret, talis status est apud caelestes, et fuit in caelesti Ecclesia quae ‘Homo’ seu ‘Adam’ dicta; at apud spirituales seu in spirituali Ecclesia, est separata una facultas ab altera, nempe intellectualis a voluntaria, et homo quoad illam partem, nempe intellectualem reformatur a Domino, et inibi formatur nova voluntas et novus intellectus, n. 863, 875, 895, 897, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256;

[2] nova voluntas ibi, quae a Domino, est quae vocatur ‘cor’, et novus intellectus qui vocatur ‘anima’, et cum dicitur ‘ex toto corde et ex tota anima’ significatur quod ex omni voluntate et ex omni intellectu: haec sunt quae significantur per cor et animam, 1 apud Mosen,

Amabis Jehovam Deum tuum omni corde tuo, et omni anima tua, et omnibus viribus tuis, Deut. 6:5:

apud eundem,

Nunc Israel, quid Jehovah Deus tuus petens a te, nisi ad timendum Jehovam Deum tuum, ad eundum in omnibus vii Ipsius, et ad amandum Ipsum, et ad serviendum Jehovae Deo tuo, omni corde tuo, et omni anima tua? Deut. 10:12; 11:13:

apud eundem,

Die hoc Jehovah Deus tuus praecipiens tibi ad faciendum statuta haec et judicia, et custodias et facias illa, toto corde tu et tota anima tua, Deut. 26:16: in libro Regum, David ad Salomonem, Stabiliet Jehovah verbum Suum, quod locutus super me, dicendo, Si custodiunt filii viam suam, ad ambulandum coram Me in veritate, omni corde suo, et omni anima sua, dicendo, non exscindetur tibi vir a super throno Israelis, I Reg. 2:4:

apud Matthaeum, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua et in tota mente tua, Matth. 22:35 [KJV 37]; Marcus 12:29, 30.

[3] Simile praedicatur etiam de Jehovah seu Domino, quia inde affectio boni quae est voluntatis, et affectio veri quae est intellectus, apud hominem Ecclesiae; ut apud Samuelem, Exsuscitabo Mihi sacerdotem fidelem, quemadmodum in corde Meo, et in anima Mea, 1 Sam. 2:35:

et apud Jeremiam,

Gaudebo super illis, ad benefaciendum illis, et plantabo eos in terra hac in veritate, omni corde Meo, et omni anima Mea, 32:41.

Etiam passim alibi in Verbo ‘anima’ significat affectionem veri, ut apud Esaiam,

Anima mea desideravi Te in nocte, etiam spiritu meo in medio mei quaesivi Te mane, quia quemadmodum judicia Tua terrae, justitiam discunt habitatores orbis, 26:9;

ibi ‘anima’ pro affectione veri, ‘spiritus’ pro affectione boni; quod ‘judicia’ praedicentur de veris, et ‘justitia’ de bono, videatur n. 2235:

[4] apud eundem,

Stultus stultitiam loquitur, ... ad evacuandum animam famelicam, et potum sitientem deficere faciat, 32:6;

‘anima famelica’ pro desiderio boni, quam ‘stultus evacuat’; ‘anima potum sitiens’ pro desiderio veri, quam ‘stultus deficere facit’:

apud Jeremiam,

Fiet anima eorum sicut hortus irriguus; ... et irrigabo animam lassam, et omnem animam dolentem implebo, 31:12, 25;

‘anima’ pro affectione veri et boni:

apud eundem,

Omnis populus ejus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad reducendum animam.... Procul est a me consolans, reducens animam meam, facti sunt filii mei desolati:... quaesiverunt cibum sibi, ut reducerent animam suam, Thren. 1:11, 16, 19; ‘anima’ pro vita affectionis boni et veri, ‘cibus’ pro sapientia et intelligentia.

[5] Dicitur quod ‘anima’ significet affectionem veri ex corde, quia dantur affectiones veri quae non ex corde, ut quae ex amore sui seu eminendi, ex amore mundi seu lucrandi, ex amore merendi; ex his similiter existunt affectiones veri, sed non sunt genuinae, sunt ex voluntate carnis, non ex corde; quod ex corde, est ex Domino. Praeterea ‘anima’ in Verbo significat in universali sensu omnem vitam, videatur n. 1000, 1005, 1040, 1742; anima enim est in universali sensu illud ex quo aliud est et vivit, ita anima corporis est ejus spiritus, ex eo enim vivit corpus; anima autem spiritus est ejus vita adhuc interior, ex qua illa sapit et intelligit.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in Verbo, ut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.