The Bible

 

Threni 1

Study

1 PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.

2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

3 GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

4 DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

7 ZAIN. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

8 HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

9 TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

10 JOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !

12 LAMED. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.

14 NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.

15 SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.

16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

17 PHE. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.

19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.

21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #591

Study this Passage

  
/ 962  
  

591. (Vers. 10.) "Si quis captivitatem duxerit in captivitatem abibit," significat quod qui per haereticum illud alios a bene credendo et a bene vivendo abducit, a suismet falsis et malis in Infernum abducatur. - Per "captivitatem ducere" significatur persuadere et in partes suas trahere, ut haeresi isti, quae per "Draconem" et "Bestiam" intelligitur, consentiant et adhaereant, et sic abducere a bene credendo et a bene vivendo; per "in captivitatem abire" significatur a suismet falsis et malis abduci in Infernum: per "captivitatem" hic intelligitur captivitas spiritualis, quae est seduci, et sic abduci a veris et bonis, ac induci in falsa et mala. Quod per "captivitatem" in Verbo intelligatur captivitas illa spiritualis, constare potest a sequentibus locis:

"Audite omnes populi, et videte dolorem meum, virgines meae et juvenes mei iverunt in Captivitatem," (Threni 1:18);

"Deus deseruit Habitaculum et Tentorium Suum, ubi habitavit inter homines, et dedit in captivitatem robur ejus," (Psalm. 78:60-61);

"Omnes Pastores tuos pascet ventus, et amasii tui in Captivitatem abibunt; tunc pudefies ob omnem malitiam tuam," (Jeremias 22:22); 1

"Ebria faciam tela Mea, a sanguine confossi et Captivitatis," (Deuteronomius 32:42);

"Inflexi sunt et incurvati, et anima eorum in Captivitatem abibit," (Esaias 46:1-2);

"Jehovah misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum Captivis libertatem, et Vinctis, oculis capto," (Esajas 61:(1); Luca 4:18-19);

"Ego excitabo Illum in justitia; Ille Captivitatem Meam dimittet, non pretio neque munere," (Esaias 45:13);

"Ascendisti in altum, Captivam duxisti Captivitatem," (Psalm. 68:19 (B.A. 18));

"Num Captivitas justi eripietur, etiam Captivitas fortis sumetur, e Captura violenti eripietur," (Esaias 49:24-25);

"Excute te e pulvere, sede Hierosolyma, aperire vinculis colli tui Captiva filia Sionis," (Esaias 52:2). 2

(Praeter alibi, ut Jeremias 48:46-47; 50:33-34; 3 Ezechiel 6:1-10; 12:1-12; Obadias 1:11; Psalm. 14:7; Psalm. 53:7 (B.A. 6).)

Per captivitates filiorum Israelis ab hostibus suis, de quibus in libro Judicum, et 2 Regnum 25 4 et apud prophetas, repraesentatae sunt et inde significatae captivitates spirituales, de quibus alibi. Simile quod per "captivos" etiam significatur per "vinctos" in sequentibus locis:

"Per sanguinem foederis tui emittam Vinctos e fovea," (Sacharias 9:11);

"Veniet ad te gemitus Vincti," (Psalm. 79:11);

"Colligetur Vinctus in fovea, et claudentur in claustro," (Esaias 24:22);

"Posuit Orbem in desertum, Vinctis suis non aperuit domum," (Esaias 14:17); 5

"Rex dixit, "In carcere fui, et non venistis ad me," (Matthaeus 25:36, 43); 6

Jesus dixit, "Hanc filiam Abrahami, quam Vinxit Satanas, nonne oportet solvi e vinculo hoc die Sabbathi," (Luca 13:16).

Footnotes:

1. 22 pro "12"

2. 2 pro "1, 2"

3. Jerem. pro "Psalmus." (Hic est iteratio; vide mox supra.)"

4. xxv. pro "xxx."

5. 17 pro "7"

6. 43 pro "36"

  
/ 962