The Bible

 

Joel 2

Study

   

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.

2 Dies tenebrarum et caliginis, Dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.

5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.

6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.

7 Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?

12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.

28 Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

32 Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #644

Study this Passage

  
/ 1232  
  

644. [Vers. 6.] "Hi habent potestatem claudere caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae." - Quod significet quod illi qui rejiciunt bona et vera caeli et ecclesiae, quae a Domino procedunt, non aliquem influxum e caelo recipiant, constat ex significatione "claudere caelum", quod sit ne aliquis influxus e caelo recipiatur (de qua sequitur); ex significatione "pluviae", quod sit verum fecundans, quod est verum ex quo bonum quod e caelo defluit (de qua etiam sequitur); et ex significatione "prophetiae eorum", quod sit praedictio de Domino, deque Ipsius adventu, et de bono amoris in Ipsum et de veris fidei in Ipsum; haec revelatio, et ex revelatione praedicatio in fine ecclesiae, est quae principaliter intelligitur per "dies prophetiae duorum testium": quod sit Dominus qui in fine ecclesiae imprimis praedicatur a binis testibus, est quia "bini testes", qui sunt bonum amoris et verum fidei in Dominum, principaliter testantur de Ipso; quare in sequentibus dicitur

Quod "testimonium Jesu sit spiritus prophetiae" (Apocalypsis 19:10).

[2] Quod "claudere caelum" sit inhibere ne aliquis influxus e caelo recipiatur, est quia sequitur, "ne pluat pluvia", per quod significatur influxus Divini Veri e caelo; notum enim est quod omne bonum amoris et omne verum fidei influat e caelo, hoc est, a Domino per caelum apud hominem, tum quod continue influat; unde sequitur quod utrumque illud, tam bonum amoris quam verum fidei, nullatenus sit hominis, sed Domini apud illum: utrumque illud influit, quantum malum et falsum non obstant; haec sunt quae claudunt caelum, ne influant: nam malum et bonum, ac falsum et verum, opposita sunt; quapropter ubi unum est, non potest alterum esse; malum enim apud hominem inhibet ne intret bonum, ac falsum ne intret verum, ac bonum facit ut removeatur malum, et verum ut removeatur falsum; sunt enim opposita sicut sunt caelum et infernum; quapropter unum agit contra alterum cum perpetuo conatu destruendi, ac destruit quod valet.

[3] Sunt etiam apud unumquemvis hominem binae mentes, una interior quae vocatur mens spiritualis, et altera exterior quae vocatur mens naturalis; mens spiritualis est creata ad receptionem lucis e caelo, mens autem naturalis ad receptionem lucis e mundo; quare mens spiritualis, quae est interior mens hominis, est caelum apud illum, et mens naturalis, quae est exterior mens hominis, est mundus apud illum. Mens interior, quae est caelum apud hominem, aperitur quantum homo agnoscit Divinum Domini; et tantum homo agnoscit quantum est in bono amoris et charitatis ac in veris doctrinae et fidei; at mens haec interior, quae est caelum apud hominem, tantum non aperitur quantum non agnoscit Divinum Domini, et non vivit vitam amoris et fidei; et mens illa tantum clauditur quantum homo in malis et inde falsis est; quae cum clausa est, tunc mens naturalis fit infernum apud hominem: in mente enim naturali est malum et falsum ejus; quare cum clausa est mens spiritualis, quae est caelum apud illum, tunc dominatur naturalis mens quae est infernum. Ex his constare potest quomodo intelligendum est quod "claudatur caelum ne pluat pluvia."

[4] Dicitur hoc de "binis testibus", quod illi potestatem "claudendi caelum" habeant; sed usque non illi claudunt; at malum et falsum, quod apud homines ecclesiae in fine ejus regnat, claudunt: dicitur hoc de testibus similiter ut supra quod "ignis exibit ex ore illorum, et devorabit inimicos", cum tamen non ex illis aliquis ignis exit et devorat (ut in binis superioribus articulis dictum est).

Quod "ne pluat pluvia" significet ne influxus Divini Veri e caelo sit, est quia "aqua", ex qua pluvia, significat verum Verbi, et inde verum doctrinae et fidei (videatur supra, n. 71, 483, 518, 537, 538); et quia aqua pluvialis descendit e nubibus in caelo, ideo per "pluere pluviam" significatur influxus Divini Veri a Domino in caelo; et quia pluvia fecundat terram, ideo per "pluviam" significatur Divinum Verum fecundans et fructificans ecclesiam; unde quoque per "pluviam" significatur benedictio spiritualis.

[5] Quod per "pluviam" in Verbo non intelligatur pluvia, sed Divinum influens, ex quo intelligentia et sapientia tum bonum amoris et verum fidei apud hominem crescit et se fructificat; et quod per "pluere" significetur influxus, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Defluet sicut pluvia doctrina mea, stillabit sicut ros verbum meum; sicut stillae super gramen, et sicut guttae super herbam" (Deuteronomius 32:2):

doctrina hic comparatur pluviae, quia per "pluviam" significatur Divinum Verum procedens, ex quo omne doctrinae; comparationes enim omnes in Verbo etiam ex correspondentiis sunt: quia per "pluviam" significatur Divinum Verum defluens, ideo dicitur, "Defluet sicut pluvia doctrina mea"; per "rorem" significatur bonum, et quia id etiam significatur per "verbum", ideo dicitur, "Stillabit sicut ros verbum meum": intelligentia et sapientia inde significatur per "stillas super gramen" et per "guttas super herbas"; nam sicut gramen et herba agri crescunt ex aquis pluviae et roris, ita intelligentia et sapientia ex influxu Divini Veri a Domino. Hoc praemittitur a Mose, quia in eo capite de duodecim tribubus Israelis, per quas in sensu spirituali significantur omnia vera et bona ecclesiae, proinde doctrina in toto complexu.

[6] Apud eundem,

"Terra, quam vos transituri ad possidendum illam, est terra montium et vallium; ad pluviam caeli bibit aquas.... .Et dabo pluviam terrae vestrae in tempore suo, tempestivam et serotinam, ut colligas frumentum tuum, et mustum tuum et oleum tuum.".... Si vero serviveritis aliis diis, et non in statutis meis ambulaveritis, "excandescet ira Jehovae contra vos, claudet caelum ut non sit pluvia, et terra non det proventum" (Deuteronomius 11:11, 14, 16, 17):

ita describitur terra Canaan et ejus fecunditas; sed quia per illam terram in spirituali sensu intelligitur ecclesia, sequitur quod omnia descriptionis significent talia quae sunt ecclesiae ; sicut "montes", "valles", "frumentum", "mustum", "oleum", "proventus", "pluvia": "terra montium et vallium" significat ecclesiae superiora et inferiora, seu interna et externa; interna ecclesiae sunt apud hominem internum, qui etiam vocatur spiritualis homo, et externa ecclesiae sunt apud hominem externum, qui vocatur naturalis homo: quod utraque talia sint ut recipiant influxum Divini Veri, significatur per quod "ad pluviam caeli bibat aquas": quod Divinum Verum influat in utroque statu, nempe dum homo ecclesiae est in statu suo spirituali ac in statu suo naturali, significatur per quod "dabitur pluvia in tempore suo tempestiva et serotina"; homo enim ecclesiae est per vices in statu spirituali et in statu naturali; influxus et receptio Divini Veri in statu spirituali intelligitur per "pluviam tempestivam" seu matutinam, et in statu naturali per "pluviam serotinam" et vespertinam: bonum et verum spirituale et caeleste, quae inde homini ecclesiae sunt, intelliguntur per "frumentum, mustum et oleum", quae colligent: quod falsa doctrinae et cultus inhibitura sint, ut non influat et recipiatur Divinum Verum, unde non aliquod incrementum vitae spiritualis, significatur per "Si serviveritis aliis diis, non erit pluvia, et terra non dabit proventum"; per "alios deos" significantur falsa doctrinae et cultus.

[7] Apud eundem,

"Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis, et feceritis ea, .... et dabit terra proventum.., ac arbor agri dabit fructum suum" (Leviticus 26:3, 4):

hic per "pluvias quae darentur in tempore suo", et per "proventum e terra", similia quae supra significantur; et quia ecclesia eo tempore fuit ecclesia externa repraesentativa interiorum spiritualium, ideo etiam cum ambulaverunt in statutis et observaverunt praecepta et fecerunt illa, factum est quod acceperint pluvias in tempore suo, et quod terra dederit proventum suum, et arbor agri fructum: sed usque pluviae et inde proventus repraesentabant et significabant, "pluviae" Divinum influens, "proventus" verum doctrinae et intellectum veri, et "fructus arboris" bonum amoris et voluntatem boni;

[8] quod constare potest ex eo,

Quod inhibita fuerit pluvia, et inde facta fames in terra Israelis per annos tres et dimidium, sub Achabo, quia aliis diis serviverunt, et prophetas occiderunt (1 Reg. 27, et cap. 1 48; et Luca 4:25):

hoc erat repraesentativum et inde significativum, quod non aliquod Divinum Verum e caelo influens potuerit recipi, propter falsa mali, quae significantur per "deos alios" et per "Baalem", quos coluerunt; per "occidere prophetas" etiam significatur destruere Divinum, per "prophetam" enim in Verbo significatur doctrina veri ex Verbo.

[9] Apud Esaiam,

"Ponam" vineam meam "in desolationem, non putabitur, neque sarrietur, ut ascendat sentis et vepris; et nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam pluviam" (5:6):

etiam hic dicitur de Jehovah quod "ponat vineam in desolationem", et quod "praecipiat nubibus ut non pluant pluviam super eam", cum tamen hoc non fiat a Jehovah, hoc est, Domino; nam Ille semper influit tam apud malos quam apud bonos, quod intelligitur per quod

"pluviam mittet super justos et injustos" (Matthaeus 5:45);

sed causa est apud hominem ecclesiae, quod non recipiat aliquem influxum Divini Veri; nam homo qui non recipit, is claudit apud se interiora mentis quae recipiunt, quibus clausis rejicitur Divinum influens: per "vineam" quae ponetur in desolationem, significatur ecclesia; per "non putari et sarriri" significatur non posse excoli et sic praeparari ad recipiendum; per "sentem et veprem" quae ascendent, significantur falsa mali; per "praecipere nubibus ut non pluant pluviam" significatur quod e caelo non aliquis influxus Divini Veri recipiatur.

[10] Apud Jeremiam,

"Inhibiti sunt imbres, et pluvia serotina non facta est, sed tamen frons mulieris meretricis mansit tibi, renuisti pudefieri" (3:3);

apud eundem,

"Non dixerunt in corde suo, Timeamus, agite, Jehovam Deum nostrum, dantem pluviam et imbrem tempestivum et serotinum in tempore suo; septimanas, stata tempora messis servat nobis; iniquitates vestrae declinare faciunt haec" (5:24, 25);

apud Amos,

"Ego prohibui a vobis pluviam, cum adhuc tres menses ad messem usque, ita ut pluere quidem fecerim super unam urbem, et super urbem alteram non fecerim pluere; ager unus pluviam acceperit, sed ager super quem non pluit exaruerit: unde vagatae sunt duae tres urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, nec tamen satiatae sunt, nihilominus non reversi estis ad Me" (4:7, 8);

apud Ezechielem,

"Fili hominis, dic, Tu terra, quae non mundata, cui non pluvia in dic irae, conjuratio prophetarum ejus in medio ejus" (22:24, 25);

apud Sachariam,

"Qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierosolymam, ad adorandum Jehovam Zebaoth, non super eos erit pluvia" (14:17):

in his locis etiam "pluvia" significat receptionem influxus Divini Veri, ex quo intelligentia spiritualis; et quod non intelligentia illa detur per aliquem influxum propter mala et falsa quae renuunt recipere et quae rejiciunt illum, significatur per quod "non pluvia."

[11] Apud Jeremiam,

"Magnates miserunt minorennes aquae causa; venerunt ad foveas nec invenerunt aquas;.... propterea quod terra confracta sit, quod non facta sit pluvia in terra: pudefacti sunt agricolae, obtexerunt caput" (14:3, 4):

per "magnates" intelliguntur qui docent et ducunt, et per "minorennes" qui docentur et ducuntur; per "aquas" significantur vera doctrinae; per "foveas in quibus non aquae significantur doctrinalia in quibus non vera; per quod "non facta sit pluvia in terra" significatur quod non aliquis influxus Divini Veri recipiatur ob falsa in ecclesia; per "agricolas qui pudefacti, et obtexerunt caput", significantur docentes et illorum dolor.

[12] Apud Esaiam,

"Tunc dabit Jehovah pluviam semini tuo, quo conseris terram, et panem proventus terrae; et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua in die illo in prato lato" (30:23);

haec quando venturus est Dominus: influxus Divini Veri procedentis ab Ipso significatur per "pluviam quam semini tunc dabit Dominus"; "pluvia" est influxus Divinus, "semen" est verum Verbi: "conserere terram" significat plantare et apud se formare ecclesiam; per "panem proventus", quem Jehovah dabit, significatur bonum amoris et charitatis quod producitur per vera Verbi vivificata per influxum Divinum; per "pingue et opulentum" significatur plenum bono amoris et veris inde, "pingue" enim dicitur de bono, et "opulentum" de veris: per "pascent pecora in die illo in prato lato" significatur extensio et multiplicatio eorum ex influxu Divino, et inde nutritio spiritualis; "pecora" sunt bona et vera apud hominem, "dies ille" est adventus Domini, "pratum latum" est Verbum per quod Divinus influxus et nutritio spiritualis; "latum" dicitur ab extensione et multiplicatione veri.

[13] Apud eundem,

"Sicut descendit pluvia et nix e caelo, nec eo revertitur, sed irrigat terram, et parere facit eam, et germinare facit eam, ut det semen seminanti et panem comedenti; sic erit Verbum meum quod exibit ex ore meo; non revertetur ad Me frustra, sed faciet quod volo, et prospere aget ad quod misi illud" (55:10, 11):

hic comparatur Verbum, quod exit ex ore Dei, pluviae et nivi e caelo, quia per "Verbum" intelligitur Divinum Verum a Domino procedens, quod apud nos influit per Verbum, similiter ac per "pluviam et nivem descendentem e caelo"; per "pluviam" significatur Verum spirituale quod appropriatum est homini, et per "nivem" verum naturale, quod est sicut nix dum modo in memoria, sed fit spirituale per amorem sicut nix fit aqua pluviae per calorem: per "irrigare terram, ac parere et germinare facere eam", significatur vivificare ecclesiam ut producat verum doctrinae et fidei ac bonum amoris et charitatis; verum doctrinae et fidei significatur per "semen quod dat seminanti", ac bonum amoris et charitatis per "panem quem dat comedenti"; quod "non revertetur ad Me frustra, sed faciet quod volo", significatur quod recipietur, et quod homo ex eo ducetur spectare ad Dominum.

[14] Apud Ezechielem,

"Dabo eos et circuitus collis mei benedictionem, et demittam pluviam in tempore suo, pluviae benedictionis erunt: tunc dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit proventum suum" (34:26, 27):

per "circuitus collis Jehovae" intelliguntur omnes qui in veris doctrinae et inde in bono charitatis sunt; per "demittere pluviam in tempore suo" significatur influxus Divini Veri convenienter secundum affectionem ac voluntatem recipiendi; et quia inde fructificatio boni et multiplicatio veri, vocantur "pluviae benedictionis", et dicitur quod "arbor agri dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum"; per "arborem agri" et "terram" significatur ecclesia et homo ecclesiae, per "fructum arboris agri" fructificatio boni, et per "proventum terrae" multiplicatio veri ejus.

[15] Apud Joelem,

"Filii Zionis, gaudete et laetamini in Jehovah Deo vestro; quia dabit vobis pluviam tempestivam in justitiam, immo descendere faciet vobis pluviam tempestivam et serotinam in primo; ut plenae sint areae frumento puro, et exundent torcularia mustum et oleum" (2:23, 24):

per "filios Zionis" significantur illi qui in genuinis veris sunt, per quae illis bonum amoris; nam per "Zionem" significatur ecclesia caelestis quae in bono amoris in Dominum est per genuina vera: quod Dominus apud illos influat cum bono amoris, et ex illo in vera, significatur per quod "dabit illis pluviam tempestivam in justitiam"; "justitia" in Verbo praedicatur de bono amoris, et per "justos" intelliguntur qui in illo bono sunt (videatur supra, n. 204 [a]): quod influat cum bono amoris in vera continue, significatur per quod "descendere faciat pluviam tempestivam et serotinam in primo"; quod inde illis bonum amoris erga fratrem et socium, significatur per quod "illis plenae sint areae frumento puro"; et quod inde illis sit verum ac bonum amoris in Dominum, significatur per quod "exundent torcularia mustum et oleum." Apud illos qui ab ecclesia caelesti Domini sunt, est bonum amoris erga fratrem et socium; qui amor apud illos qui ab ecclesia spirituali Domini sunt, vocatur charitas erga proximum.

[16] Apud Sachariam

"Petite a Jehovah pluviam in tempore 2 suo, Jehovah faciet nimbos, et pluviam imbris dabit illis, viro herbam in agro" (10:1):

per "pluviam" etiam hic significatur influxus Divini Veri a Domino, ex quo homini intelligentia spiritualis; "pluvia imbris" significat Divinum Verum in copia influens; et per "dare herbam in agro" significatur cognitio veri et boni ex Verbo, et inde intelligentia.

[17] Apud Davidem,

"Visitas terram, et delectaris ea, valde ditas eam, rivus Dei plenus aquis, praeparas frumentum eorum, et sic stabilis eam; sulcos ejus irriga, demitte turmas ejus, stillis liquefac illam, germini ejus benedic" (Psalmuss 65:10, 11 [B.A. 9, 10]):

per "terram" ibi significatur ecclesia; per "rivum plenum aquis significatur doctrina plena veris; per "sulcos ejus irrigare, demittere turmas, et stillis liquefacere", significatur implere cognitionibus boni et veri; per "praeparare frumentum" significatur omne quod nutrit animam; quare additur, "Sic stabilis terram", hoc est, ecclesiam: per "benedicere germini" significatur e novo jugiter producere et nascere facere vera.

[18] Apud eundem,

"Pluviam benevolentiarum stillare facis, Deus" (Psalmuss 68:10 [b. A 9]);

apud eundem,

"Descendet sicut pluvia super herbam prati.., sicut guttae in fissuram terrae; florebit in diebus Ejus justus" ( 3 Ps. 72:6, 7):

in his locis "pluvia" nec significat pluviam, sed influxum Divini Veri apud hominem, ex quo illi vita spiritualis.

Apud Hiobum,

"Verbum meum non iterabunt, et super illos stillabit sermo meus; et exspectabunt sicut pluviam me, et os suum aperient ad pluviam serotinam" (29:22, 23):

quod per "pluviam" ibi intelligatur verum quod ab aliquo dicitur, et apud alterum influit, patet; nam "verbum", "sermo", et "os aperire" significat verum ab aliquo exiens per loquelam; inde dicitur "pluvia", et "pluvia serotina", tum "stillare" per quod ibi significatur loqui.

[19] Apud Jeremiam,

"Factor terrae per virtutem suam praeparat orbem, per sapientiam suam et per intelligentiam suam extendit caelos; ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae; fulgura imbri facit, et educit ventum e thesauris suis" (10:12, 13; 51:16: Psalmuss 135:7):

per "orbem", quem Factor terrae per virtutem praeparat, significatur ecclesia in universo terrarum orbe; "virtus" significat potentiam Divini Veri: per "caelos" quos per sapientiam et intelligentiam extendit, significatur ecclesia in caelis correspondens ecclesiae in terris: "sapientia" et "intelligentia" significat Divinum procedens ex quo sapientia boni et intelligentia veri est angelis et hominibus; "extendere" significat formationem et extensionem caelorum in communi, et extensionem intelligentiae et sapientiae apud unumquemvis qui recipit: "ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis", significat quod ex Divino procedente sint spiritualia vera in immensa copia; "vox" significat Divinum procedens, "aquae" significant vera, et "multitudo" copiam: "ascendere facit vapores a fine terrae" significat vera in ultimis, qualia sunt vera Verbi in sensu litterae in quibus vera spiritualia; "finis terrae" significat ultima ecclesiae, et "vapores" significant vera pro illis qui in ultimis, et "ascendere facere" est ex illis quia in illis, nempe ultimis, dare vera spiritualia quae imprimis fructificant ecclesiam: "fulgura imbri facit" significat illustrationem ab influxu Divini Veri apud illos: "et educit ventum e thesauris suis" significat spiritualia in Verbo e caelo.

[20] Apud Lucam,

"Quando videritis nubem orientem in occasibus, statim dicitur, Imber venit, et fit ita; et quando austrum spirantem, dicitur quod aestus erit, et fit: hypocritae, faciem terrae et caeli scitis probare; tempus hoc quomodo non probatis?" (12:54-56):

per hanc comparationem docet Dominus quod videant terrena, non autem caelestia; et ipsa comparatio, sicut omnes comparationes in Verbo, ex correspondentiis desumpta est; nam per "nubem orientem in occasibus" significatur adventus Domini in fine ecclesiae praedictus in Verbo; "nubes" significat Verbum in littera, "oriens" significat adventum Ipsius, et "occasus" significat finem ecclesiae: "statim dicitur quod imber venit" significat quod tunc influxus Divini Veri: "et quando videritis, austrum spirantem" significat praedicationem de adventu Ipsius; "dicitur quod aestus erit" significat quod tunc influxus Divini Boni. Eadem illa etiam significant contentiones et pugnas veri ex bono cum falsis ex malo, nam "imber" et "aestus" etiam significant contentiones et pugnas illas; sequitur enim haec comparatio post verba Domini,

Quod non venerit ad pacem dandam in terra, sed discidium; et quod dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem (vers. 51-53)

per quae verba significatur contentio et pugna illa; quod "imber" etiam illam significet, videbitur infra. Quia comparatio illa in sensu spirituali spectata involvit adventum Ipsius, et quod ex caecitate a falsis inducta non agnoverint Ipsum, tametsi notum illis ex Verbo potuisset esse, ideo sequitur,

"Hypocritae, faciem terrae et caeli scitis probare, tempus autem hoc non probatis" [ (vers. 56)] ;

nempe tempus adventus Ipsius, et tunc conflictus falsi mali cum vero boni.

[21] Apud Hoscheam,

"Cognoscamus et persequamur ad cognoscendum Jehovam; sicut 4 nubes paratus exitus Ipsius. et veniet sicut pluvia nobis, sicut pluvia serotina irrigat terram" (6:3):

haec de Domino et de Ipsius adventu; et quia ab Ipso procedit omne Divinum Verum, ex quo vita et salus angelis et hominibus, ideo dicitur quod "veniet sicut pluvia nobis, sicut pluvia serotina irrigat terram"; "irrigare terram" significat fecundare ecclesiam, quae fecundari dicitur cum multiplicantur vera et inde crescit intelligentia, et cum fructificantur bona et inde crescit caelestis amor.

[22] In Libro Secundo Samuelis,

"Mihi locuta est Petra Israelis sicut lux matutae oritur sol, matutae sine nubibus, a splendore post pluviam gramen e terra (23:3, 4):

haec quoque de Domino, qui, ex Divino Vero quod ab Ipso procedit, vocatur "Petra Israelis": quod Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius procedat, intelligitur per "Sicut lux matutae oritur sol"; comparatio est cum luce quia "lux" significat Divinum Verum procedens, et cum matuta quia "mane" significat Divinum Bonum, et cum oriente sole quia "oriens" et "sol" significat Divinum Amorem; quod illa sint absque obscuro, significatur per "lucem matutae sine nubibus": illustratio hominis ecclesiae per receptionem et post receptionem Divini Veri ex Divino Bono Domini, significatur per "a splendore post pluviam"; "splendor" significat illustrationem, ac "pluvia" influxum et inde receptionem: quod inde scientia, intelligentia et sapientia illis qui ab ecclesia sunt, significatur per "gramen e terra"; "gramen" significat nutritionem spiritualem, simile quod "pascuum", et inde scientiam, intelligentiam et sapientiam, quae sunt cibi spirituales; et per "terram" significatur ecclesia et homo ecclesiae.

[23] Apud Matthaeum,

"Amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, 5 benefacite odio habentibus vos, et orate pro laedentibus et persequentibus vos; ut sitis filii Patris vestri qui in caelis, qui solem suum exoriri facit super malos et bonos, et pluviam mittit super justos et injustos" (5:44, 45):

describitur primum charitas erga proximum, quae est bonum velle et bonum facere etiam inimicis, per quod "amarent illos", "benedicerent illis", et "orarent pro illis"; nam genuina charitas non spectat nisi quam bonum alterius: ibi "amare" significat charitatem, "benedicere" instructionem, et "orare" intercessionem; causa est quia intus in charitate est finis benefaciendi: quod hoc sit ipsum Divinum apud hominem, sicut est apud homines regeneratos, significatur per "ut sitis filii Patris vestri in caelis"; "Pater in caelis" est Divinum procedens, nam omnes qui recipiunt illud dicuntur "filii Patris", hoc est, Domini: per "solem" quem exoriri facit super malos et bonos, significatur Divinum Bonum influens; et per "pluviam" quam mittit super justos et injustos, significatur Divinum Verum influens; nam Divinum procedens, quod est "Pater in caelis", aeque influit apud malos et bonos, sed receptio ejus erit ab homine; tametsi non ita ab homine ut ab homine, sed sicut ab ipso; nam facultas recipiendi continue ei datur, et quoque influit, quantum homo mala obstantia, etiam ex facultate quae continue datur, removet; et ipsa facultas apparet sicut hominis, tametsi est Domini.

[24] Ex his nunc constare potest quod per "pluviam" in Verbo significetur influxus Divini Veri a Domino, unde vita ei spiritualis; et hoc quia per "aquas", ex quibus pluvia, significatur verum doctrinae et verum fidei: at quia per "aquas" in opposito sensu significantur falsa doctrinae et fidei, ideo etiam per "pluviam imbris" seu per "imbrem", aeque ac per "aquarum inundationes" et per "diluvium", significantur non modo falsa destruentia vera, sed etiam tentationes, in quibus homo vel succumbit vel vincit. Haec significantur per "imbrem" apud Matthaeum,

"Omnis qui audit verba mea et facit ea, comparabo 6 eum Viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petra: et descendit imber, et venerunt flumina, et flarunt venti, et irruerunt in domum illam, tamen non cecidit.... . At qui audit verba mea et non facit illa, comparabitur viro stulto, qui aedificavit domum..super arena; et descendit imber, et venerunt flumina, et flarunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et erat casus ejus magnus" (7:24-27):

per "imbrem" et per flumina" hic intelliguntur tentationes, in quibus homo vincit et in quibus succumbit; per "aquas" falsa quae in tentationibus solito influunt; et per "flumina", quae ibi sunt inundationes aquarum ex imbre, significantur tentationes; per "ventos" qui etiam flant et irruunt, significantur emergentes inde cogitationes, nam tentationes existunt per irruptiones falsorum injectas a malis spiritibus in cogitationes: per "domum", in quam irruunt, significatur homo, proprie ejus mens quae ex intellectu seu cogitatione et ex voluntate seu affectione consistit; qui modo una parte mentis, quae est cogitationis seu intellectus, recipit verba Domini, hoc est, Divina vera, et non simul parte altera quae est affectionis seu voluntatis, ille homo in tentationibus succumbit, et cadit in gravia falsa, quae sunt falsa mali; quare dicitur, "Erat casus ejus magnus"; at qui utraque parte, nempe tam intellectu quam voluntate recipit Divina vera, is in tentationibus vincit: per "petram", super qua fundatur domus illa, significatur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum receptum anima et corde, hoc est, fide et amore, quod est intellectu et voluntate; at per "arenam" significatur Divinum Verum receptum modo in memoria et inde aliquantum in cogitatione, et inde sparsum et inconnexum, quia interpolatum a falsis, et falsificatum per ideas: ex his itaque patet quid intelligitur per "audire verba et non facere illa": quod hic sensus illorum verborum sit, clarius ex mox praecedentibus ibi constare potest.

[25] Per "pluviam inundantem" seu "imbrem" significatur inundatio falsorum etiam apud Ezechielem,

"Dic ad incrustantes ineptum quod cadet, quia pluvia inundans, 7 quia vos lapides grandinis cadent, et ventus procellarum perrumpet: .... sic dixit Dominus Jehovih, Faciam perrumpere ventum procellarum in excandescentia mea, et pluviam inundantem in ira mea, et lapides grandinis in fervore in consummationem, et destruam parietem quem incrustatis inepto" ( 8 13:11, 13, 14):

per "incrustationem inepti" significatur confirmatio falsi per fallacias, per quas falsum apparet sicut verum; per "lapides grandinis" significantur vera absque bono, ita absque aliqua vita spirituali, quae omnia intus falsa sunt; nam ideae, quae mortuae, faciunt ut sint modo crustae ac sicut picturae in quibus nihil vivi; talia scientifica vera sunt naturalis hominis in quem non influit aliquid e spirituali: per "pluviam inundantem" et per "ventum procellarum" significantur falsa in copia irruentia et imaginaria, ac contentiones de veris, quae faciunt ut nihil veri possit videri, et sic hominem perdunt.

[26] Apud eundem,

"Disceptabo cum" Gogo "peste et sanguine, et pluviam inundantem et lapides grandinis, ignem et sulphur pluere faciam super eum, et super alas ejus, et super populos multos qui cum illo" (38:22 9 ):

per "Gogum" intelliguntur qui in externo cultu absque ullo cultu interno sunt; et quia is cultus similiter consistit sicut ex crustis, in quibus nuclei putrefacti sunt, vel exesi a vermibus, ideo dicuntur "pluvia inundans" et "lapides grandinis", per quae significantur falsa in copia irruentia et imaginaria, quae hominem perdunt; mala falsi et falsa mali significantur per "ignem" et "sulphur."

[27] Per "diluvium aquarum", de quo dicitur

Quod inundaverit totam terram, et perdiderit omnes praeter Noachum et ejus filios (Gen. cap. 7 et 8),

etiam significatur inundatio falsorum, ex qua tandem Ecclesia Antiquissima destructa est; per "Noachum et ejus filios" significatur ecclesia nova quae Ecclesia Antiqua dicenda est, et ejus post devastationem Ecclesiae Antiquissimae instauratio. (sed singula, per quae diluvium et per quae salvatio familiae Noachicae in illis capitibus descripta sunt, videantur in Arcanis Caelestibus explicata.

Quod "aquae" significent vera, ac in opposito sensu falsa videatur supra, n. 71, 483, 518, 537, 538: et quod "inundationes aquarum" significent inundationes falsorum ac tentationes, etiam supra, n. 518 [e], fin. )

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232