The Bible

 

Jeremias 51

Study

   

1 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :

2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus : interficite omnem militiam ejus.

4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.

5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.

6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.

9 Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.

10 Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13 Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

14 Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo : qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.

17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.

18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.

19 Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.

20 Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :

21 et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :

22 et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :

23 et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :

24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.

25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :

26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in æternum eris, ait Dominus.

27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32 Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.

33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane : absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.

36 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.

37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.

38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.

39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.

40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.

41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !

42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est.

43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.

44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.

45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt, quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.

50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.

52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

53 Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.

54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum :

55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ, dedit sonitum vox eorum,

56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.

57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex (Dominus exercituum nomen ejus).

58 Hæc dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.

59 Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ.

60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.

61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,

62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.

63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,

64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #706

Study this Passage

  
/ 1232  
  

706. [Vers. 1.] "Et signum magnum visum est in caelo." Quod significet testificationem Divinam de futura ecclesia, et de receptione doctrinae ejus, et a quibus impugnabitur, constat ex significatione "signi magni in caelo", quod sit manifestatio et testificatio Divina; quod sit de ecclesia et de receptione doctrinae ejus, tum de impugnatione ejus, constat ex sequentibus: per "mulierem" enim intelligitur ecclesia, per "filium ejus masculum" doctrina, ac per "draconem et angelos", et dein per "bestias", intelliguntur qui ecclesiam et doctrinam ejus impugnaturi sunt. Quod visio illa dicatur "signum magnum" est quia per "signum", intelligitur manifestatio Divina de futuris et testificatio, hic de futura ecclesia et ejus doctrina, et quoque de impugnatione ejus ab illis qui per "draconem" et per "bestias" intelliguntur; haec vocatur "signum" ex eo, quia manifestat et intestatur. In Verbo multis in locis dicitur "signum" et "miraculum"; et per "signum" intelligitur id quod indicat, testatur et persuadet de re quaesita, at per "miraculum" intelligitur id quod excitat, percellit et stuporem inducit; ita signum intellectum et fidem movet, et miraculum voluntatem et ejus affectionem; nam voluntas et ejus affectio est quae excitatur, percellitur et obstupet, ac intellectus et ejus fides est quae persuadetur, cui indicatur, et pro qua testificatio fit.

[2] Quod signum et miraculum differant, constare potest ex eo, quod Judaei, tametsi tot miracula a Domino facta viderunt, usque ab Ipso petierint signa; et quoque ex eo, quod prodigia facta in Aegypto et in deserto dicantur nunc "signa" nunc "miracula", et quoque utrumque; ac praeterea constat ex eo, quod in Verbi singulis sit conjugium veri et boni, proinde etiam intellectus et voluntatis, nam verum est intellectus et bonum est voluntatis, et inde quoque signa ibi se referunt ad illa quae veri, ita quae fidei et intellectus sunt, ac miracula ad illa quae boni, ita quae affectionis et voluntatis sunt; inde nunc patet quid per "signa" et quid per "miracula", ubi utraque nominantur in Verbo, in specie intelligitur, ut in sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Obdurabo cor Pharaonis, ut multiplicem signa mea et miracula mea in tetra Aegypti" (Exod. 1 2 domo ejus" (Deuteronomius 6:22);

apud eundem,

Tentavit "Jehovah venire ad accipiendum Sibi gentem e medio gentis per miracula, per signa, et per stupenda" (Deuteronomius 4:34);

apud Davidem,

"Non meminerunt... diei, .... quo Jehovah posuit in Aegypto signa.., et prodigia.. in agro Zoanis" (Psalmuss 78:42, 43);

apud eundem,

"Posuerunt inter eos verba signorum 3 Ipsius, et miracula in terra chami" (Psalmuss 105:27);

apud eundem,

"Misit signa et miracula in medium tui, Aegypte, in Pharaonem, et omnes servos ejus" (Psalmuss 135:9);

apud Jeremiam,

"Qui posuisti signa et miracula in terra Aegypti, et usque ad diem hunc, etiam in Israele, atque in hominibus, .... et eduxisti populum tuum Israelem e terra Aegypti, per signa et per miracula" ( 4 32:20, 21).

ex his patet quod prodigia facta in Aegypto, et postea apud filios Israelis, dicantur "signa et "miracula", "signa" quia testificata sunt et persuaserunt, "miracula" quia excitaverunt et stuporem induxerunt; conveniunt tamen in eo, quod quae excitant et stuporem inducunt etiam testificentur et persuadeant, sicut illa quae excitant voluntatem etiam persuadent intellectui, aut sicut illa quae movent affectionem etiam movent cogitationem perSuadendo. Similiter apud Evangelistas,

In consummatione saeculi "surgent falsi Christi et falsi prophetae, dabunt signa magna et miracula, ac in errorem inducent, si possibile est, etiam electos" (Matthaeus 24:24; Marcus 13:22):

hic etiam per "Signa magna" et "miracula" significantur similia, nempe ut testificentur et persuadeant, ac ut percellant et stuporem inducant, ex quo persuasio fortis; quinam per "falsos Christos" et per "falsos prophetas", tum quinam per "electos" intelliguntur, videatur supra (n. 624 [b] 684 [a]).

[3] Apud Mosen,

"Si surrexerit in medio tui propheta aut somnians somnium, qui dederit tibi signum aut miraculum, et Veniat signum aut miraculum quod locutus est ad te, dicendo, Eamus ad deos alios, non obedies" (Deuteronomius 13:2-41-3]):

hic dicitur "propheta" et "somnians somnium", ac "signum" et "miraculum", quia ad prophetam refertur signum, et ad somniantem somnium miraculum, ex causa quia per "prophetam" intelligitur docens vera, et in sensu abstracto doctrina veri, et per "somniantem" excitans ad faciendum ita, et in sensu abstracto excitatio ex qua fit; hoc quoque est miraculi, et illud signi; prophetae enim viva voce a Domino instruebantur, et somniantes per repraesentativa excitantia ad faciendum; haec influebant in affectionem somniantis et inde in visum cogitationis, nam cum homo somniat, sopitur ejus intellectus naturalis, et aperitur ejus visus spiritualis, qui omne suum trahit ab affectione; hic autem visus qui trahit ab affectione mala, nam dicitur de prophetis qui docent falsa et somniant vana, nam per "deos alios" intelliguntur falsa et vana quae audiverunt et viderunt.

[4] Quod "signa" significent testificationes quae indicant et persuadent ut credant quod ita sit, constat ex sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Si non crediderint tibi, nec audiverint Vocem signi primi, credent tamen voci signi posterioris; et si non crediderint duobus signis his, nec audiverint vocem tuam, sumes de aquis fluvii, .... et fient sanguis" (Exod. 5

[5] Apud eundem,

"Dixit Jehovah ad Mosen, Quousque populus [hic] .... non credent in Me, propter omnia signa quae feci in medio eorum? Omnes viri qui viderunt gloriam meam, et signa quae feci in Aegypto et in deserto non videbunt" terram (Numeri 14:11, 22 [, 23]):

similiter hic miracula vocantur "signa", quia dicitur "credere"; nam, ut dictum est, miracula dicuntur signa propterea ut persuadeant et inducant fidem; et quia signa apud illos, qui noluerunt intrare in terram Canaanem propter timorem, non induxerunt fidem, ideo de illis dicitur, quod "non visuri terram." (Similia per "signa" significantur, Exodus 4:17; et cap. 10:1, 2.)

[6] Apud Evangelistas,

Scribae et Pharisaei dicebant, "Magister, volumus a Te signum videre; et Ipse respondens dixit.., Generatio prava et adultera signum quaerit, sed signum non dabitur illi nisi signum Jonae prophetae: quemadmodum fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in 6 corde terrae tribus diebus et tribus noctibus" (Matthaeus 12:38-40; Luca 11:16, 29, 30):

quod per "signum" intelligatur testificatio ut persuadeantur et credant quod Dominus esset Messias et Filius Dei, qui venturus, patet; nam miracula quae Dominus in copia fecerat, et quae viderunt, non illis erant signa; ex causa quia miracula non sunt signa, ut supra dictum est, nisi quam apud bonos: quod "Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus", et id assumptum sit pro "signo", erat quia id significabat Domini sepulturam et resurrectionem, ita glorificationem Humani Ipsius ad plenum; "tres dies et tres noctes" etiam significant ad plenum.

[7] Apud Matthaeum,

"Pharisaei et Sadducaei tentantes rogarunt" Jesum "ut signum e caelis ostenderet illis; Ipse respondens dixit.., Cum vespera facta est, dicitis, Serenitas, caelum enim rubet...; et mane, Hodie tempestas, rubet enim triste existens caelum: hypocritae, faciem caeli nostis dijudicare, signa autem temporum non potestis: natio prava et adultera signum requirit, sed signum non dabitur illi nisi signum Jonae prophetae" (16:1-4):

per "signum", quod petierunt e caelo, etiam hic intelligitur testificatio ut persuadeantur et credant quod Dominus esset Filius Dei, tametsi miracula facta sunt quae non dixerunt signa; quod Dominus dixerit tunc de vespera et de mane, est quia per "vesperam et mane" significatur adventus Domini; hic quando ecclesia apud Judaeos devastata erat, quibus tunc serenitas, quia non cognoverunt Ipsum, ac secure vixerunt in falsis ex malo, hoc est "vespera"; at vero quando cognoverunt Ipsum, et propter falsa, ex malis, in quibus fuerunt, negaverunt Ipsum, et impugnarunt, significat "mane" quando "tempestas": inde est, quod Dominus dixerit, "Hypocritae, faciem caeli nostis dijudicare, signa autem temporum", nempe adventus Ipsius, "non potestis"; quia, "natio prava et adultera" erat, nempe adulterans Verbum, ideo dixit quod "non illis signum daretur."

[8] Ut quoque apud Marcum,

"Pharisaei coeperunt disputare cum Jesu", quaerentes ab Ipso signum e caelo...; qui suspirans spiritu suo dixit, Quid generatio haec signum quaerit? Amen dico vobis, non dabitur generationi huic signum" (8:11, 12):

quod "signum" hic significet testificationem, ex qua manifeste scirent, agnoscerent et crederent quod Dominus esset Messias et Filius Dei, quem ex praedictionibus apud Prophetas expectabant, constare potest ex eo, quod "suspirans in spiritu suo dixerit, Quid generatio haec signum quaerit? Amen dico vobis, non dabitur generationi huic signum": causa fuit, si ex caelo hoc illis manifeste revelatum aut dictum fuisset, et sic persuasi agnovissent et credidissent, quod usque postea rejecturi essent; et rejicere id post agnitionem et fidem est profanare, et profanatorum sors est omnium pessima in inferno.

[9] Quod ideo non illis data sit manifesta testificatio e caelo, constat ex his apud Johannem,

"Occaecavit oculos illorum, et obduravit corda illorum, ne videant oculis, et intelligant corde, et se convertant et sanem illos" (12:40):

"se convertere et sanari" hic est profanare, quod fit cum agnoscuntur vera et bona, et imprimis cum agnoscitur Dominus, et dein negatur; ita fuisset si Judaei per signum se converterint et sanati fuerint: "videre oculis et intelligere corde" significat recipere intellectu et voluntate, seu fide et amore: ex his patet quod "signum" significet manifestam testificationem. (De sorte profanatorum videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 172.)

[10] Apud Johannem,

7 Discipuli dixerunt ad Jesum, "Quodnam facis Tu signum, ut videamus et credamus Tibi? Quid operaris? Patres nostri manna comederunt in deserto, sicut scriptum est, Panem e caelo dedit illis ad edendum. Dixit illis Jesus, Amen, amen dico vobis, non Moses dedit vobis panem e caelo, sed Pater meus dat vobis panem e caelo verum: panis namque Dei est qui descendit de caelo et vitam dat mundo" (6:30-33):

hic quoque 8 discipuli voluerunt signum; quod per id significetur testificatio ut credant, constat, nam dixerunt, Ut videamus et credamus, quid operaris?" Quod tunc dixerint de "manna", et quod Dominus responderit de "pane e caelo", erat quia per "panem" significatur omne bonum et verum quod nutrit animam, et in supremo sensu Ipse Dominus, a quo omne doctrinae et omne nutritionis spiritualis, per quod testificatus est ut videant et credant. Quod usque data sit testificatio, quae est signum e caelo, tribus discipulis, Petro, Jacobo et Johanni, constat ex transformatione Domini, tunc enim viderunt gloriam Ipsius, et quoque audiverunt vocem e caelo dicentem,

"Hic est Filius meus dilectus, Ipsum audite" (Marcus 9:7; Luca 9:35; Matth. 17:5 9 ).

[11] Apud eundem,

Cum Jesus e templo ejecerat vendentes, dixerunt Judaei, "Quodnam signum.. monstras quod haec facias? Respondit Jesus, et dixit illis, Solvite Templum hoc, in tribus tamen diebus exsuscitabo illud" (Johannem 2:16, 18, 19):

quod hic per "signum monstrare" significetur testificari per aliquod stupendum aut per vocem e caelo, patet; sed quia testificatio talis illos damnavisset potius quam salvavisset, ut mox supra dictum est, ideo illis respondit de "Templo", per quod intellexit corpus suum, quod hoc solveretur, hoc est, moreretur, et glorificatum tertio die resurgeret; hoc quoque est quod Dominus intellexit per "signum Jonae in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus."

(Quod per "Templum" in supremo sensu significetur corpus Domini, videatur Johannes 2:21.)

[12] Apud Lucam,

Angelus dixit pastoribus, "Natus est Vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in urbe Davidis: et hoc vobis signum, invenietis Infantem fasciis involutum jacentem in praesepi" (2:11, 12, 16):

quoniam per "signum" intelligitur testificatio ut crederent quod natus esset Salvator mundi, ideo dicitur quod "invenirent Ipsum jacentem in praesepi involutum fasciis"; sed quod id testificatio esset, nemo potest scire, nisi qui scit quid intelligitur per "praesepe", et quid per "fascias"; per "praesepe" intelligitur doctrina veri ex Verbo, ex eo quod per "equos" significetur intellectus Verbi; (ut constare potest ex illis quae supra, n. 355, 3642-4, ostensa sunt;) inde per "praesepe", ubi equorum pascuum, significatur doctrina veri ex Verbo. Dicitur etiam in versu 7 illius capitis, quod hoc factum sit "quia non locus erat in diversorio", per "diversorium" enim significatur locus instructionis; (hoc etiam per "diversorium" significatur, Luca 10:34; cap. 22:2; Marcus 14:14; et alibi;) et id erat apud Judaeos, qui tunc in meris falsis per adulterationem Verbi fuerunt; hoc itaque est quod significatur per quod "non locus esset in diversorio": nam si placuerit Domino, potuisset nasci in splendidissima aula, et reponi in lecto lapidibus pretiosis ornato; sed hoc fuisset apud illos qui non in aliqua doctrina veri essent, et absque aliqua repraesentatione caelesti. Dicitur etiam, "fasciis involutus", quia "fasciae" significant vera prima quae sunt vera innocentiae, quae etiam sunt vera Divini Amoris; nam "nuditas", cum de infante, significat deprivationem veri. Ex his constare potest, unde erat quod ab angelis dictum sit, "Hoc vobis signum, invenietis Infantem fasciis involutum jacentem in praesepi."

[13] Apud Evangelistas,

Dicebant discipuli ad Jesum, "Quodnam signum adventus Tui, et consummationis saeculi?" (Matthaeus 24:3; Marcus 13:4; Luca 21:7):

per "adventum Domini" et "consummationem saeculi" significatur principium ecclesiae novae et finis ecclesiae prioris; per "adventum Domini" principium ecclesiae novae, et per "consummationem saeculi" finis ecclesiae veteris: quare Dominus in illis capitibus instruit discipulos de successiva vastatione ecclesiae prioris, et de instauratione ecclesiae novae in fine illius; sed instruit et docet illos per meras correspondentias, quae non possunt nisi quam per sensum spiritualem evolvi et sciri; et quia correspondentiae erant per quas Dominus locutus est, ideo erant omnia signa, ita testificationes. Vocantur etiam a Domino "signa":

- Ut apud Lucam,

"terribilia quoque [et] signa de caelo magna erunt. .... Erunt signa in sole, luna et astris, et super terra angustia gentium in desperatione, resonante mari et salo" (21:11, 25);

apud Matthaeum,

"Et tunc apparebit signum Filii hominis..., et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria.." (24:30):

sed quid per haec et per reliqua in cap. 24 apud Matthaeum, in spirituali sensu significatur, explicatum est in Arcanis Caelestibus; et quid per "apparitionem signi Filii hominis in nubibus caeli" in opere De Caelo et Inferno (n. 1); quare ulterius illa explicare supersedetur.

[14] Apud Marcum,

Jesus ad discipulos, "Signa credentes haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient; linguis loquentur novis; serpentes tollent; etiam si letale quid biberint, non illis nocebit; super infirmos imponent manus, et bene habebunt. .... Et illi exeuntes praedicarunt ubique, Domino cooperante.... per subsequentia signa" (16:17, 18, 20):

haec tametsi miracula fuerunt usque vocantur "signa", quia testabantur de Divina potentia Domini operantis illa; quare dicitur, "Domino cooperante per illa signa." Miracula dicta fuissent, si malis applicata; apud hos enim talia modo stuporem inducunt, et animum percellunt, et usque non persuadent ad credendum: aliter apud bonos; illis enim sunt eadem testificationes quae persuadent ad credendum; quare etiam vocantur "signa", et dicitur, "Signa credentes haec sequentur." Sed quomodo illa signa persuadere ad credendum potuerunt, etiam paucis dicetur. Signa illa miraculosa, sicut quod "daemonia ejicerent", "linguis novis loquerentur", "serpentes tollerent", "non nociturum esset letale si biberint", et quod "bene haberent [infirmi] per impositionem manus", erant in sua essentia et in sua origine spiritualia, ex quibus illa profluebant et eveniebant ut effectus; erant enim correspondentiae, quae omnia sua trahunt ex spirituali mundo per influxum a Domino: sicut quod "in nomine Domini ejicerent daemonia" traxit suum effectum ex eo, quod "nomen Domini" spiritualiter intellectum sit omne doctrinae ex Verbo a Domino, et quod "daemonia" sint omnis generis falsa, quae sic per doctrinam ex Verbo a Domino ejiciuntur, hoc est, removentur; quod "linguis novis loquerentur" traxit suum effectum ex eo, quod "linguae novae" sint doctrinalia pro nova ecclesia; quod "serpentes tollerent" erat quia "serpentes" significant inferna quoad malitiam, et sic quod tuti ab infestatione ejus essent; quod "non nociturum esset letale si biberint", erat quod malitia infernorum non infectura illos; quod "bene haberent infirmi per impositionem manus", erat quod per communicationem et conjunctionem cum caelo, ita cum Domino, a morbis spiritualibus, quae vocantur iniquitates et peccata, convalescerent; impositio manuum discipulorum correspondebat communicationi et conjunctioni cum Domino, et sic remotioni iniquitatum per Divinam Ipsius potentiam.

[15] Apud Esaiam,

Dixit Jehovah ad Achasum, "Pete tibi signum a Jehovah..., in profundum dirige..., aut extolle sursum;.... dat Dominus.. vobis signum; Ecce Virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen Ipsius Deus nobiscum" (7:11, 14):

quod haec dicta sint ad Achasum regem Jehudae, est quia rex Syriae et rex Israelis bellum gesserunt contra illum usque ad Hierosolymam, a quorum partibus etiam erat tribus Ephraimi, sed usque non valuerunt; ex causa quia rex Syriae ibi repraesentavit externum seu naturale eccleSiae, rex Israelis internum seu spirituale ejus, et Ephraim intellectuale ejus; ibi autem tria illa, nempe naturale, spirituale et intellectuale, perversa; quae doctrinam veri, quae per "regem Jehudae" et per "Hierosolymam" 10 significatur, impugnare voluerunt; quare non successit illis. Ut vero Achasus certus fieret de frustraneo conatus illorum, ei dicitur ut "signum peteret", hoc est, testificationem ut certus fieret; et data ei fuit optio, ut vel ex caelo vel ex inferno vellet habere; quod significatur per "In profundum dirige, vel tolle sursum"; nam rex erat malus. Sed quia non destruenda erat Hierosolyma, per quam significatur doctrina veri ex Verbo, a talibus ante adventum Domini, ideo ei datum est signum miraculosum testificans de ea re, nempe quod "Virgo concipiet et pariet Filium, cujus nomen erit Deus nobiscum." Quod postea destruetur ecclesia ea, sequitur in eo capite.

[16] Apud eundem,

"Hoc tibi signum a cum Jehovah, .... ecce retraham umbram graduum, quae descendit in gradibus Achasi pro sole, retrorsum decem gradus, ut retrocedat sol decem gradus in gradibus quos descenderat" (38:7, 8):

hoc signum datum est regi Hiskiae propter testificationem quod Dominus tutaretur eum et Hierosolymam a rege Assyriae, (ut dicitur versu 6 ibi, ) per quem "regem" significatum est rationale perversum destruens omnia ecclesiae; quare per hoc signum similiter repraesentata est nova ecclesia quae instauranda a Domino, sed hic quod tempus protraheretur ulterius quam dictum est Achaso mox supra: per "retractionem umbrae quae descendit in gradibus Achasi pro sole" significatur retractio temporis antequam id fiet; per "gradus Achasi" significatur tempus, hic usque ad Domini adventum; per "umbram" ibi significatur progressio ejus ab ortu ad occasum: per quod "retrorsum retraheretur decem gradus" significatur prolongatio temporis per plures adhuc annos, "decem" enim significant plura; per "solem", qui retrocedet, significatur adventus Domini. Sed hoc ulterius illustrandum est: adventus Domini fuit quando finis Ecclesiae Judaicae erat, hoc est, quando ibi non aliquod bonum et verum residuum esset: hoc intelligitur per "quando consummata est iniquitas", et quoque per "plenitudinem temporum" in qua Dominus venturus est: integrum tempus durationis Ecclesiae Judaicae repraesentatum est per "gradus Achasi", principium ejus per primum gradum ibi, qui est quando sol est in suo ortu, et finis ejus per ultimum gradum in occasu; inde patet quod per "retractionem umbrae" ab occasu versus ortum, intelligatur prolongatio illius temporis. Quod hoc fieret "in gradibus Achasi", erat quia Achasus rex erat malus, et profanavit sancta ecclesiae; quare si successores ejus similiter fecissent, finis illius ecclesiae brevi affuturus esset; at quia Hiskias rex probus erat, prolongatum est tempus, nam iniquitas gentis istius per id non tam cito perventura erat ad consummationem, hoc est, ad finem suum.

[17] Apud eundem,

Dicite ad Hiskiam regem, "Hoc tibi signum; comedere hoc anno sponte nascens, et anno secundo ultro crescens; at in anno tertio serite, metite et plantate vineas, et comedite fructum earum" (37:30):

hoc dictum est ad Hiskiam regem, cum Sancheribus rex Assyriae bellum ei intulit, ac fastuose locutus est de se, et contumeliose de Deo et de Israele; quare etiam percussi sunt in castris ejus 11 centum et octoginta et quinque millia, et ipse a filiis ejus occisus est. Causa cur id factum est, erat, quia per "Assyriam" significatur rationale, et simile per "regem Assyriae", ac per "Judaeam" caeleste ecclesiae, et spirituale ecclesiae per "regem ejus"; at ibi per "regem Assyriae" rationale perversum, quod per ratiocinia falsa omnia caelestia et spiritualia ecclesiae, quae sunt bona et vera ejus, destruit: et quia per "Judaeam" et per "regem ejus" significatur caeleste et spirituale ecclesiae, quod erit a Domino cum venturus est in mundum, ideo talia dicuntur, per quae describitur regeneratio illorum qui ab illa ecclesia erunt: quare per signum quod "comederent primo anno sponte nascens", significatur bonum caeleste quod a Domino illis implantabitur; per "ultro crescens secundo anno", significatur verum illius boni quod inde erit: per "serere, metere, plantare vineas, et comedere fructum earum", significantur omnia bona et vera quae inde profluunt, per "serere et metere" significatur implantatio boni et receptio ejus; per "plantare vineas" implantatio veri et receptio ejus; et per "comedere fructum 12 earum" fruitio bonorum et faustorum ex illis, quae homini regenerato: haec vocantur "signum" quia sunt testificationes de ecclesia caelesti apud illos qui per "Jehudam" in sensu spirituali intelliguntur, quorum regeneratio fit a Domino per implantationem boni caelestis, dein per implantationem boni spiritualis quod in sua essentia est verum boni caelestis, et demum per multiplicationem et fructificationem in naturali homine.

[18] Apud eundem,

"Sic dixit Jehovah, Sanctus Israelis et Formator ejus; Signa petierunt Me super filiis meis, et super opere manuum mearum praecipiunt Mihi; .... Ego excitavi Ipsum in justitia, et omnes vias Ejus rectificabo: Ipse aedificabit urbem meam, et captivitatem meam dimittet, non pretio neque munere" (45:11, 13):

agitur etiam ibi de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae ab Ipso; Dominus intelligitur per "Jehovam, Sanctum Israelis et Formatorem ejus"; qui "Sanctus Israelis" dicitur ex Divino Vero, et "Formator ejus" ex instauratione ecclesiae per illud, et "Israel" est ecclesia; ideo per "filios Ipsius", super quibus signa petierunt, intelliguntur illi qui in veris sunt a Domino; et per "opus manuum Ipsius" intelligitur formatio illorum, et ecclesiae instauratio apud illos: "Excitavi Ipsum in justitia, et omnes vias Ejus rectificabo", significat quod Ipsi Divinum Bonum et Divinum Verum, "justitia" enim in Verbo dicitur de bono, et "viae" significant vera ducentia, hic Divina vera quia de Domino: "Ipse aedificabit urbem meam, et captivitatem meam dimittet", significat quod doctrinam veri restituet, et quod illos qui in falsis ex ignorantia sunt liberabit, "urbs" enim significat doctrinam veri, et "captivitas" falsa ignorantiae, in quibus fuerunt gentes, et per illa in captivitate spirituali: "non pretio neque munere" significat gratis ex Amore Divino.

[19] Apud eundem,

"Nuntient vobis quae contingent, priora.. illa indicate, ut ponamus cor nostrum, et sciamus posteritatem eorum, aut ventura audire facite nos; indicate signum in futurum, ut sciamus quod dii vos" (41:22, 23):

quod anteacta et futura dicere sit solius Domini, et non alicujus hominis aut alicujus spiritus, exprimitur per "indicare signum in futurum, ut sciamus quod dii sitis"; hoc concludit illa quae praecedunt, quare "indicare signum" est testificari persuadendo ut credatur.

[20] Apud Ezechielem,

"Accipe tibi sartaginem ferri, et da eam parietem ferri inter te et inter urbem, et dispones facies tuas contra illam, ut sit in obsidionem, et angustes eam; signum hoc domui Israelis" (4:3);

haec et reliqua in hoc capite sunt repraesentativa status ecclesiae apud gentem Judaicam, significantia quod illis non aliud verum esset quam falsificatum et adulteratum, quod in se est falsum; tale verum significatur per "sartaginem ferri", quam daret parietem inter se et inter urbem; et quia hoc sicut ferrum est durum, secludens et non admittens aliquod verum genuinum, dicitur "ut sit in obsidionem, et angustes eam": quod hoc signum testetur de ecclesia quod talis sit, significatur per "Signum hoc domui Israelis"; "signum" est testificatio, et "domus Israelis" est ecclesia.

[21] Apud Davidem,

"Omnia perdidit hostis in sanctuario, rugierunt hostes.. in festi tui medio; posuerunt signa sua signa. .... Signa nostra non videmus, non amplius propheta" (Psalmuss 74:3, 4, 9):

"Omnia perdidit hostis in sanctuario" significat quod malum destruxerit sancta ecclesiae; "rugierunt hostes in festi tui medio" significat quod falsa destruxerint omnia cultus; "posuerunt signa sua signa" significat quod testificati sint et persuaserint per omnia; "signa nostra non videmus" significat quod nullae testificationes veri acceptentur in ecclesia; "non amplius propheta" significat quod nulla sit doctrina veri.

[22] Apud eundem,

Jehovah, "fac mecum signum in bonum, ut videant osores mei et pudefiant, quod Tu, Jehovah, adjuveris me, et consolatus sis me" (Psalmuss 86:17):

"facere signum in bonum" significat testificationem quod Jehovah adjuvet illum et consoletur illum, ut sequitur, hoc enim est bonum, in quod Jehovah faceret signum; quia signum est testificatio de eo, ideo dicitur, "ut videant osores mei et pudefiant."

[23] Apud eundem,

Deus "qui firmat montes virtute sua, accinctus est potentia, qui cessare facit tumultum marium, tumultum fluctuum ejus, et strepitum populorum, ut timeant habitatores finium ex signis tuis" (Psalmuss 65:7, 8 [, 96-8]):

ita describitur Divina potentia Domini per testificantia ut credant; sed testificantia, quae sunt signa, non sunt quod "firmet montes", "cessare faciat tumultum marium et fluctuum, ac strepitum populorum", haec enim non talia signa sunt ut persuadeant illis qui omnia Naturae adscribunt: sed ea sunt signa testificantia Divinam potentiam Domini, quae in sensu spirituali, in quo agitur de caelo et ecclesia, intelliguntur; in eo enim sensu per "montes", quos virtute firmat, intelliguntur caeli superiores, quia angeli illorum caelorum super montibus habitant; et in sensu abstracto intelligitur amor in Dominum et charitas erga proximum; haec sunt quae Dominus, accinctus potentia, "virtute sua firmat", hoc est, facit ut in aeternum subsistant; quod "montes" talia significent, videatur supra (n. 405): per "tumultum marium" et "tumultum fluctuum" intelliguntur disceptationes et ratiocinationes illorum qui infra caelos sunt, ac naturales et sensuales; quod "maria" significent illa quae naturalis hominis sunt, ita naturales, et inde tumultus et fluctus eorum disceptationes et ratiocinationes, videatur etiam supra (n. 342): per "strepitum populorum" intelliguntur contradictiones a falsis, per "populos" enim Significantur illi qui in veris sunt, ac in oppoSito sensu, qui in falsis (videatur supra, n. 175, 331, 625): "ut timeant habitatores finium a signis tuis" significat sanctum cultum ex fide de Divina potentia apud illos qui in ultimis caeli et ecclesiae sunt; quod "timere" sit colere Dominum ex charitate et fide, supra (n. 696); et quod "habitatores finium" sint qui in ultimis caeli et ecclesiae sunt, et ibi in fide charitatis, constat ex eo, quod "fines" sint ultima caeli et ecclesiae. Ex his patet quod "signa" hic significent testificationes de Divina Domini potentia.

[24] Apud Jeremiam,

"Hoc vobis signum, quod visitaturus Ego super vos in loco hoc, ut sciatis quod consistent Verba mea super Vobis in malum; .... ecce Ego dans regem Aegypti in manum hostium ejus, et in manum quaerentium animam ejus" (44:29, 30):

agitur ibi de illis ab ecclesia qui naturales facti sunt, qui intelliguntur per eos "qui peregrinati sunt in Aegypto, et inde redierunt"; quod illi destruendi sint per mala et falsa, intelligitur per quod "daturus sit regem Aegypti in manum hostium ejus, et in manum quaerentium animam ejus": "hostes" ibi sunt qui in malis, et "quaerentes animam" qui in falsis, ita abstracte mala et falsa; (quod "Aegyptus" sit naturalis homo, videatur supra, n. 654): hoc dicitur "signum", quia est testificatio quod ita fiet; quare etiam dicitur, "ut sciatis quod consistent verba mea super vobis in malum."

[25] Quod signum sit testificatio de certitudine, constat etiam ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Dixit Hiskias, Quodnam signum, quod ascensurus sim in domum Jehovae?" (38:22);

in Libro Judicum,

Guideon dixit ad Angelum Jehovae, "Facias mihi signum, quod tu sis qui loquitur ad me"; .... quod erat, cum attingeret baculo carnem et azyma, quae obtulit Guideon, quod ascenderet ignis e petra, et comederet illa (6:17, 21);

in Libro Primo Samuelis,

"Hoc ubi signum, quod veniet super duos filios tuos, .... uno die morientur ambo" (2:34 13 );

in eodem Libro,

"Si dixerint" Philisthaei, "Ascendite ad nos, tunc ascendemus, quia dedit Jehovah, illos in manum nostram; hoc nobis signum" (14:10).

Similia paene significantur per

"Signa Foederis" (Genesis 9:13; 17:11; Ezechiel 20:12, 20: et alibi);

nempe testificationes de conjunctione.

[26] Testificationes etiam significantur per "signa", quae apparuerunt sicut miracula, facta a malis, in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

Jehovah "irrita reddit signa mendacium, divinatores insanos reddit, rejiciens sapientes retro, et scientiam eorum stultam facit" (44:25);

apud Jeremiam,

"Dixit Jehovah, Viam gentium ne discite, et a signis caelorum ne consternemini, nam consternantur gentes ab illis; statuta gentium vanitas illa" (10:2, 3);

in Apocalypsi,

Bestia ascendens e terra fecit "signa magna, ut etiam ignem faciat descendere e caelo in terram coram hominibus, et 14 seducat 15 adorantes super terra, propter signa, quae data sunt illi ad faciendum" (13:13, 14);

alibi,

"Sunt spiritus daemonum facientes signa ad exeundum ad reges terrae, ad congregandos illos in bellum diei illius magni" (16:14);

et alibi,

"Comprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta, qui fecit signa coram illa, per quae seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae" (19:20).

Quid autem intelligitur per "signa super manu" et "in fronte", videatur supra (n. 427). "Signa" autem quae posita fuerunt super montibus, ad congregandum populum ad bellum, ad proelium, et sic porro, significabant indicationes ad faciendum mandata:

- Ut apud Esaiam,

"Fiet in die illo radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, et erit quies ejus gloria. .... Cum tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae a quatuor alis terrae" (11:10-12);

apud Jeremiam,

"Constitue tibi signa, pone tibi columnas, appone cor tuum ad semitam, Viam eas" (31:21);

apud eundem,

"Annuntiate inter gentes, et audiri facite, ac tollite signum, .... capta est Babel" (50:2);

apud eundem,

"Contra muros Babelis tollite signum, tenete custodiam, constituite custodes; .... tollite signum in terra, clangite buccina inter gentes" (51:12, 27);

et alibi, imprimis in historicis Verbi. Ex his et illis quae ex Verbo adducta sunt, constare potest quod per "signum magnum visum in caelo" significetur Divina manifestatio et testificatio (ut quoque in versu tertio hujus capitis, et deinde cap. 15:1).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232