The Bible

 

Jeremias 47

Study

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam.

2 Hæc dicit Dominus : Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ,

3 a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,

4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon, cum omnibus reliquis auxiliis suis : depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ.

5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum : usquequo concideris ?

6 O mucro Domini, usquequo non quiesces ? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.

7 Quomodo quiescet, cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi ?

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #817

Study this Passage

  
/ 1232  
  

817. "Et loquebatur sicut draco." Quod significet simili affectione, cogitatione, doctrina et praedicatione cum illis qui separant fidem a vita fidei, quae est charitas, constat ex significatione "loqui", quod sit affectio, cogitatio, doctrina et praedicatio; causa quod "loqui" illa significet, est quia omnis loquela hominis est ex affectione et inde cogitatione; ipsa affectio exprimitur per sonum loquelae, et cogitatio per voces ejus; quod utraque tam affectio quam cogitatio sit in loquela, constare potest unicuivis qui reflectit; ipsa affectio sola non loqui potest, nisi solum sonare et canere, et ipsa cogitatio sola nec loqui potest aliter quam automaton absque vita, nam affectio vivificat omnem vocem loquelae; quae etiam est causa quod homo spectetur ab aliis secundum ejus loquelae affectionem, et non secundum ejus loquelae voces: quod "loqui" etiam significet praedicationem ex doctrina, ita doctrinam et inde praedicationem, est quia dicitur quod "bestia locuta sit sicut draco"; et per "draconem" intelliguntur qui in fide separata a charitate sunt et doctrina et vita (videatur supra, n. 714); et per hanc "bestiam" intelliguntur confirmationes ex sensu litterae Verbi pro separatione fidei a vita, et inde Verbi falsificationes; quare religiosum illud quoad doctrinam et quoad praedicationem significatur per "loqui sicut draco."

[2] Quoniam per "draconem" et per binas ejus bestias" describitur fides separata a charitate, et inde falsificatio Verbi, velim in hoc articulo ostendere quod simile haereticum in Verbo describatur per "Cainum", per "Reubenem" et per "Philisthaeos", et quod simile intelligatur per "hircum" apud Danielem. Fuerunt enim ecclesiae in hac tellure plures; nempe Antiquissima quae ante diluvium, Antiqua quae post diluvium, Judaica quae Antiquae successit, et ultimo Ecclesia Christiana; omnes hae ecclesiae temporis tractu degeneraverunt in binos enormes errores, in unum qui adulteravit omnia bona ecclesiae, et in alterum qui falsificavit omnia vera ejus, Ecclesia quae adulteravit omnia bona ecclesiae, describitur in Verbo per "Babylonios" et "Chaldaeos"; et ecclesia quae falsificavit omnia vera ecclesiae, describitur per "Cainum", per "Reubenem", perque "Philisthaeos", et apud Danielem per "hircum" qui pugnavit cum ariete et vicit illum. De adulteratione boni ecclesiae, quae describitur per "Babylonios" et "Chaldaeos", dicetur in sequentibus, ubi in Apocalypsi de "Babylonia" agitur; nunc autem de falsificatione veri, quae hic in Apocalypsi describitur per "draconem" et ejus binas "bestias"; quod etiam describatur per "Cainum" et per reliquos supra nominatos, dicetur.

[3] Quod per "Cainum" repraesentati sint qui separant cognitiones veri et boni a vita secundum illas, et crediderunt qua per illas solas salvarentur, paucis ostensum est in Arcanis Caelestibus, ubi de Caino et Abele actum est: quibus haec velim adjicere. De Caino legitur,

Quod primogenitus Adami fuerit, et quod coluerit humum, et quod obtulerit de fructu humi munus Jehovae; et quod Abel fuerit pastor gregis, et quod obtulerit de primogenitis gregis sui, et de pinguedine eorum; et quod Jehovah aspexerit ad munus Abelis, et non ad munus Caini, et quod ideo accensa sit ira Caino, et occiderit fratrem suum; et quod Cain ideo maledictus sit, et ejectus humo, et factus vagus et profugus in terra; et quod Jehovah imposuerit Caino signum ne occideretur, cum statuto quod septempliciter vindicaretur qui illum occideret (de quibus videatur cap. 4 Geneseos).

Sciendum est quod per omnia nomina personarum et locorum in Verbo significentur res et status ecclesiae, et praecipue per nomina in primis capitibus Geneseos, quia historica in illis sunt historica facta, continentia arcanissima caeli, sed usque sanctissima in sensu litterae, quia in singulis vocibus ibi est sensus spiritualis conjungens caelos cum hominibus ecclesiae. Quid historica illa in sensu spirituali involvunt, et quid nomina personarum ibi significant, explicatum est in Arcanis Caelestibus. Per "Cainum" significantur cognitiones veri et boni separatae a vita secundum illas, ita ab amore caelesti; et per "Abelem" significatur amor caelestis: seu quod idem, per "Cainum" significatur verum separatum a bono, et per "Abelem" bonum conjunctum vero. Et quia verum est primum ecclesiae, nam omnis ecclesia formatur per vera, a veris enim, seu a cognitionibus veri et boni incohat omnis ecclesia, ideo fuit Cainus primogenitus, et nominatus est "vir Jehovae"; per "virum" enim "Jehovae" in Verbo significatur verum caeli et ecclesiae; ac per "humum", quam coluit Cain, significatur ecclesia: separatio veri a bono significatur per "necem Abelis a Caino"; nam dum omne ecclesiae ponitur in veris aut in cognitionibus, et non in bonis aut in affectionibus vivendi secundum vera, tunc bonum cum ejus affectionibus occiditur: et quia omne ecclesiae perit quando verum separatur a bono, ideo "Cainus ejectus est ex humo", per quam, ut dictum est, significatur ecclesia. At quia vera sunt prima ecclesiae, nam vera docebunt vitam, ideo "positum est signum in Caino, ne quis illum occideret"; et statutum est "ut septempliciter vindicaretur, si quis illum occideret." Et quia verum absque bono fertur huc illuc, nihil enim est quod ducit, quare successive labitur in falsa, et dilabitur a via quae ducit ad caelum, ideo "Cain ejectus est a facie Jehovae, et factus vagus et profugus." Simile est cum fide et charitate, quia fides est veri, et charitas est boni; ita cum fide separata a charitate simile est cum illis quae dicuntur de Caino, quod nempe "occidat Abelem fratrem suum", qui est charitas, et quod inde pereat ecclesia, quod significatur per "ejici ex humo", ac "fieri vagus et profugus"; nam cum fides separatur a charitate, tunc verum successive vertitur in falsum, ac dilabitur.

[4] Quod "Reuben", primogenitus Jacobi, significaverit lucem veri, ac inde intellectum Verbi, et sic verum ex bono, aut fidem ex charitate, simile quod Petrus Apostolus, et quod etiam vicissim repraesentaverit verum separatum a bono, seu fidem separatam a charitate, et quod haec fides significetur per adulterium ejus cum Bilha muliere patris sui, et quod ideo ei adempta fuerit primogenitura, ac data Josepho, videatur supra (n. 434). His addendum est quod omnes haereses, quatenus sunt adulterationes et falsificationes Verbi, correspondeant adulteriis et meretricatibus varii generis; et quia illis correspondent, etiam actualiter appercipiuntur ex illis qui in haeresibus sunt, in mundo spirituali. Causa est, quia conjugia, qualia sunt in caelis, originem suam spiritualem trahunt ex conjunctione boni et veri; et vicissim adulteria originem suam trahunt ex conjunctione mali et falsi; quam ob rem caelum in Verbo comparatur conjugio, et infernum adulterio: et quia in infernis est conjunctio mali et falsi, ideo continue inde exhalatur sphaera adulterii. Ex ea causa est, quod per "adulteria" et per "scortationes" in Verbo significentur adulterationes boni ecclesiae et falsificationes veri ejus (videatur supra, n. 141, 161).

[5] Quod ad fidem separatam a charitate attinet, illa in mundo spirituali percipitur sicut adulterium filii cum matre, et quoque cum noverca: causa est, quia fides illa excludit bonum charitatis; quo excluso, loco boni charitatis succedit malum amoris sui et mundi, cum quo amore fides illa conjungit: nam omnis fides necessario se conjunget cum aliquo amore; quare cum amor spiritualis, quae est charitas, separatur, tunc fides se conjungit cum amore sui aut cum amore mundi, qui amores sunt amores dominantes in naturali homine; inde est quod nefandum adulterium ex fide separata a charitate resultet: inde nunc patet quid significat "adulterium Reubenis cum Bilha muliere patris sui", et cur ideo a primogeniturae jure rejectus est. Hoc quoque intelligitur per propheticum patris Israelis de Reubene, quod tale est,

"Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum, excellens eminentia et excellens valore: levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti: stratum meum ascendit" (Genesis 49:3, 4):

quae explicata videantur in Arcanis Caelestibus (n. 6341-6350). Quod tale adulterium ex fide separata a charitate in mundo spirituali appercipiatur, patuit mihi a correspondentiis in mundo spirituali; quoties appercepi e longinquo sphaeram adulterii cum matre aut noverca, cognovi illico quod adessent illi qui se in sola fide confirmaverunt et doctrina et vita, qui etiam tunc detecti sunt; et dum explorati, inventi sunt quod tales in mundo fuerint.

[6] Haec de Reubene: nunc dicetur de Philisthaeis; quod etiam illi in Verbo repraesentent fidem separatam ab amore; inde illi dicti fuerunt "praeputiati", per "praeputiatum" enim significatur quod est absque amore spirituali, et quod est solum in amore naturali, cum quo amore solo non aliquod religiosum, et minus aliquod ecclesiae conjungi potest: nam omne religiosum, et omne ecclesiae, spectat Divinum, ac spectat caelum, ac vitam spiritualem; et haec non cum alio amore quam cum amore spirituali conjungi possunt, non autem cum amore naturali separato ab amore spirituali; amor enim naturalis separatus a spirituali est proprium hominis, quod in se spectatum non est nisi quam malum. Omnia bella quae filii Israelis gesserunt cum Philisthaeis repraesentabant pugnas spiritualis hominis cum naturali homine, et inde quoque pugnas veri conjuncti bono cum vero separato a bono, quod in se non est verum sed falsum; nam verum separatum a bono falsificatur in idea cogitationis de illo; causa est, quia non aliquod spirituale inest cogitationi quod illustret: haec causa etiam est, quod illis qui in fide separata a charitate sunt, non aliquod verum sit, nisi solum quoad loquelam seu praedicationem ex Verbo; idea veri illico perit, ut primum cogitatur de illo.

[7] Quoniam illa religio in ecclesiis est apud omnes qui vitam naturalem amant vivere, ideo in terra Canaane non subjugati sunt Philisthaei, sicut reliquae illius terrae gentes, et inde multae cum illis pugnae fuerunt. Historica enim Verbi omnia sunt repraesentativa talium quae ecclesiae sunt, et omnes gentes terrae Canaanis repraesentaverunt haeretica confirmantia vel falsa fidei vel mala amoris, et filii Israelis repraesentaverunt vera fidei et bona amoris, ita ecclesiam; sed quid repraesentaverunt bella quae incolae terrae Canaanis gesserunt, suo loco et tempore dicetur; hic solum, quod Philisthaei repraesentaverint religiosum separatum a bono spirituali, quale etiam est religiosum de sola fide separata a vita ejus, quae est charitas: inde erat quod quoties filii Israelis desciverunt a cultu Jehovae ad cultum aliorum deorum, traditi sint hostibus suis, aut ab illis victi; ut

Quod traditi Philisthaeis sint, et illis serviverint octodecim annis, et postea quadraginta annis (Judic. cap. 10, cap. 13);

per quod repraesentabatur, quod recesserint a cultu ex bono amoris et veris fidei ad cultum ex malo amoris et ex falsis fidei: similiter

Quod filii Israelis victi et angustati sint a Philisthaeis (1 Sam. cap. 4, cap. 13, cap. 28, cap. 29, cap. 31):

at cum filii Israelis redierunt ad cultum Jehovae, qui erat cultus ex bono amoris et ex veris fidei,

Victi sunt Philisthaei (ut 1 Sam. cap. 7, cap. 14, 2 Sam. cap. 5, cap. 8, cap. 21, cap. 23, 2 Reg. cap. 18).

Quod historica illa talia involvant, non potest nisi quam ex serie rerum ibi descriptarum in sensu interno lustrata videri, quam hic sistere non vacat; quare solum unum locum ex propheticis Verbi licet adducere, ex quo patebit quod talia ecclesiae in historicis illis per Philisthaeos repraesentata sint:

[8] Ut apud Esaiam,

"Ne laeteris, Philisthaea tota.., quod fracta sit virga percutiens te, nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans: tunc pascent primogeniti pauperum, et egeni confidenter cubabunt: et occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet. Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philisthaea, tu tota, quia a septentrione fumus venit, nec solitarius in conventibus tuis. Quid tunc respondebit, legati gentis? quod Jehovah fundaverit Zionem, et in ea sperabunt miseri populi ejus" (14:29-32):

describitur hic Philisthaea, quae significat ecclesiam, seu illos in ecclesia, qui quidem in veris ex sensu litterae Verbi, aut ex alia revelatione, sunt, et usque in spurcis amoribus; unde vera illorum non vivunt; et vera quae non vivunt, vertuntur in falsa, dum e cogitatione exteriore, quae est cogitatio proxima loquelae, in cogitationem interiorem, quae est intellectus, et quando hic expendit vera in sua origine, quae illi qui per "Philisthaeos" intelliguntur non vident: quod non videant, est causa, quia facultas intelligendi est cuivis homini, etiam malo, sed non bonum voluntatis, quod est bonum vitae; hoc enim oritur ex amore in Deum, et ex amore erga proximum, qui amores faciunt ut illa facultas communicet cum caelo, ac inde recipiat illustrationem.

[9] In eo capite apud Esaiam describuntur illi qui in veris absque bono sunt, et describitur quod omnia vera apud illos vertantur in falsa. Hic itaque est sensus spiritualis illorum verborum: "Ne laeteris, Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te", significat ne gaudeant ex eo, quod liceat illis permanere in sua haeresi ob paucitatem illorum qui in veris ex bono sunt; "nam e radice serpentis exibit basiliscus" significat quod ex sensuali homine exsurget dogma destruens omne verum; "radix serpentis" est sensuale, quod est ultimum vitae hominis, et "basiliscus" est destructio omnis veri: "cujus fructus prester volans", significat e quo enascetur fides separata a charitate; haec intelligitur per "presterem volantem", ex causa quia per ratiocinia et per confirmationes ex revelatis non intellectis sursum volat, et sic necat viventia; simile itaque per "basiliscum" significatur quod per "draconem", qui etiam vocatur "serpens", ac simile per "presterem volantem" quod per "bestiam e mari" ac per "bestiam e terra" ascendentes, in hoc capite Apocalypseos: "tunc pascent primogeniti pauperum, et egeni confidenter cubabunt", significat quod quando id dogma receptum est ab illis qui naturales et sensuales homines sunt, et se credunt sapere prae aliis, tunc vera ex bono apud illos qui desiderant vera ac volunt bona, victura sint; "primogeniti" in Verbo significant vera nata ex bono, "pauperes" significant illos qui non in veris sunt, at usque desiderant illa, ac "egeni" significant illos qui non in bonis sunt, sed usque corde volunt illa: "et occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet", significat quod omnia vera a primis eorum ad ultima peritura sint per falsa: "Ejula porta, clama urbs", significat quod nec introitus dabitur ad aliquod verum, et quod doctrina conflabitur ex meris falsis; "porta" significat introitum ad vera doctrinae, et "urbs" doctrinam: "liquefacta est Philisthaea, tota tu", significat destructionem illius ecclesiae per mera falsa: "quia a septentrione fumus venit", significat quod omne falsum mali irrupturum sit ab inferno; "septentrio" est infernum, et "fumus" est falsum mali: "nec solitarius in conventibus tuis", significat quod non unum verum inter cognitiones residuum erit: "Quid tunc respondebit, legati gentis?" significat illustrationem illorum qui in bono vitae ex amore in Dominum sunt: "quod Jehovah fundavit Zionem", significat quod ab illis instaurabitur ecclesia: "et in ea sperabunt miseri populi", significat quod illis qui ex se non sapiunt, et in tentationibus contra illa falsa vincunt, erit intelligentia et salus.

[10] Vastatio veri per falsa apud illos qui per

"Philisthaeos" intelliguntur, etiam describitur Per Jeremiam (cap. 47:1-7), pariter apud Ezechielem (cap. 25:15, 16), apud Joelem (cap. 3] 4-6), apud Amosum (cap. 1:8); quod iidem falsificent vera, intelligitur Apud Ezechielem (cap. 16:27, 57), [et] 2 Sam. (1:20),

per "filias Philisthaeorum"; sunt enim "filiae Philisthaeorum" ibi affectiones falsi. Religiosum illorum etiam repraesentabatur per idolum eorum, quod vocatur Dagon, positum in Aschdodo; quod secundum descriptionem illorum factum est sicut homo a capite ad umbilicum, et sicut piscis ab umbilico deorsum; sicut homo a capite ad umbilicum repraesentabat intellectum ex veris; et sicut piscis ab umbilico deorsum repraesentabat naturale absque bono amoris; nam pars inferior usque ad genua correspondet amori caelesti, ac "piscis" [significat] naturalem hominem, qui est absque bono spirituali.

(Quod "homo" significet affectionem veri, videatur supra n. 280:

quod "caput" ejus intellectum veri, et inde intelligentiam, n. 553:

quod "piscis" significet naturalem hominem n. 513: et quod "genitalia" ex correspondentia significent amorem caelestem, in Arcanis Caelestibus, n. 5050-5062. "Haemorrhoides", etiam, quibus percussi sunt Philisthaei, quando arca Dei ab illis capta tenebatur, significabant vera conspurcata malis vitae; sed haec et plura, quae de his memorantur in Libro Primo Samuelis, cap. 5 videatur supra, n. 700 [e] , explicata.)

[11] Verum conspurcatum malo vitae, etiam significatur

per "praeputiatum" (2 Samuelis 1:20; Ezechiel 28:10; 31:18; 32:18, 19; 44:9):

praeputium enim correspondet amori corporeo, quoniam membrum, quod praeputium tegit, correspondet amori spirituali et caelesti: et quia Philisthaei repraesentabant illos qui in scientia et cognitionibus veri sunt absque aliquo bono spirituali et caelesti, ideo vocabantur "praeputiati": et quia filii Israelis etiam actualiter tales fuerunt, ut tamen repraesentarent ecclesiam, quae in bono spirituali ac caelesti, et inde in veris est, mandatum est ut circumciderentur. Ex his constare potest quod religiosum illud hodie, quod separat charitatem a fide, in sensu repraesentativo sit Philisthaea.

[12] Hactenus de Philisthaeis: nunc aliquid dicetur de hircis et de ovibus, super quos erit judicium, secundum Domini verba apud Matthaeum (25:31 ad fin. ). Communis opinio est quod per "hircos" ibi intelligantur omnes mali; et hactenus ignotum fuit quod per "hircos" ibi intelligantur qui in fide separata a charitate sunt, et per "oves" illi qui in fide ex charitate sunt. Per "hircos" in sensu bono intelliguntur qui in bono naturali sunt, et inde in veris, quae vera vocantur cognitiones veri et boni ex sensu naturali Verbi; hi seu id bonum et inde id verum significatur per "hircos" qui sacrificabantur:

(Quod sacrificia etiam facta sint ex hircis, constat ex Levitico, cap. 4:23; 9:2-4, 8-23; 16:2-20; 23:18, 19: Numeri 15:22-29; 28:11-15, 18 ad fin. ; cap. 29: et alibi):

omnes enim bestiae ex quibus sacrificia fiebant, significabant talia quae sunt ecclesiae, quae omnia se referunt ad bona et vera: bona et inde vera caelestia, in quibus sunt angeli in tertio caelo, significabantur per "agnos"; bona autem et vera spiritualia, in quibus sunt angeli in medio caelo, significabantur per "arietes"; ac bona et inde vera naturalia, in quibus sunt angeli qui in ultimo caelo, significabantur per "hircos." Bona et vera caelestia sunt apud illos qui in amore in Dominum sunt; bona autem et vera spiritualia sunt apud illos qui in amore erga proximum sunt; ac bona et vera naturalia sunt apud illos qui bene vivunt secundum vera ex affectione naturali. Haec per tres illas bestias significantur in variis locis in Verbo (Ut apud Ezechielem, cap. 27:21; et in Deuteronomius 32:14).

[13] At quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "hirci", qui in eo sensu significant illos qui in fide separata a charitate sunt, ex causa quia prae ceteris lascivi sunt, et quia per illos in genuino sensu significantur qui in bono et inde vero naturali sunt; ac omnes illi qui in fide separata a charitate tam doctrina quam vita sunt, mere naturales sunt. Quod illi per "hircos" in Verbo intelligantur, mihi ad vivum in mundo spirituali ostensum est: ibi apparent variae bestiae, sed illae non sunt bestiae quales in nostro mundo, nempe quod natae sint bestiae, sed sunt correspondentiae affectionum et inde cogitationum spirituum et angelorum; quare etiam ut primum variantur et cessant illae affectiones et inde cogitationes, evanescunt e visu. Ut scirem quod illi qui in fide separata a charitate sunt, seu potius affectiones et inde cogitationes illorum ex sua fide, repraesententur per hircos, datum est mihi videre aliquot ex illis spiritibus; et apparuerunt coram oculis meis et plurium aliorum prorsus sicut hirci cum cornibus; et quoque quod inter illos missi sint arietes et oves, in quos hirci illi accensi ira irruebant, et eos conabantur prosternere, sed incassum; nam in mundo spirituali nulla est potentia hircis contra arietes seu oves, quare hirci profligati sunt; et postea datum est eosdem videre ut homines, per quod testatum factum est quod hirci essent iidem cum illis qui in fide separata a charitate in mundo vixerunt.

[14] Ex his constare potest quid per "arietem" et per "hircum", perque "pugnam eorum", apud Danielem (cap. 8) significatur; quod nempe per "arietem" ibi intelligantur qui in fide ex charitate sunt, et per "hircum" illi qui in fide separata a charitate sunt: describitur itaque ibi status ecclesiae futurus, quod nempe fides separata omnem charitatem, quae est bonum vitae, dissipatura sit, et quod falsum inde in orbe Christiano dominaturum sit. Ad illustrationem velim in summa adducere quae apud Danielem de ariete et de hirco memorantur, quae haec sunt:

Danieli in visione visus est aries, "cui duo cornua, ...unum altum prae altero, .... sed altum ascendit posterius;.... ille magnum se reddidit:".... sed tunc "hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae, ".... ac irruit in arietem, percussit illum, et fregit duo cornua ejus, "et projecit arietem in terram, et conculcavit eum": erat ei cornu inter oculos, et cum hoc fractum est, "ascenderunt quatuor cornua loco ejus, juxta quatuor ventos caelorum; et ex uno de illis exivit cornu unum..., quod crevit valde, .... et usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eos: immo..ad principem exercitus extulit se, et ab Ipso sublatum est juge, et projectum habitaculum sanctuarii Ipsius;.... et projecit veritatem in terram" (8:1-14, seq.):

quod per "arietem" ibi intelligantur qui in fide ex charitate sunt, et per "hircum" illi qui in fide separata a charitate sunt, videatur supra (n. 316 [c] et n. 573 [a]), ubi eadem illa explicata sunt; quare ulterius illa explicare supersedeo.

[15] Quod per "hircos" etiam intelligantur qui in fide separata a charitate sunt, et per "arietes" illi qui in fide ex charitate sunt, constat etiam apud Ezechielem,

"Vos.., mi grex, .... ecce Ego judicans inter pecudem et pecudem, et inter arietes et inter hircos" (34:17);

tum apud Sachariam,

"Adversus pastores exarsit ira mea, et super hircos visitabo" (10:3).

Ex his constare potest quod per "hircos" et per "oves" apud Matthaeum (25:31 ad fin. ), non alii intelligantur; quare etiam ibi solum recensentur opera charitatis, quae oves fecerunt, et quae hirci non fecerunt. Quod illi per "hircos" ibi intellecti sint, confirmatum quoque est, dum ultimum judicium super illos qui ab Ecclesia Christiana fuerunt, factum est; tunc omnes illi qui in fide separata a charitate tam doctrina quam vita fuerunt, conjecti sunt in infernum, et conservati omnes qui in fide ex charitate fuerunt.

  
/ 1232