The Bible

 

Jeremias 46

Study

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, Dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #116

Study this Passage

  
/ 853  
  

116. Quod Dominus dum in Mundo fuit, pugnaverit contra Inferna, ac illa vicerit et subjugaverit, et sic illa sub suam obedientiam miserit, constat ex multis locis in Verbo, ex quibus haec pauca depromam; apud Esajam, Quis Hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui: Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum; quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestis tua sicut calcantis in torculari; torcular calcavi solus, et de populo non vir mecum: propterea calcavi illos in ira mea, et conculcavi illos in excandescentia 1 mea, inde sparsa est victoria eorum super vestes meas; nam dies vindictae in corde meo, et annus Redemptorum meorum venit; salutem praestitit Mihi brachium meum; descendere feci in terram victoriam eorum: dixit, ecce populus meus illi, filii, ideo factus est illis in Salvatorem; ob amorem suum et ob clementiam suam Ille redemit eos, 63:1-9. Haec de pugna Domini contra Inferna; per vestem, in qua honorabilis, et quae rubicunda, intelligitur Verbum, cui violentia a populo Judaico illata est; ipsa pugna contra Inferna, et victoria super illa, describitur per quod calcaverit illos in ira sua, et conculcaverit in excandescentia sua; quod solus et ex propria potentia pugnaverit, describitur per haec, de populo non vir Mecum, salutem Mihi praestitit brachium meum, descendere feci in terram victoriam eorum; quod per id salvaverit et redemerit, per haec, ideo factus est illis in Salvatorem, ob amorem suum et 2 ob clementiam suam Redemit illos; quod hoc fuerit causa adventus Ipsius, intelligitur per haec, dies vindictae in corde meo, et annus Redemptorum meorum venit.

[2] Iterum apud Esajam, "Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod non esset intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum, et Justitia suscitavit Ipsum; inde induit Justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput suum, et induit vestes vindictae, et texit Se zelo sicut pallio; tunc venit Zioni Redemptor;" Esajas 59:16-17, 20. Apud Jeremiam, "Illi consternati sunt, fortes eorum contusi sunt; fugam fugerunt, nec respexerunt; dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultionis, ut vindictam sumat de hostibus suis; comedat gladius et saturetur," Jeremias 46:5, 10, haec et illa de pugna Domini contra Inferna, et de victoria super illa. Apud Davidem, "Accinge gladium super femur, Potens; tela tua acuta, populi cadent sub Te, e corde hostes Regis: Thronus tuus in saeculum et aeternum, amasti Justitiam, propterea unxit Te Deus," Psalmus 45:4-8; 3 praeter in permultis aliis locis.

[3] Quoniam Dominus Solus vicit Inferna, cum nulla ope alicujus Angeli, ideo vocatur HEROS et VIR BELLORUM, Esaias 42:13, 4 9:5. 5 REX GLORIAE, JEHOVAH 6 FORTIS, HEROS BELLI, 7 Psalmus 24:8, 10. 8 FORTIS JACOBI, Psalmus 132:2 et multis in locis Jehovah Zebaoth, hoc est, Jehovah Exercituum: et quoque Adventus Ipsius, vocatur Dies Jehovae terribilis, crudelis, indignationis, excandescentiae, irae, vindictae, exitii, belli, buccinae, clangoris, tumultus, etc. Apud Evangelistas leguntur haec, Nunc Judicium est Mundi, Princeps Mundi hujus ejicietur foras, Johannes 12:31. Princeps hujus Mundi judicatus est, Johannes 16:11. Confidite, Ego vici Mundum, Johannes 16:33. Vidi Satanam sicut fulmen e Coelo cadentem, Luca 10:18 per Mundum, Principem mundi, Satanam et Diabolum, intelligitur Infernum.

[4] Praeter haec in Apocalypsi a principio ad finem describitur, qualis Ecclesia Christiana hodie est, tum quod Dominus iterum venturus sit, ac Inferna subjugaturus, ac Novum Coelum Angelicum facturus sit, et deinde Novam Ecclesiam in terris instauraturus. Haec omnia ibi praedicta sunt, sed non prius quam hodie detecta; causa est, quia Apocalypsis, sicut omnia Prophetica Verbi, conscripta fuit per meras Correspondentias, quae nisi a Domino detectae fuissent, vix aliquis potuisset rite intelligere unum versiculum ibi, at nunc propter Novam Ecclesiam, omnia quae ibi, in APOCALYPSI REVELATA, Amstelodami, An. 1766 edita, detecta sunt, et videbunt illa, qui credunt Verbo Domini apud Matthaeum 24, de statu Ecclesiae hodiernae, et de adventu Ipsius; sed haec fides vacillat solum apud illos adhuc, qui fidem hodiernae Ecclesiae de Trinitate Personarum Divinarum ab aeterno, et de Passione Christi quod fuerit ipsa Redemptio, tam alte impresserunt cordibus suis, ut eradicari non possit; sed hi sunt, ut in MEMORABILI supra 113, dictum est, sicut utres repleti ramentis ferri, et pulvere sulphureo, in quae si immittitur aqua, fit primum incalescentia, et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur; similiter illi, dum audiunt aliquod de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per oculos aut aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et rejiciunt sicut tale, quod rumperet Capita illorum.

Footnotes:

1. Prima editio: excandeseentia.
2. Sic supra et Vera Christiana Religio 92, sed prima editio: amorem et.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 45:3-7 apud Biblia Anglica. Prima editio: Psalm. 45:4-7.

4. Prima editio: 15.
5. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica.

6. Prima editio: JEMOVAH.
7. Prima editio: PELLI.
8. Prima editio: Psalm. XIV.

  
/ 853