The Bible

 

Jeremias 46

Study

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, Dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2973

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2973. ‘Quae in omni termino ejus circumcirca’: quod significet cognitiones exteriores, constat a significatione ‘terminorum’ et ‘circumcirca’ quod sint illa quae sunt exteriora, de qua n. 2936; ita hic ‘arbor quae in termino circumcirca’ significat cognitiones exteriores; cognitiones exteriores sunt ritualium et doctrinalium quae sunt externa Ecclesiae, cognitiones autem interiores sunt doctrinalium quae sunt interna Ecclesiae; quid externa Ecclesiae et quid interna, prius aliquoties dictum est.

[2] Praeterea in Verbo passim dicitur medium et circuitus; ut cum de terra Canaane agitur, tunc medium dicebatur ubi Zion et Hierosolyma, circuitus autem ubi gentes quae circumcirca; per ‘terram Canaanem’ repraesentabatur regnum Domini, caeleste illius per ‘Zionem’ et spirituale per ‘Hierosolymam’, ibi habitaculum Jehovae seu Domini; illa quae circumcirca erant, usque ad 1 fines, repraesentabant caelestia et spiritualia inde ordine effluentia et derivata; ubi ultimi termini, ibi repraesentativa caelestium et spiritualium desinebant; 2 repraesentativa illa originem duxerunt ab illis quae in regno Domini in caelis sunt; ibi Dominus ut Sol est in medio, inde omnis flamma caelestis et lux spiritualis; qui proximi sunt, in summa luce sunt, qui autem remotiores, in minore luce sunt, qui autem remotissimi, in minima, et ibi sunt termini, et incipit infernum, quod est extra caelum:

[3] cum flamma 3 caelesti, et luce spirituali ita se habet, quod caelestia quae sunt innocentiae et amoris, et spiritualia quae sunt charitatis et fidei, in simili ratione sint cum calore et luce quae illis, nam exinde omnis calor et lux in caelis: exinde nunc est quod ‘medium’ significet intimum, et ‘circuitus’ extimum, et quae ordine ab intimo ad extimum procedunt, in tali gradu innocentiae, amoris, et charitatis sint, sicut distant. Similiter se habet in unaquavis societate caelesti, ibi qui in medio, sunt ejus generis optimi, et illius generis amor et charitas apud illos decrescit secundum remotionem, hoc est, apud illos qui inde distant, proportionate.

[4] Haec similiter se habent apud hominem; 4 ejus intimum est ubi Dominus apud illum habitat, et ex eo regit illa quae in ejus circuitibus sunt; quando homo patitur ut Dominus disponat circuitus ad correspondentiam cum intimis, tunc est in statu ut possit recipi in caelum, et tunc intima, et interiora et externa unum agunt; at cum homo non patitur ut Dominus disponat circuitus ad correspondentiam, tunc homo tantum recedit a caelo quantum non illud patitur.

[5] Quod anima hominis in medio seu in intimo ejus sit, et quod corpus in circuitu seu in extremis, notum est; corpus enim est quod cingit et circumvestit animam seu ejus spiritum: qui in caelesti et spirituali amore sunt, apud illos bonum a Domino influit per animam in corpus, inde corpus fit lucidum; at qui in corporeo et mundano amore sunt, apud illos non influere potest bonum a Domino per animam in corpus, sed interiora eorum in tenebris sunt, inde etiam corpus fit 5 tenebrosum, secundum 6 illa quae Dominus docet apud Matthaeum, Lucerna corporis est oculus, si oculus sincerus, totum corpus lucidum est; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, quantae tenebrae,

6:22, 23;

per ‘oculum’ significatur intellectuale quod est animae, n. 2701:

[6] apud illos autem adhuc ‘pejus se’ habet, quorum interiora sunt ‘tenebrae’, et exteriora apparent sicut ‘lucida’; illi tales sunt qui exterius simulant lucis angelos, at interius sunt diaboli; vocantur ii ‘Babel’; apud illos cum destruuntur illa quae circumcirca sunt, tunc praecipites feruntur in infernum; 7 haec repraesentata sunt per urbem Jericho, Quam postquam sacerdotes cum arca circumiverunt septies, et clanxerunt buccinis, quod ceciderint muri ejus, et urbs devotioni data, Jos. 6:1-17: et quae intellecta apud Jeremiam,

Disponite vos contra Babelem circumcirca omnes tendentes arcum, clangite super eam circumcirca, dedit manum suam, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, l

14, 15.

Inde nunc patet quid ‘circumcirca’ sit. Praeterea ‘in Verbo aliquoties’ nominatur ‘circuitus’, ut Jer. 21:14; 46:14; 49:5; Ezech. 36:3, 4, 7; 37:21; Amos 3:11;

et alibi, et per ‘circuitus’ significantur illa quae exteriora 8 sunt; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura.

Footnotes:

1. fides, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has repraesentativum illud originem duxit

3. The Manuscript has caelesti et spirituali ac ejus luce

4. The Manuscript has cujus

5. The Manuscript has tenebricosum

6. The Manuscript has haec

7. The Manuscript has hi repraesentati

8. The Manuscript inserts et externa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.