The Bible

 

Hoschea 9

Study

   

1 Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :

3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum : non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudine amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #217

Study this Passage

  
/ 10837  
  

217. Quod ‘vitis’ in Verbo significet bonum spirituale, et ‘ficus’ bonum naturale, hodie prorsus ignoratur, quia sensus internus Verbi periit; cum tamen ubicumque occurrunt, tale significant aut involvunt: etiam quae Dominus locutus de vinea in parabolis, tum de ficu: quodque apud Matthaeum, Jesus videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea, nisi folia tantum, ideo dixit ei, Ne posthac fructus ex te nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus, 21:19;

per quae intellectum, quod nihil bonum ne quidem naturale inventum in terra: per ‘vitem et ficum’ simile intelligitur apud Jeremiam,

Pudefacti sunt, quod abominationem fecerint, etiam pudendo non pudore affecti sunt, et erubescere nescierunt; ... ideo colligendo colligam eos, dictum Jehovae, non uvae in vite, non ficus in ficu, et folium decidit, 8:12, 13;

quo significatur quod omne bonum tam spirituale quam naturale perierit, quia tales ut ne quidem pudore affici potuerint; sicut hodie qui in malo, tantum non pudefiunt, ut se jactent de malo:

apud Hoscheam,

Sicut uvas in deserto inveni Israelem; sicut primitivum in ficu in initio vidi patres vestros, 9:10:

et apud Joelem,

Ne timeatis bestiae agrorum meorum, ... quia arbor fere fructum suum, ficus et vitis dabit vim suam, 2:22;

‘vitis’ pro bono spirituali, ‘ficus’ pro bono naturali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.