The Bible

 

Hoschea 6

Study

   

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,

2 quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.

3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

5 Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.

6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.

8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.

10 In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.

11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4495

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4495. ‘Factum in die tertio’: quod significet continuum usque ad finem, constat a significatione ‘diei tertii’ quod sit completum a principio ad finem, de qua n. 2788, ita quoque continuum; quod ‘dies tertius’ id significet, vix credere possunt illi qui putant historica Verbi solum historica mundana esse, et modo sancta quia in codice sacro sunt; sed quod non solum ipsa historica Verbi involvant 1 spiritualia et caelestia quae non exstant in littera, sed etiam omnes voces, et praeterea omnes numeri, in explicationibus quae praecedunt: ostensum est; quod ita 2 se res habeat, ex Divina Domini Misericordia: constabit adhuc melius 3 in propheticis, quae non ita mentem in sensu litterae quoad seriem tenent prout historica: at quod numerus 4 ternarius 5 , sicut etiam numerus septenarius, ut et numerus duodenarius, arcana involvant, nulli non qui Verbum 6 quoad interior: ejus scrutatur, constare potest; et si in illis numeris, sequitur quod etiam in reliquis numeris qui in Verbo, arcanum sit, 7 nam Verbum ubivis sanctum est;

[2] quandoque cum locutus sum cum angelis, visi 8 sunt numeri quasi scripti ante oculos, sicut qui in carta in claro die et perceptum quod ipsae res, de quibus locuti sunt in tales numero cadant, a qua experientia etiam 9 scire datum est quod unusquisque numerus in 10 Verbo aliquod arcanum contineat; hoc manifeste videri 11 potest ab his apud Johannem, Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. 21:17: et alibi, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus est sexcenta sexaginta sex, 13:18;

quod prior numerus, nempe centum quadraginta quatuor sit ex duodecim in se multiplicatis et quod numerus sexcenta sexaginta sex sit ex numero ternario et seno, patet; quid ‘sancti autem’ involvant, constare potest ex sancto numeri duodecim, de quo 12 videatur n. 577, 2089, 2129 f. , 2130 f. , 3272, 3858, 3913, et de sancto numeri ternarii, n. 720, 901, 1825, 2788, 4010;

[3] hic numerus, ‘nempe’ ternarius, quia significabat 13 completum usque ad finem, ita unam periodum magnam vel parvam, ideo in Ecclesia repraesentativa receptus est, et adhibebatur quoties tale significaretur, etiam in Verbo in quo omnia et singula significant, ut constare potest ab his locis 14 ;

Quod irent iter trium dierum et sacrificarent,

Exod. 3:18:5:3: quod parati essent ad 15 diem tertium, quia die tertio descenderet Jehovah super montem Sinai, Exod. 19:11, 15,

16, 18: quod de carne sacrificii nihil relinqueretur ad diem tertium, Lev. 7:16-18; 19:6, 7: quod super immundum spargeretur aqua separationis die tertio et die septimo, Num. 19:11 ad fin. :

et quod qui tetigerunt occisum in bello, mundarentur die tertio et die septimo, Num. 31:19-25:

[4] quod Joshua mandaverit populo ut intra tres dies transirent Jordanem, Jos. 1:11; 3:2: quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et ter Samuel cucurrerit ad Eli, et quod tertia vice intellexerit Eli quod Jehovah vocaret Samuelem, 1 Sam. 3:1-8: quod Jonathan diceret ad Davidem, quod occultaret se in agro ad vesperam tertiam; et quod Jonathan mitteret ad illum crastino tertio, et revelaret animum patris sui: et quod Jonathan tunc ad latus lapidis jacularetur tres sagittas: et quod post illud David se incurvaverit tribus vicibus ad terram coram Jonathane, 1 Sam. 20:5, 12, 19, 20, 35, 36, 41: quod tria proposita sint Davidi, ut ex illis unum eligeret, vel quod ventura fames septem annis, vel tribus mensibus fugiturus pro hostibus, vel futura tribus diebus pestis in terra, 2 Sam. 24:11-13

[5] quod Rehabeam diceret ad coetum Israelis, qui petebant ut allevarentur a jugo patris ejus, quod abirent tres dies et reverterentur; et quod venerint ad Rehabeamum die tertio, sicut dixit rex, Revertimini ad me die tertio,

12:5, 12: quod Elias se mensus super filium viduae tribus vicibus,

1. Reg. 17:21: quod Elias dixerit, ut funderent aquam super holocaustum et ligna tertia vice, et tertia vice fecerunt,

18:34 quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, Jon. 2:1 [KJV 1:17]; Matth. 12:40 16 : quod Dominus locutus de homine qui plantavit vineam, quod miserit tribus vicibus servos, et postea filium, Marcus 12:2, 4-6; Luc. 20:12, 13

quod de Petro, quod ter abnegaturus Ipsum, Matth. 26:34; Joh. 13:38: quod dixerit ad Petrum tribus vicibus, Amasne Me? Joh. 21:15-17.

[6] Ex his 17 et pluribus aliis in Verbo constare potest quod in numera ternario fuerit arcanum, et quod numerus ille 18 inde inter significativa 19 in Ecclesiis antiquis receptus sit; quod significet integram periodum Ecclesiae ac rerum in Ecclesia, ita magnam vel parvam, patet, proinde completum et quoque continuum usque ad finem; ut manifeste apud Hoscheam,

Jehovah vivificabit nos post biduum, in 20 die tertio eriget 21 nos, et vivemus coram Ipso, 6:2.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. clarius

4. The Manuscript inserts dies tertius et in genere.

5. The Manuscript inserts arcanum involvat.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. arcana (after etiam) sint (after Verbo)

8. The Manuscript inserts mihi.

9. etiam cadant, inde quoque ut ab experientia viva

10. The Manuscript inserts qui.

11. constare

12. quod numerus 12 et numerus 3 significant, de sancto numeri 12

13. significat

14. sicut

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts omnibus.

18. is numerus

19. repraesentativa

20. et is inserted.

21. egerit, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.