The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #376

Study this Passage

  
/ 853  
  

376. Quod Charitas et Fides nihil conducant homini, dum solum in ejus corporis haemisphaerio, hoc est, in ejus Capite, haerent, et non firmata sunt in operibus, constat ex mille locis in Verbo, e quibus solum haec afferam, Omnis Arbor, quae non FACIT FRUCTUM BONUM, exscinditur et in ignem conjicitur, Matthaeus 7:19-21. Ille qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et attendit, ET FRUCTUM FERT ET FACIT; cum haec dixit Jesus, exclamabat, dicens, 1 qui habet aures ad audiendum, audiat, Matthaeus 13:3-9, 23. 2 Jesus dixit, Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei et FACIUNT ILLUD, Luca 8:21. Scimus quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et VOLUNTATEM EJUS FACIT, hunc audit, 3 Johannes 9:31. Si haec scitis, 4 beati estis si FECERITIS ILLA, Johannes 13:17. Qui habet praecepta mea, et FACIT ILLA, is est qui amat Me, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam, Johannes 14:15-21, 23. 5 In 6 hoc glorificatus 7 est Pater meus, ut FRUCTUM MULTUM FERATIS, Johannes 15:8. 8 Non auditores Legis justificantur a Deo, 9 sed factores Legis, Romanos 2:13, Jacobus 1:22. Deus in die irae et justi judicii, reddet unicuique SECUNDUM OPERA EJUS, Romanos 2:5-6. Omnes nos manifestari oportet coram Tribunali Christi, ut reportet quilibet ea, QUAE PER CORPUS PROUT ILLA FECIT, 10 sive bonum sive malum, 2 Corinthios 5:10. Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui, et tunc REDDET UNICUIQUE SECUNDUM FACTA EJUS, Matthaeus 16:27. Audivi vocem e Coelo dicentem, beati mortui, qui in Domino moriuntur a nunc; dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, OPERA ILLORUM SEQUUNTUR CUM ILLIS, Apocalypsis 14:13. Liber apertus est qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae 11 scripta in libro, OMNES SECUNDUM OPERA ILLORUM, Apocalypsis 20:12-13. 12 Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique SECUNDUM OPUS EJUS, Apocalypsis 22:12. Jehovah, cujus oculi aperti sunt super omnes 13 vias hominum, ad dandum cuivis secundum vias ejus, et SECUNDUM FRUCTUM OPERUM EJUS, Jeremias 32:19. 14 Visitabo 15 secundum vias ejus, et OPERA EJUS RETRIBUAM ILLI, Hoschea 4:9. Jehovah juxta vias nostras, et JUXTA OPERA NOSTRA FACIT NOBISCUM, Sacharia 1:6, praeter in millenis aliis locis.

[2] Ex his constare potest, quod Charitas et Fides non sint charitas et fides priusquam in Operibus sunt, et quod si modo supra Opera sunt in Expanso, seu in Mente, sint sicut imagines Tabernaculi 16 aut Templi in aere, quae non sunt nisi Meteora, et disparantur a seipsis: et quod sint sicut Picturae super charta, quas blattae consumunt: ut et quod sint sicut Habitacula super Tecto, ubi non cubile, et non in domo. Ex his nunc videri potest, quod Charitas et Fides sint res caducae, dum solum sunt mentales, nisi, dum fieri potest, determinentur in Opera, et in illis coexistant.

Footnotes:

1. Prima editio: divens.
2. Prima editio: Matth: XIII. ad 9, 23.
3. Prima editio: hunc audit (absque italicis).
4. Prima editio: scitus.
5. Prima editio: Johannes 14:14-21.
6. Prima editio: Ia.
7. Prima editio: giorificatus.
8. Sic Rose. Prima editio: Johannes 15:15, 16. Worcester: (Johannes 15:8, 16.).
9. Prima editio: deo.
10. Prima editio: EECIT.
11. Prima editio: qui.
12. Prima editio: Apc.
13. Prima editio: ommes.
14. Prima editio: 31.
15. Prima editio: Vifitabo.
16. Prima editio: Tabernacali.

  
/ 853