The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma #79

Study this Passage

  
/ 114  
  

79. Quod per "adulterari" in spirituali sensu intelligatur adulterare bonum Verbi et falsificare verum ejus, constat ex his:-

"Babylon... a vino... scortationis suae potavit omnes gentes" (Apocalypsis 12:8).

Angelus dixit, "Monstrabo tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae" (Apocalypsis 17:1-2).

Babylon "ex vino furoris scortationis suae potavit omnes genes, et reges terrae cum ea scortati sunt" (Apocalypsis 18:3).

Deus "judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua" (Apocalypsis 19:2).

"Scortatio" dicitur de Babylone, quia per "Babylonem" intelliguntur illi qui Divinam Domini potestatem sibi arrogant, et profanant Verbum adulterando et falsificando illud; quare etiam Babylon vocatur,

"Mater scortationum et abominationum terrae" (Apocalypsis 17:5).

Simile per "scortationem" significatur apud Prophetas: ut apud Jeremiam,

"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio" (Jeremias 23:14).

Apud Ezechielem,

"Duae mulieres filiae unius matris scortatae sunt in Aegypto; in adolescentia sua scortatae sunt:... scortata est una sub Me; et dilexit amasios... Assyrios propinquos;... dedit scortationes suas super illos; attamen scortationes suas in Aegypto non deseruit. Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis...; addidit ad scortationes suas amavit" Chaldaeos; "venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, et polluerunt eam per scortationem suam" (23:2-17):

Haec de Ecclesia Israelitica et Judaica, quae ibi sunt "filiae unius matris;" per "scortationes illarum" intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; et quia in Verbo per "Aegyptum" significatur scientia, per "Assyriam" ratiocinatio, per "Chaldaeam" profanatio veri, et per "Babelem" profanatio boni, ideo dicitur quod "cum illis scortatae sint." Simile dicitur de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, apud Ezechielem,

Hierosolyma, "confisa es pulchritudini tuae, et scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis scortationes tuas super omnem transeuntem:... scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam;... scortata es cum filiis Aschuris; cum satietas tibi nulla, cum quibus scortata es,... multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam:... mulier adultera sub viro suo accipit alienos: omnes meretricibus suis dant mercedem, 1 tu vero dedisti mercedes omnibus amasiis,... ut veniant ad te in circuitu tuo in scortationibus tuis:... quare, meretrix, audi verbum Jehovae" (16:15, 26, 28-29, 32-33, 35, seq.):

Quod per "Hierosolymam" intelligatur ecclesia, videatur in Doctrina de Domino 62, 63.

(Simile per "scortationes" significatur apud Esaiam 23:17-18; 57:3: apud Jeremiam 3:2, 6, 8; 9; 5:1, 7; 13:27; 29:23 2 : apud Micham 1:7: apud Nahum 3:4 3 : apud Hoscheam 4:10-11 4 : tum Leviticus 20:5: Numeri 14:33; 15:39; et alibi).

Idcirco etiam gens Judaica a Domino vocata est

"Generatio adultera" (Matthaeus 12:39; 16:4: Marcus 8:38)

Footnotes:

1. "Omnes meretricibus suis dant mercedem":- sic editio princeps; sic quoque Apocalypsis Revelata 134, et Apocalypsis Explicata 141(b): sed videatur Apocalypsis Explicata 695(d), ubi legimus,"Omnibus meretricibus dant mercedem.",

2. iii. pro "ii.",

"3, 4 pro "3, 4",

"4, 10, 11 pro "7, 10, 11"

  
/ 114