The Bible

 

Hoschea 14

Study

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #401

Study this Passage

  
/ 962  
  

401. "Et omne gramen viride combustum est," significat sic omne vivum fidei. - Per "comburi" significatur perire, ut mox supra (400); per "gramen viride," in Verbo, significatur id bonum et verum Ecclesiae seu fidei, quod in naturali homine primum nascitur; simile etiam significatur per "herbam agri;" et quia fides vivit ex bono et vero, ideo per quod "omne gramen viride combustum" sit, significatur quod omne vivum fidei perierit; et perit omne vivum fidei, quando non aliqua affectio boni et perceptio veri est, de quibus mox Supra. Quod per "gramen" id significetur, est quoque ex correspondentia; quare illi, qui separant fidem a charitate non modo doctrina sed etiam vita, in mundo spirituali degunt in deserto, ubi nec gramen. Quoniam "arbor fructus" significat hominem quoad affectiones boni et perceptiones veri, ita "gramen viride" significat hominem quoad id Ecclesiae, quod primum apud illum concipitur et quoque nascitur, et "gramen non viride" significat id deperditum. In genere omnia quae in hortis, sylvis, agris et campis sunt, significant hominem quoad aliquid Ecclesiae, seu quod idem, aliquid Ecclesiae apud illum; causa est, quia correspondent: quod "gramen," constare potest ex his locis:

"Vox dixit, Clama; et dixit, Quid clamabo; Omnis Caro Gramen; exaruit Gramen, et decidit flos, quia ventus spiravit in illud; vere Gramen populus; exaruit Gramen, et decidit flos, et Verbum Dei nostri consistet in aeternum," (Esaias 40:5-8).

"Habitatores facti sunt Herba agri, Olus graminis, Gramen tectorum, et arvum adustum ante segetem," (Esaias 37:27; 2 Regnum 19:26);

"Effundam benedictionem Meam super natos tuos, et germinabunt in medio Graminis," (Esaias 44:3-4).

(Et alibi, ut Esaias 51:12; Psalm. 37:2; Psalm. 103:15; Psalm. 129:6; 1 Deuteronomius 32:2).

Quod per "virens" seu "viride," significetur vivens seu vivum, patet (Apud Jeremias 11:16; 17:8; 2 Ezechiel 17:24; 21:3 (B.A. 20:47); Hoschea 14:9 (B.A. 8); Psalm. 37:35; Psalm. 52:10 (B.A. 8); Psalm. 92:11, 15 (B.A. 10, 14)). 3

Simile quod hic dicitur in Apocalypsi, factum est in Aegypto, quod nempe Ex Grandine et Igne commixtis combusta sit omnis Arbor et omnis Herba agri, (Exodus 9:22-35; 4 Psalm. 78:47-49; Psalm. 105:32-33). 5

Footnotes:

1. xxxvii. pro "xxvii."

2. Jeremias 11:16; 17:8 pro "Jeremias 17:8; 40:16" (Vide Apocalypsis Explicata 507)"

3. 11, 15 pro "11"

4. 22-35 pro "38 ad 35"

5. lxxviii. pro "lxxxviii."

  
/ 962