The Bible

 

Hoschea 14

Study

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #298

Study this Passage

  
/ 962  
  

298. (Vers. 2.) "Et vidi et ecce Equus albus" significat intellectum veri et boni ex Verbo apud hos. - Per "Equum" significatur intellectus Verbi, et per "Equum album" intellectus veri ex Verbo; "album" enim praedicatur de veris (167). Quod "Equus" significet intellectum Verbi, ostensum est in singulari Opusculo de Equo Albo; at quia ibi solum aliqua loca allata sunt, in confirmationem hic afferentur plura; hoc patet manifeste ex eo, quod visi sint "equi" exire ex Libro quem Agnus aperuit, et quod "Animalia" dixerint, "veni et aspice;" per "Animalia" enim significatur Verbum (239, 275, 286) per "Librum" similiter (256) 1 et per "Filium Hominis," Qui hic est "Agnus," Dominus quoad Verbum (44); ex his primum patet, quod non aliud per "equum" hic intelligatur, quam intellectus Verbi. Hoc manifestius constare potest ex his infra in Apocalypsi:

"Vidi Caelum apertum, dum ecce Equus Albus, et Sedens super illo vocatur Verbum Dei; et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum; et Exercitus Ejus in Caelis sequebantur Ipsum super Equis albis," (19:11, 13-14, 16).

Quod "equus" significet intellectum Verbi, adhuc constare potest a sequentibus locis:

"Num contra mare excandescentia Tua, Jehovah, quod equites super Equis Tuis; Currus Tui salus, calcasti Mare Equis Tuis, lutum aquarum," (Habakuk 3:8, 15);

"Ungulae Equorum Jehovae sicut rupes reputantur," (Esaias 5:28);

"Die illo percutiam omnem Equum stupore, et Equitem ejus furore; et omnem Equum populorum percutiam caecitate," (Sacharias 12:4);

"In die illo erit super tintinnabulis Equi sanctitas Jehovae," (Sacharias 14:20);

"Quia oblivisci fecit eam Deus sapientiam, nec impertitus est intelligentiam, quo tempore in altum se attollit, ridet Equum et Equitem ejus," (Hiob 39:17-18, seq.);

"Exscindam Equum ex Hierosolyma, contra loquetur pacem gentibus," (Sacharias 9:10);

"Prae increpatione Tua, Deus Jacobi, 2 obdormivit et currus et Equus," (Psalm. 76:7 (B.A. Psalm. 76:6); 3

"Evertam thronum regnorum, ac evertam Currum et Equitantes in eo, et descendent Equi et Equites eorum," (Haggaeus 2:22);

"Dispergam per Te regna, dispergam per Te Equum et Equitem ejus," (Jeremias 51:20-21);

Congregate vos a circuitu super sacrificium Meum; satiabimini super mensa Mea Equo et Curru; sic dabo gloriam Meam inter gentes, (Ezechiel 39:17, 20-21);

"Congregamini ad Caenam magnam Dei, et comedetis carnes Equorum et Sedentium super illis," (Apocalypsis 19:17-18);

Dan erit aspis super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques 4 ejus retrorsum; salutem Tuam exspecto Jehovah," (Genesis 49:17-18);

"Accinge gladium Tuum, Potens, conscende, Equita super Verbo veritatis," (Psalm. 45:4-5 (B.A. 3-4)); 5

"Cantate Deo, extollite Equitantem super nubibus," (Psalm. 68:5 (B.A. 4));

"Ecce Jehovah Equitans super nube," (Esaias 19:1); 6

"Psallite Domino Equitanti super Caelo Caeli antiquitatis," (Psalm. 68:33-34 (B.A. 32-33)); 7

"Deus Equitavit super Cherubo," (Psalm. 18:11 (B.A. 10));

"Tunc deliciaberis in Jehovah, et Equitare te faciam super excelsa terrae," (Esaias 58:14);

"Jehovah solus duxit eum, et Equitare fecit eum super excelsa terrae, (Deuteronomius 32:12-13);

"Equitare faciam Ephraimum," (Hoschea 10:11);

"Ephraimus" etiam significat intellectum Verbi. Quoniam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ideo illi vocati sunt "Currus Israelis et Equites ejus:"

Elisaeus dixit ad Eliam, "Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," (2 Regnum 2:12)

Et Joas Rex ad Elisaeum, "Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," (2 Regnum 13:14);

"Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce mons plenus Equis et Curribus igneis circum Elisaeum," (2 Regnum 6:17);

"currus" significat doctrinam e Verbo, et "eques" sapientem inde. Similia significantur per Quatuor Currus exeuntes inter montes aeris, et per quatuor Equos illis alligatos, qui erant rufi, nigri, albi et grandinati, qui etiam vocantur quatuor Spiritus, et dicuntur exivisse a stando juxta Dominum totius terrae, (Sacharias 6:1-8, 15).

In his locis per "equos" significatur intellectus Verbi seu intellectus veri ex Verbo; pariter aliis in locis. Hoc adhuc constare potest ex "equis" in sensu opposito nominatis, in quo significant intellectum Verbi et veri per ratiocinia falsificatum, et quoque deperditum, tum propriam intelligentiam; ut in sequentibus:

"Vae descendentibus in Aegyptum pro auxiliis, et super Equis innituntur, et non respiciunt ad Sanctum Israelis: nam Aegyptus homo et non Deus, et Equi ejus caro et non spiritus," (Esaias 31:1, 3);

"Pones supra Israelem Regem, quem elegerit Jehovah: modo non multiplicet sibi Equos, ne reducat populum in Aegyptum, ut multiplicet Equos," (Deuteronomius 17:15-16); 8

haec dicta sunt, quia per "Aegyptum" significatur scientia ac ratiocinatio ex propria intelligentia, unde falsificatio veri Verbi, quae hic est "equus."

"Aschur non servabit nos, super Equo non Equitabimus," (Hoschea 14:4 (B.A. Hoschea 14:3));

"Hi in Curru et illi in Equis, nos vero in Nomine Dei nostri gloriabimur," (Psalm. 20:8 (B.A. 7)); 9

"Mendacium Equus ad salutem," (Psalm. 33:17);

"Jehovah non in robore Equi delectatur," (Psalm. 147:10);

"Dixit Sanctus Israelis, in fiducia erit virtus Vestra: sed dixistis, Non super Equo fugiemus, et super Veloce Equitabimus," (Esaias 30:15-16);

Ponet Jehovah Jehudam sicut Equum gloriae: pudefient Equitantes Equis," (Sacharias 10:3, 5; 10

"Vae urbi sanguinum, tota mendacio plena, et Equus hinniens, et Currus saltitans; Eques ascendere faciens," (Nahum 3:1-4);

"Adducam contra Tyrum Regem Babelis cum Equo et cum Curru et cum Equitibus; prae abundantia Equorum obteget te pulvis eorum, prae voce Equitis et Currus commovebuntur muri tui; per ungulas Equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas," (Ezechiel 26:7-11);

per "Tyrum" significatur Ecclesia quoad cognitiones veri, hic eas in illa falsificatas, quae sunt "equi Babelis."

(Praeter aliis in locis, ut Esaias 5:26, 28; Jeremias 6:22-23; 8:16; 46:4, 9; 50:37-38, 42; 11 Ezechiel 17:15; 23:6, 20; 12 Habakuk 1:6, 8-10; Psalm. 66:12) 13

Intellectus Verbi deperditus etiam significatur per "equum rufum," "nigrum," et "pallidum" in nunc sequentibus. Quod "equus" significet veri ex Verbo, sit ex apparentiis in mundo spirituali, videatur in Opusculo de Equo Albo.

Footnotes:

1. 256 pro "257"

2. Deus Jacobi pro "Jehovah"

3. 7 pro "6, 7"

4. Eques pro "Equus"

5. 4, 5 pro "5, 6"

6. 1 pro "1, 2"

7. 33, 34 pro "34"

8. 15, 16 pro "14, 15, 16"

9. 8 pro "8, 9"

10. 3, 5 pro "3, 4, 5"

11. 42 pro "43"

12. 6, 20 pro "5, 20"

13. 12 pro "11, 12"

  
/ 962