The Bible

 

Genesis 9

Study

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #996

Study this Passage

  
/ 10837  
  

996. Quod ‘olus’ significet vilia jucunditatum, constare potest ab illis quae dicta sunt: ‘olus herbae’ vocantur quia sunt modo mundana et corporea, seu externa; nam, ut dictum, voluptates quae in corporeis seu extremis sunt, originem trahunt a jucundis ordine interioribus; jucunda quae percipiuntur in extremis seu corporeis, respective vilia sunt; omne enim jucundum tale est ut vilius sit quo magis ad externa vadit et felicius quo magis ad interna; quare, ut dicta, sicut ordine volvuntur seu exfasciantur externa, eo amoeniora et feliciora fiunt jucunda, quod satis constare potest inde quod jucundum voluptatum hominis dum in corpore vivit, vile sit respective ad jucundum ejus post vitam corporis cum venit in mundum spirituum, immo tam vile ut spiritus boni prorsus spernant jucunditates corporis, nec redire velint in eas si vel darentur iis omnes quae in universo mundo:

[2] jucundum horum spirituum similiter vile fit cum elevantur a Domino in caelum spirituum angelicorum, tunc enim exuunt interiores eas jucunditates et induunt adhuc interiores: similiter spiritibus angelicis vile fit jucundum quod habuerunt in suo caelo, cum a Domino in caelum angelicum, seu tertium, attolluntur; in quo caelo quia interna vivunt, et non nisi quam amor mutuus, felicitas ibi est ineffabilis: de interiore jucundo seu felici videatur quod ab experientia n. 545.

[3] Ex his constare potest quid significat, quod ‘sicut olus herbae dedi vobis id omne’. Quia ‘reptilia’ significant tam voluptates corporis quam voluptates sensualium, de quibus praedicatur ‘olus herbae’, in lingua originali est vox 1 quae significat tam olus quam viride, ‘olus’ respective ad voluptates voluntariorum seu affectionum caelestium, ‘viride’ respective ad voluptates intellectualium seu affectionum spiritualium. Quod ‘olus herbae’ ac ‘viride herbae’ significet vilia, constat in Verbo, ut apud Esaiam,

Aquae Nimrim desolationes erunt, quia exaruit gramen, consumpta est herba, viride non est, 15:6;

apud eundem,

Habitatores earum, breves manu consternati sunt, et pudore affecti; facti sunt herba agri et olus graminis, foenum tectorum, 37:27;

‘olus graminis’ pro vilissimo:

apud Mosen,

Terra in quam tu venis ad possidendum eam, non sicut terra Aegypti ea, e qua exivisti, qua seras semen tuum et irriges pede tuo, sicut hortum oleris, Deut. 11:10;

ubi ‘hortus oleris’ pro vili:

apud Davidem,

Mali sicut gramen, subito exscinduntur, et sicut olus herbae consumentur, Ps. 37:2;

ubi ‘gramen et olus herbae’ pro vilissimo.

Footnotes:

1. Hebrew [ ] (yereq).

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.