The Bible

 

Genesis 9

Study

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1040

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1040. ‘Et inter omnem animam vivam quae vobiscum’: quod significet omnia quae apud hominem regenerata sunt, constat ex significatione ‘animae vivae’, de qua supra ad vers. 10. ‘Anima’ enim in Verbo significat, ut dictum, omnem vitam, tam hominis internam quam externam, etiam animalium ex eo quod significent illa quae in homine; sed proprie ‘anima viva’ est quod vitam accipit a Domino, hoc est, quod regeneratum est, quia hoc solum vivit; et quia ‘anima’ significat vitam tam internam quam externam apud hominem, ‘anima viva’ significat in uno complexu omnia quae apud hominem regenerata sunt:

apud hominem sunt voluntaria et sunt intellectualia, inter se distinctissima, omnia et singula quae inde, apud hominem vivum, ‘viva’ sunt: ita enim se res habet, qualis est homo talia sunt omnia et singula apud eum; ipsa vita communis est in singulis, nam a singulis, ut a suis particularibus, est commune, aliter nusquam aliquod commune existit, nam commune dicitur quia a particularibus existit;

[2] quare qualis est hominis vita in communi, talis est ejus vita in singularibus, immo in singularissimis ejus conatus et intentionis seu voluntatis, et in singularissimis ejus cogitationis, sic ut non dari queat minimum ideae in quo non similis vita est; ut qui fastuosus est, in ejus singulis conaminibus voluntatis, et in ejus singulis ideis cogitationis, est fastuosum; qui avarus est, est avarum similiter; qui odio habet proximum, similiter; sicut qui stupidus, in singulis ejus voluntatis et in singulis ejus cogitationis, est stupidum; et qui insanus, est insanum; quia talis est homo, ideo in altera vita ex solum unica idea cogitationis ejus noscitur qualis est;

[3] cum homo regeneratus est, tunc omnia et singula apud hominem regenerata sunt; hoc est, vitam habent, et quidem tantum vitae quantum separari potuit ejus proprium voluntarium, quod spurcum et mortuum est, a novo voluntario et intellectuali quod accepit a Domino; quare hic quia de regenerato agitur, ‘anima viva’ significat omnia quae apud hominem regenerata sunt; quae in communi sunt ejus intellectualia et voluntaria, tam interiora quam exteriora, quae supra vers. 10 expressa sunt per ‘avem, et bestiam, et per feram terrae’, nam dicitur ‘erigo foedus Meum cum omni anima viva, ad avem, ad bestiam, et ad feram terrae’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.