The Bible

 

Genesis 8

Study

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #868

Study this Passage

  
/ 10837  
  

868. ‘Usque ad exsiccationem aquarum [de] super terra’: quod significent dissipationem apparentem falsitatum, constat ex statu hominis cum regeneratur: ‘hodie nullus non credit quod mala et falsa apud hominem prorsus discutiantur et aboleantur cum regeneratur, sic ut cum regeneratus est nihil mali et falsi remaneat, ita ut mundus sit et justus, sicut abstersus et ablutus aquis; sed hoc est falsissimum; nusquam unicum malum aut unicum falsum discutitur ita ut aboleatur, sed omne quodcumque ab infantia hereditario imbuit et actualitate acquisivit, remanet, sic ut homo, tametsi regeneratus est, non sit nisi malum et falsum, quod animabus post mortem ad vivum ostenditur; quod etiam inde satis manifeste constare potest quod nihil boni et nihil veri sit homini nisi a Domino, et quod omne malum et falsum homini a proprio, et quod homo, ut et spiritus, immo angelus, si vel minime relinquitur sibi, ruat ex se ad infernum; quare etiam in Verbo dicitur quod caelum 1 non sit purum; hoc angeli agnoscunt, et qui non agnoscit, is inter angelos non esse potest; est sola Domini Misericordia quae liberat eos, immo quae extrahit eos et detinet ab inferno ne illuc ex semet ruant; quod detineantur a Domino ne ruant in infernum, manifeste percipiunt angeli, quodammodo etiam spiritus boni; spiritus autem mali, sicut homines, hoc non credunt, sed iis multoties ostensum est; de quibus ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, dicetur in sequentibus.

[2] Cum itaque status hominis talis est quod nusquam aliquod malum et falsum ita discuti possit ut aboleatur, quia in malo et falso consistit ejus vita propria, Dominus, ex Divina Misericordia, dum regenerat hominem, per tentationes mala ejus et falsa ita domat ut quasi mortua appareant; tametsi non mortua sunt, solum domata ne repugnare possint ita bonis et veris quae a Domino; tum quoque Dominus per tentationes novam facultatem dat recipiendi bona et vera, donando hominem ideis et affectionibus boni et veri ad quae mala et falsa possint flecti; et insinuando communibus ejus, de quibus prius, particularia, et his singularia, quae apud hominem recondita sunt et quae homo prorsus nescit, nam intra ejus captus et perceptionis sphaeram sunt; quae talia sunt ut pro receptaculis seu vasis inservire possint, ut iis a Domino insinuari queat charitas, et huic innocentia; per quorum mirabilem temperaturam apud hominem, spiritum et angelum, iridis species repraesentari potest, quare iris signum foederis facta est, cap. 9:12-16;

de qua, ex Divina Domini Misericordia, ibi. Cum ita formatus est homo, tunc dicitur regeneratus, remanentibus usque omnibus ejus malis et falsis, tum etiam conservatis omnibus ejus bonis et veris; qui malus est, ejus omnia mala et falsa, prorsus sicut fuit in illis in vita corporis, in altera vita redeunt et vertuntur in phantasias et poenas infernales; qui autem bonus, omnes ejus status boni et veri, ut amicitiae, charitatis, et innocentiae, cum illorum jucundis et felicibus, immensum auctis et multiplicatis, in altera vita revocantur. Haec nunc sunt quae significantur per ‘exsiccationem aquarum’, quae est dissipatio apparens falsitatum.

Footnotes:

1. This seems to be from Job. 15:15; which Swedenborg learnt was not a book of the Word.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.