The Bible

 

Genesis 6

Study

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #279

Study this Passage

  
/ 853  
  

279. TERTIUM MEMORABILE.

Ante septennium, quando recollegi illa, quae Moses ex binis illis Libris, BELLA JEHOVAE et ENUNTIATA, vocatis, Numeri 21, scripsit, aderant quidam Angeli, et mihi dixerunt, quod illi Libri essent Verbum vetustum, cujus HISTORICA vocata sunt BELLA JEHOVAE, et PROPHETICA vocata sunt ENUNTIATA, et dixerunt, quod id Verbum adhuc in Coelo conservatum sit, et in usu apud Antiquos ibi, apud quos, cum in Mundo fuerunt, id Verbum fuit. Antiqui illi, apud quos illud Verbum in Coelo adhuc in usu est, fuerunt quoad partem ex terra Canaane, et ex confiniis ejus, ut ex Syria, Mesopotamia, Arabia, Chaldaea, Assyria, ex Aegypto, ex Zidone, Tyro, Ninive, quorum omnium Regnorum incolae fuerunt in Cultu repraesentativo, et inde in Scientia correspondentiarum; Sapientia illius temporis fuit ex illa Scientia, et per illam fuit illis perceptio interior, et communicatio cum Coelis: illi qui correspondentias illius Verbi noverunt, vocati sunt Sapientes et Intelligentes, ac postea Divinatores et Magi.

[2] Sed quia id Verbum erat plenum talibus Correspondentiis, quae remote significabant Coelestia et Spiritualia, et inde a multis incepit falsificari, ideo ex Divina Domini Providentia id successu temporis evanuit, et aliud Verbum per Correspondentias non ita remotas conscriptum, datum est, et hoc, per Prophetas apud filios Israelis. In hoc Verbo retenta sunt plura Nomina locorum, non modo quae in terra Canaane, sed etiam quae circum circa in Asia fuerunt, quae omnia significabant res et status Ecclesiae; at significationes ex Verbo vetusto illo erant. Propter illam causam Abram in illam Terram ire jussus est, et ejus posteri ex Jacobo in illam introducti sunt.

[3] De Verbo illo vetusto, quod in Asia ante Verbum Israeliticum fuerat, referre licet hoc Novum, quod illud ibi adhuc reservatum sit apud Populos qui in Magna Tartaria habitant; loquutus sum cum Spiritibus et Angelis, qui in Mundo spirituali inde erant, qui dixerunt, quod possideant Verbum, et quod id ab antiquis temporibus possederint, et quod secundum hoc Verbum Divinum suum cultum obeant, et quod id ex meris Correspondentiis consistat: dixerunt, quod in illo etiam Liber JASCHAR sit, qui memoratur apud Joschuam 10:12-13, et in Libro 2 Samuelis 1:17-18: tum etiam, quod apud illos sint Libri, BELLA JEHOVAE ac ENUNTIATA, qui memorantur a Mose, Numeri 21:14-15, 27-30; et cum legi coram illis verba, quae Moses inde desumserat, inquisiverunt num illa ibi 1 exstent, et invenerunt: ex his patuit mihi, quod Verbum vetustum adhuc apud illos sit. Inter loquendum cum illis dixerunt, quod Jehovam colant, quidam ut Deum invisibilem, quidam ut visibilem.

[4] Porro retulerunt, quod non patiantur ut Extranei ad illos intrent, praeter Chinenses, cum quibus pacem colunt, quia Imperator Chinensis inde est: tum etiam, quod tam populosi sint, ut non credant aliquam Regionem in Universo Mundo populosiorem esse; quod etiam credibile est ex Muro tot milliarium, quem Chinenses pro tutela sua contra invasionem ab illis olim exstruxerant. Praeterea audivi ab Angelis, quod Prima Capita Geneseos, in quibus de Creatione, de Adamo et Chaiva, de Horto Edenis, deque Filiis et posteris illorum usque ad Diluvium, et quoque de Noacho et ejus Filiis, agitur, in illo Verbo etiam sint, et sic quod a Mose inde exscripta sint. Angeli et Spiritus e Magna Tartaria apparent in Plaga meridionali a latere Orientis, et a reliquis separati sunt, per quod in Expanso eminentiori habitent; et quod non aliquem e Christiano Orbe ad se admittant, et quod si aliqui ascendunt, illos custodiant, ne exeant. Causa separationis istius est, quia aliud Verbum possident.

Footnotes:

1. Sic Apocalypsis Revelata 11:2. Prima editio: ubi.

  
/ 853