The Bible

 

Genesis 6

Study

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5955

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5955. ‘Et Benjamini dedit trecentos argenti’: quod significet quod medio plenum veri ex bono, constat a repraesentatione ‘Benjaminis’ quod sit medium, de qua n. 5600, 5631, 5639, 5688, 5822; ex repraesentatione ‘Josephi’ qui dedit, quod sit bonum internum, de qua n. 5826, 5827, 5869, 5877; ex significatione 'trecentorum' quod sint plenum, de qua sequitur; et ex significatione 'argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658; ex his patet quod per ‘Benjamini dedit trecentos argenti’ significetur quod medio donaverit plenum veri ex bono, est enim medium quod ‘Benjamin’ repraesentat, verum interius per influxum a caelesti interno, n. 5600, 5631. Quod ‘trecenti’ sint plenum, est quia exsurgunt ex tribus et ex centum per multiplicationem, et ‘tria’ significant plenum, n. 2788, 4495, et ‘centum’ significant multum, n. 4400; quid enim numeri compositi involvunt, constat ex simplicibus a quibus sunt.

[2] Trecenti ubi alibi in Verbo nominantur, etiam simile involvunt, sicut quod ‘arca Noe esset longitudine trecentorum cubitorum’, Gen. 6:15:

tum quod ‘trecenti viri essent per quos Gideon percuteret 1 Midianem’, de quibus 2 in libro Judicum, Erat numerus lambentium in manu sua ad os suum, trecenti viri: ... dixit Jehovah ad Gideonem, Per trecentos viros, qui fuerunt lambentes, ... dabo Midianem in manum tuam.... Divisit Gideon trecentos viros in tria agmina, et dedit buccinam in manum uniuscujusque eorum, et hydrias vacuas, et faces in medio hydriarum.... Cum clangerent trecentis buccinis, posuit Jehovah gladium viri contra socium illius, et contra universa castra, 7:6-8, 16, 22; per ‘trecentos viros’ ibi etiam significatur plenum, ut quoque per ‘tria agmina’ in quae trecenti illi divisi sunt; et per ‘centum’ qui erat numerus cujusvis agminis, significatur multum ac satis, consequenter quod sufficerent contra Midianem; praeterea, repraesentativa erant omnia illa, nempe quod assumpti qui lamberent aquam in manu; quod buccina unicuique; quod 3 hydriae in quibus faces; et hoc quia per 'Midianem', contra quem irent, repraesentabatur verum quod non verum, quia non bonum vitae; sed de singulis his, ex Divina Domini Misericordia, alibi; 4 quod numeri etiam repraesentativi fuerint, patet ex pluribus aliis locis, ut quod septem apud Joshuam cum caperent Jerichuntem, 5 tunc enim mandatum ut, Septem sacerdotes portarent septem buccinas jubilantium coram arca: quod die septimo circumirent urbem septem vicibus, 6:4 6 .

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts ita.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ita apud populum illum, omnia et singula usque ad numeros repraesentativa fuerunt, ut a pluribus patet, sicut

5. quod

6. The Manuscript inserts; similiter alibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.