The Bible

 

Genesis 35

Study

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #449

Study this Passage

  
/ 1232  
  

449. "Ex tribu Benjaminis duodecim millia signati." - Quod significet conjunctionem illorum qui in ultimo caelo cum Domino, constat ex repraesentatione Benjaminis ac tribus ab illo nominatae, quod sit spirituale caeleste in naturali homine, simile quod Josephus in spirituali: spirituale caeleste est verum conjunctum bono; nam verum in se spectatum est spirituale, ac bonum est caeleste; inde per "Benjaminem" et ejus tribum significatur conjunctio veri et boni in naturali, hic itaque conjunctio eorum qui in ultimo caelo cum Domino; in ultimo enim caelo sunt qui in naturali bono et vero ex spirituali et caelesti. Illi qui in ultimo caelo sunt, vel spirituales naturales vel caelestes naturales sunt; spirituales naturales ibi pertinent ad spirituale regnum Domini, et caelestes naturales ibi pertinent ad caeleste regnum Domini; quare spirituales naturales communicant cum secundo caelo, ubi omnes sunt spirituales, caelestes autem naturales communicant cum tertio caelo, ubi omnes sunt caelestes (ut in superiori articulo dictum est).

[2] Ex his constare potest quid "Josephus" et quid "Benjamin" fratres in Verbo significant. Quoniam "Benjamin" significat verum conjunctum bono in naturali homine, et inde verum conjunctum bono apud illos qui in ultimo caelo sunt, ideo quoque ille ultimo natus est Jacobo, et vocatus ab illo "filius dextrae", nam Benjamin in lingua originali significat filium dextrae; et quoque natus est in Bethlechem, per quam urbem etiam significatur verum conjunctum bono in naturali. Quod natus sit in Bethlechem, videatur Genesis 35:16-19. Ultimo natus est, quia naturale consistens ex vero conjuncto bono est ultimum ecclesiae apud hominem: sunt enim apud hominem tres gradus vitae, intimus, medius et ultimus; intimus gradus est in quo sunt illi qui in intimo seu tertio caelo, medius gradus est in quo sunt illi qui in medio seu secundo caelo, et ultimus gradus est in quo sunt illi qui in ultimo seu primo caelo; quare illi qui in intimo gradu sunt vocantur caelestes, qui in medio vocantur spirituales, qui autem in ultimo gradu sunt vocantur vel spirituales naturales vel caelestes naturales; conjunctio horum in ultimo caelo significatur per "Benjamin": (de tribus illis gradibus vitae apud hominem et angelum, videatur in opere De Caelo et Inferno 33, 34, 38, 39, 208, 209, 211, 435 1 ): inde nunc est, quod ille Jacobi filius ultimo natus sit.

[3] Quod vocatus sit "filius dextrae", est quia per "filium" significatur verum, et per "dextram" significatur potentia veri ex bono; et omnis potentia in Spirituali mundo est vero quod ex bono in naturali homine: quod in hoc sit omnis potentia quae est spirituali homini, est quia in spirituali homine est causa efficiens, et in naturali est effectus, et omnis potentia causae efficientis Se per effectum exserit: (quod omnis potentia spiritualis hominis sit in naturali et per naturale, videatur in Arcanis Caelestibus n. 9836): inde nunc est quod "Benjamin" dictus Sit, hoc est, "filius dextrae"; et quia Simile significatur per "Bethlechem", nempe verum conjunctum bono in naturali homine, ideo quoque David ibi natus est, et quoque unctus in regem (1 Sam. 16:1-14; 17:12); nam David ut rex repraesentavit Dominum quoad verum ex bono, et id quoque "rex" Significat (videatur supra, n. 29, 31, 205); ac ideo quoque Dominus natus est in Bethlechem (Matthaeus 2:1, 5, 6), quia natus est Rex, et apud Ipsum ex nativitate verum conjunctum bono fuit. Omnis enim infans nascitur naturalis; et naturale, quia sensibus externis et mundo proximum est, primum aperitur; et id apud omnes homines est ignorans veri et cupiens mali, at solum apud Dominum erat id appetens bonum et desiderans verum; quia affectio regnans apud hominem est ex patre, est enim anima ejus; at apud Dominum erat affectio seu anima ex Patre ipsum Divinum, quod est Divinum Bonum Divini Amoris.

[4] Quoniam "Benjamin" et ejus tribus significat verum conjunctum bono in naturali homine, ideo

Ei sors in terra Canaane erat inter filios Jehudae et inter filios Josephi; et quoque illi tribui cessit Hierosolyma, ubi tunc Jebusaei, in hereditatem (Joshua 18:11-28);

sic ut filii Benjaminis habitaverint ibi cum Judaeis, qui illam urbem dein occupaverunt. Causa quod cesserit sors illi tribui inter filios Josephi, erat quia repraesentabat et inde significabat conjunctionem boni et veri; per "Jehudam" enim significatur ecclesiae bonum, et per "Josephum" ecclesiae verum: quod illi tribui cesserit Hierosolyma, erat quia "Hierosolyma" significaret ecclesiam quoad doctrinam et quoad cultum, et omnis doctrina ecclesiae est doctrina veri conjuncti bono, et omnis cultus secundum doctrinam fit per naturalem hominem; nam, ut supra dictum est, cultus est effectus ex causa efficiente in spirituali homine.

[5] Ex his constare potest quid significatur per "Benjaminem" in his locis:

- Apud Jeremiam,

Si sanctificatis Sabbathum, "intrabunt ex urbibus Jehudae, et ex circuitibus Hierosolymae, et ex terra Benjaminis, et ex planitie, et ex monte, et ex meridie, adferentes holocaustum et sacrificium et mincham et thus" (17:26):

quod haec propter sanctificationem Sabbathi, erat causa quia "Sabbathum" significabat unionem Divini ac Divini Humani in Domino, et in sensu respectivo conjunctionem Divini Humani Ipsius cum caelo et cum ecclesia, et in genere conjunctionem boni et veri (videatur in Arcanis Caelestibus n. 8495, 8510, 10356, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730) per "urbes Jehudae", per "circuitus Hierosolymae" et per "terram Benjaminis significantur vera conjuncta bono in naturali homine; per "urbes Jehudae" vera boni, per "circuitus Hierosolymae" vera doctrinae in naturali homine, et per "terram Benjaminis" conjunctio illorum; "urbes" enim significant vera, "Jehudah" bonum ecclesiae, "Hierosolyma" doctrinam veri, "circuitus" illa quae circum aut infra sunt, quae sunt vera boni in naturali homine, et "terra Benjaminis" ecclesiam quoad conjunctionem illorum in naturali homine: "ex planitie, ex monte et ex meridie", significat bonum et verum in naturali homine ex origine caelesti et ex origine spirituali; "planities" significat bonum et verum in naturali homine, quia in planitiebus seu infra montes et colles habitant illi qui in ultimo caelo, qui caelestes naturales et spirituales naturales, de quibus supra, vocantur; "mons" significat illos qui in bono caelesti, et "meridies" illos qui in bono spirituali et inde in luce veri: "adferre holocaustum, sacrificium, mincham et thus", 2 significat cultum ex bono caelesti et ex bono spirituali in naturali homine; "holocaustum" cultum ex bono caelesti, "sacrificium" cultum ex bono spirituali, "mincha et thus" bonum et verum boni in naturali homine: haec sunt quae per illa verba significantur; quid alioqui foret quod diceretur, quod si sanctificarent Sabbathum intraturi essent "ex urbibus Jehudae, circuitibus Hierosolymae, e terra Benjaminis, ex planitie, monte et meridie"? et cur non ex universa terra Canaane?

[6] Quoniam singula illa significant talia quae caeli et ecclesiae sunt, ideo quoque alibi apud eundem Prophetam similia dicuntur:

Ut,

"In urbibus montis, in urbibus planitiei, et in urbibus meridiei, et in terra Benjaminis, et in circuitibus Hierosolymae, et in urbibus Jehudae, adhuc transibunt greges juxta manus numerantis" (Jeremias 33:13);

et alibi,

"Agros argento ement, idque scribendo in libello, .... et attestari faciendo testes, in terra Benjaminis, et in circuitibus Hierosolymae, et in urbibus Jehudae, et in urbibus montis, et in urbibus planitiei, et in urbibus meridiei, quia convertam captivitatem eorum (Jeremias 32:8, 44):

in his locis similia quae supra per "terram Benjaminis", "circuitus Hierosolymae", "urbes Jehudae", per "montem", "planitiem" et "meridiem", significantur; ita per "Benjaminem" conjunctio veri et boni in naturali homine, proinde conjunctio veri et boni apud illos qui in ultimo caelo sunt.

[7] Apud eundem,

"Convenite, filii Benjaminis, e medio Hierosolymae, et. ...clangendo clangite buccinam, et super domo vineae accendite incendium, ..quia malum prospicit a septentrione, et confractio magna" (6:1):

agitur ibi in sensu spirituali de ecclesia vastata quoad verum et bonum, quia contra Zionem et Hierosolymam; per "Zionem" enim significatur bonum ecclesiae, et per "Hierosolymam" verum ejus; et quia "filii Benjaminis" significant conjunctionem boni et veri, ideo ad illos dicitur quod "convenirent e medio Hierosolymae, et clangerent buccinam, et super domo vineae accenderent incendium"; "clangere buccinam" significat pugnam ex veris quae ex bono contra ecclesiam illam; "domus vineae" significat ipsam illam ecclesiam; ac "incendere incendium" significat destructionem ejus per malos amores: "septentrio", a quo malum prospicit, significat falsum mali; et "confractio magna" significat dissipationem boni et veri.

[8] Apud Davidem,

"Pastor Israelis, adverte aurem, qui ducis sicut gregem Josephum; qui sedes super cherubis, effulge; coram Ephraimo et Benjamine et Menasse excita potentiam tuam, et ito in salutem nobis" (Psalmuss 70:2, 3 [B.A. 1, 2]):

per "Ephraimum, Benjaminem et Menassen" non intelliguntur Ephraim, Benjamin et Menasse, sed illi qui in naturali vero et bono sunt, et apud quos conjunctio eorum est (videatur supra, n. 440 [b] , ubi haec explicata sunt).

[9] Apud eundem,

"In congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis; ibi Benjamin parvus praeest illis, principes Jehudae, principes Sebulonis et principes Naphthali" (Psalmuss 68:27, 28 [B.A. 26, 27]);

ibi nec Benjamin, nec principes Jehudae, Sebulonis et Naphtali intelliguntur, sed illa ecclesiae quae per istas tribus significantur; et per "Benjamin parvum" ibi significatur innocentia naturalis hominis; innocentia naturalis hominis est in conjunctione boni et veri ibi. (Sed etiam haec videantur explicata supra, n. 439.)

[10] In benedictione filiorum Israelis a Mose,

"Benjamini dixit, Dilectus Jehovae, habitabit secure apud illum, obteget illum omni die, et inter humeros ejus habitans" (Deuteronomius 33:12):

per "Benjaminem" ibi significatur Verbum in sensu ultimo qui naturalis; nam in benedictione illa a Mose describitur Verbum, et per singulas tribus significatur aliquid ejus; et quia in sensu ultimo Verbi, qui est naturalis, inest conjugium boni et veri, ut plurimis in locis ostensum est, ideo dicitur "dilectus Jehovae", et quod "habitet secure apud illum, et obtegat illum omni die, et inter humeros ejus habitet"; "inter humeros habitare" est in securitate et in potentia.

[11] Quid significatur per "Benjaminem" in prophetia Israelis patris de filiis suis (Genesis 49:27), explicatum est in Arcanis Caelestibus (n. 3 6439, 6444); in illa prophetia de Benjamine ultimo agitur, quia ultimum ecclesiae et caeli per illum significatur; ultimum est naturale, in quo verum conjunctum est bono.

[12] Quia haec per "Benjaminem" significata sunt, ideo

Tribus Ephraimi, Menassis et Benjaminis circum Tentorium conventus in deserto ad occidentem castrametabantur (Numeri 2:18-24):

ac per tres illas tribus significantur omnes illi qui in naturali vero in bono sunt, et in conjunctione eorum; per "Ephraimum" significatur verum ibi, per "Menassen" bonum ibi (ut supra ostensum est), et per "Benjaminem" conjunctio eorum: quod illi castrematati sint "ad occidentem", erat quia ad occidentem et ad septentrionem in caelo habitant qui in obscuro boni et in obscuro veri sunt, ita qui in naturali bono et vero; qui autem ad orientem et ad meridiem in caelo habitant, illi sunt in claro boni et veri (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153).

[13] Ex his nunc constare potest quid per "Benjaminem" in Verbo significatur, quod nempe conjunctio boni et veri in naturali homine, [ac] per bonum conjunctio cum spirituali, nam omne bonum quod bonum in naturali homine influit ex spirituali homine, hoc est, per Spiritualem hominem a Domino; bonum in naturali homine absque illo influxu non datur; quare etiam per "Benjaminem" significatur conjunctio spiritualis hominis cum naturali, et per "Josephum" conjunctio caelestis hominis cum spirituali.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232