The Bible

 

Genesis 34

Study

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4453

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4453. ‘Negotiando pervagamini eam, et possidete in ea’: quod significet dogmata ex communi quod consensura, constat ex significatione ‘negotiari’ quod sit cognitiones sibi comparare, et quoque communicare, de qua n. 2967, inde ‘negotiando pervagari terram’ est intrare in cognitiones boni et veri quae per Shechemum filium Hamoris et per urbem ejus significantur; et a significatione ‘possidere in ea’ quod sit unum facere, ita consentire, qui enim simul terram possident, illi unum faciunt et consentiunt. Quod ‘negotiari’ sit cognitiones sibi comparare et quoque communicare, est quia in caelo ubi Verbum percipitur secundum sensum internum, non detur aliqua negotiatio, non enim ibi 1 aurum, nec argentum, nec talia cum quibus in mundo negotiantur, quapropter cum ‘negotiari’ legitur in Verbo, intelligitur id in sensu spirituali, et tale percipitur quod correspondet, in genere comparatio et communicatio cognitionum et in specie illud quod nominatur; ut si aurum nominatur, intelligitur bonum amoris et sapientiae, n. 113, 1551, 1552; si argentum, intelligitur verum quod intelligentiae et fidei, n. 1551, 2048, 2954; si oves, arietes, haedi, agni, per quae antiquitus negotiati sunt, intelliguntur talia quae oves, arietes, haedi, et agni significant, et sic porro;

[2] sicut apud Ezechielem,

Dic Tyro, habitatrix super introitibus maris, Negotiatrix populorum ad insulas multas:... Tarshish mercatrix tua ex multitudine omnium opum, in argento, in ferro, in stanno et plumbo, dederunt nundinationes tuas.

2 Javan, Tubal, et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasis aeris, dederunt commercium tuum.... Filii Dedanis negotiatores tui; insulae multae mercatura manus tuae.... Syria mercatrix tua in multitudine operum tuorum.... Jehudah et terra Israelis, illi negotiatores tui in triticis, minnith 3 , et 4 pannag, et melle et oleo, et opobalsamo, dederunt commercium tuum. Damascus mercatrix tua in multitudine operum tuorum ex multitudine omnium opum, in vino Helbonis 5 et lana Zaharis 6 . Dan 7 et Javan netum in nundinationibus tuis dederunt.... Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis ad currum. Arabs et omnes principes Kedar, illi mercatores manus tuae, in agnis et arietibus et hircis, in his mercatores tui. Negotiatores Shebae et Raamae, illi negotiatores tui in primario omnis aromatis; et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt negotiationes tuas. Haran et Canneh 8 et Eden, negotiatores Shebae, Asshur, Kilmad negotiatrix tua. Hi negotiatores tui cum perfectionibus, cum glomeribus hyacinthi 9 , et acupicto, et cum thesauris vestium pretiosarum, per funes ligatos et cedrina in mercatura tua [Naves Tarshish, turmae tuae in mercatura tua] unde impleta es, et honorata facta valde in corde marium, 10 27:1 ad fin.

[3] Ex his et pluribus aliis locis in Verbo, apparet quod negotiationes, commercia, mercaturae ac merces, non aliud sint quam quae sunt cognitionum boni et veri; quid enim Verbum propheticum cum negotiationibus Tyri nisi per illas spiritualia et caelestia significentur; et quia ita, manifeste constare potest quod non solum per merces alia significentur, sed etiam per gentes 11 ibi 12 nominatas illi apud quos talia; tum quod non sciri possit quid significant nisi ex sensu interno, ut quid 13 Tarshish, Javan, Tubal, Meshech, filii Dedanis, Syria, Jehudah, Israel, Dan, Javan, Dedan, Arabs, Sheba, Raamah, Haran, 14 Canneh, Eden, Asshur, Kilmad; tum quid 3 merces eorum, ut argentum, ferrum, stannum, plumbum, vasa aeris, tritica, minnith, pannag, mel, oleum, opobalsamum, vinum Helbonis, lana zaharis, netum, vestes libertatis ad currum, agni, arietes, hirci, aroma, lapis pretiosis, aurum, glomeres hyacinthini, acupictum, funes ligati, cedrina: haec et similia significant 15 bona et vera quae sunt Ecclesiae et regni Domini atque eorum cognitiones; quapropter de Tyro ibi actum est, ex causa quia per ‘Tyrum’ significantur cognitiones, n. 1201 et quia tales ‘merces’, seu bona et vera, in Ecclesia et regno Domini sunt, etiam terra Canaan per quam Ecclesia et regnum Domini significatur, ab antiquissimo tempore ita nominata fuit a mercibus seu mercaturis, Canaan 16 enim in lingua originali, id significat. Ex his nunc patet quid significatur per ‘negotiando pervagari 17 terram’.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Minnith is regarded by many as a place name, see Jud. 11:33, and pannag as a form of sweetmeat

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Chesbonis AI, see note to 2967

6. Hebrew [ ]*** (tsahar) =dazzling whiteness. '

7. The Revised Version (1881-1885) has Vedan, but most translators render it And Dan

8. Channoch, in the Manuscript, the First Latin Edition.

9. hyacinthini

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. nomina gentium ibi

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts nisi.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts varia.

16. It is usual to derive Canaan from Hebrew [ ] (kana) ‘to humble or subdue’, and to apply the name to the low-lying coastal plain. But in Jer. 10:17 we find ‘kenah’ = wares, and kenaani, though generally rendered Canaanite. is also translated merchant as in Job 41:6 and Prov. 31:24.

17. pervagamini

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.