The Bible

 

Genesis 34

Study

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4429

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4429. ‘Ad videndum filias terrae’: quod significet ad cognoscendum affectiones veri et Ecclesias quae sunt inde, constat ex significatione ‘videre’ quod sit cognoscere, de qua aliquoties prius; ex significatione ‘filiarum’ quod sint affectiones, et inde Ecclesiae, de qua n. 2362, 3024, 3963; et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Canaanis, quod sit tractus ubi Ecclesia, et inde quoque ipsa Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 1 2928, 3355, 3705, 3686.

[2] Quid per haec quae in hoc versu continentur, significatur, constare potest ab illis quae sequuntur, agitur enim de repraesentativo Ecclesiae quod apud posteros Jacobi instituendum erat; quod hoc repraesentativum apud illos non institui potuerit priusquam quoad interiora vera prorsus vastati fuissent, hoc est, priusquam non amplius scivissent illa, videatur n. 4289; interiora vera sunt omnia illa quae repraesentantur 2 et significantur per ritualia quae illis mandata fuerunt; omnia enim ritualia repraesentarunt et significarunt aliquid in regno Domini in caelis et inde aliquid in regno Domini in terris, hoc est, in Ecclesia; haec quae significabantur et repraesentabantur, sunt hic interiora vera: quod omnia et singula quae mandata sunt posteris Jacobi, cum Ecclesiae repraesentativum apud illos institueretur, de quibus in libris Mosis, imprimis in Exodo et Levitico, fuerint repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, ubivis in explicationibus ostensum est: haec omnia fuerunt posteris Jacobi ignota, quia tales fuerunt ut illa profanavissent si novissent, D.

301-303, 2520, 3398, 3479, 3769, 4281, 4293; idcirco non prius venerunt in repraesentativa illa 3 , quam cum prorsus quoad interiora vastati fuissent: in hoc capite itaque agitur de illis veris et quod exstinxerint illa.

[3] Repraesentativa quae mandata fuerunt posteris Jacobi, non fuerunt nova, sed pleraque talia quae prius in usu apud antiquos; verum 4 antiqui non coluerunt externa, sicut posteri Jacobi, seu Judaei et Israelitae, sed interna; per interna agnoverunt Ipsum Dominum; reliquiae Ecclesiae ab antiquo 5 adhuc fuerunt in terra Canaane; imprimis apud illos qui Hittaei et Hivaei dicebantur; inde est quod per illas gentes repraesententur vera quae fuerunt Ecclesiae 6 ; ex his nunc aliquatenus constare potest quid significatur per quod ‘exiverit Dinah filia Jacobi ex Leah 7 , ad videndum filias terrae’; per ‘Dinam’ enim repraesentatur Ecclesia externa qualis institueretur apud posteros Jacobi; et per ‘filias terrae’ significantur Ecclesiae apud antiquos; quod ‘filiae’ ubivis in Verbo in sensu ejus interno significant Ecclesias, videatur n. 2362, 3024 ubi id ostensum; et quod ‘terra’ tractum et gentem ubi Ecclesia, ita Ecclesiam, n. 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, 8 2928, 3355, 3705, 3686.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Here the Manuscript interpolates repraesentantur et and underlines (i. e. , italicises) it and significantur. In next line the Manuscript deletes significarunt, writesrepraesentarunt and then interpolates et significarunt. Again two lines lower we find haec quae significaban (deleted) rep (deleted) significabantur et repraesentabantur. And four lines lower the Manuscript interpolates et significativa.

3. The Manuscript inserts quae erant solum externa Ecclesiae.

4. The Manuscript deletes sed, and inserts verum.

5. antiqui apud quos illa fuerunt, constituebant Ecclesiam, quae Ecclesia Antiqua vocatur; reliquiae illius Ecclesiae

6. The Manuscript inserts Antiquae.

7. Leae ex Jacobo

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.