The Bible

 

Genesis 32

Study

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4282

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4282. Vers. 26-28. Et dixit, Mitte me quia ascendit aurora; et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi. Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob. Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel, quia ut princeps contendisti cum Deo, et cum hominibus, et praevaluisti. ‘Dixit, Mitte me, quia ascendit aurora’ significat quod tentatio desiit cum conjunctio adesset: ‘et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi’ significat quod conjungendum: ‘et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob’ significat quale boni a vero: ‘et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel’ significat Divinum caeleste spirituale nunc; est Israel caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis; ipse caelestis spiritualis homo qui rationalis, est ‘Josephus’: ‘quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti’ significat continuas victorias in pugnis quoad vera et bona.

In sensu interno historico in quo agitur de Jacobo et ejus posteris, per eadem significantur haec; per quod ‘mitte me quia ascendit aurora’ significatur repraesentativum, antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa, quod a Jacobi posteris discederet: per ‘et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi’ significatur quod instarent ut essent repraesentativi: per ‘et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob’ significatur quod essent posteri Jacobi cum quali eorum: per ‘et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel’ significatur quod non repraesentare possent ut ‘Jacob’, sed ut ex novo dato quali: per ‘quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti’ significatur ob contumaciam quae eorum cupiditatibus et phantasiis 1 .

Footnotes:

1. The Manuscript has continues with a large (, after which is Hoschea 12:4, 5 [KJV (1611) 3, 4] ubi [ ] [on] significat potentiam, conatum, ita contumaciam, tum quoque planctum, et maerorem, seu dolorem We find here an interesting glimpse of Swedenborg’s Bible study. It is the only case in AC where he quotes the actual Hebrew. In his copy of Schmidius, at Hoschea 12:4, he underlines in robore suo potenter pugnavit and below writes Beza: principem se gessit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.