The Bible

 

Genesis 30

Study

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3941

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3941. ‘Ivit Reuben in diebus messis triticorum’: quod significet fidem quoad statum ejus amoris et charitatis, constat a repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides quae primum regenerationis est, de qua n. 1 3862, 3866; ex significatione ‘dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; ex significatione ‘triticorum’ quod sint amor et charitas, de qua sequitur; inde ‘messis triticorum’ est status procedens amoris et charitatis. Actum est per ‘quatuor filios Jacobi ex ancillis’, de mediis conjunctionis externi hominis cum interno; agitur nunc de conjunctione boni et veri 2 per reliquos filios, quare primum de ‘dudaim’ per quos significatur conjunctio haec seu conjugiale. Quod ‘messis triticorum’ sit status procedens amoris et charitatis, est quia ‘ager’ significat Ecclesiam, ita quae sunt Ecclesiae, et ‘semina quae seruntur in agro’ significant illa quae sunt 3 boni et veri; et quae 4 enascuntur ex illis ut tritica, hordea, et plura, illa quae sunt amoris et charitatis, ut et fidei; status Ecclesiae quoad illa comparantur ideo sementi et messi, ut et 5 vocantur sementis et messis, ut Gen. 8:22, n.

932.

[2] Quod ‘tritica’ sint illa quae sunt amoris et charitatis, constare quoque potest a sequentibus locis;

apud Mosen,

Jehovah equitare facit eum super excelsis terrae, et cibat proventu agrorum, sugere facit mel e rupe, et oleum e saxo petrae, butyrum armenti et lac gregis, cum adipe agnorum et arietum, filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici; et sanguinem uvae bibis merum, Deut. 32:13, 14;

ibi agitur in sensu interno de Ecclesia Antiqua, et ejus statu cum instaurata, omnia amoris et charitatis, et omnia fidei quae ibi, per significativa describuntur; ‘adeps renum tritici’ est 6 caeleste amoris et charitatis: et quia ‘adeps’ seu pinguedo significat caeleste, n. 353, t ‘triticum’ amorem, ideo passim in Verbo conjunguntur; ut quoque apud Davidem,

Utinam populus Meus oboediens Mihi, Israel in viis Meis ambularent, ... cibaret eos 7 adipe tritici, et e petra melle satiabo eos, Ps. 81:14, 17 [KJV Ps. 81:13, 16]:

et alibi apud eundem,

Jehovah, Qui ponit terminum tuum pacem, adipe triticorum satiat te, Ps. 147:14.

[3] Quod ‘triticum’ sit amor et charitas, apud Jeremiam,

Pastores multi perdiderunt vineam Meam, conculcarunt portionem agri Mei, redegerunt portionem agri Mei ad desertum solitudinis:... super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae, nulla pax ulli carni, severunt tritica, et spinas messuerunt, 12:10, 12, 13; ‘vinea et ager’ pro Ecclesia, ‘desertum solitudinis’ pro vastatione ejus, ‘gladius devorans’ pro vastatione veri, ‘nulla pax’ pro nullo bono afficiente, ‘serere tritica’ pro bonis quae sunt amoris et charitatis, metere spinas' pro mala et falsa quae sunt amoris sui et mundi; quod ‘vinea’ sit Ecclesia spiritualis, n. 1069; ‘ager’ quod Ecclesia quoad bonum, n. 2971; ‘desertum’ quod vastatio, n. 1927, 2708; ‘gladius devorans’ quod vastatio veri, n. 2799; ‘pax’ quod bonum afficiens, n. 3780:

[4] apud Joelem,

Vastatus est ager, luxit humus, quia vastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores, super triticum, et super hordeum, quia periit messis agri:... cingimini et plangite sacerdotes, ejulate ministri altaris, 1:[10], 11, 13; quod hic status Ecclesiae vastatae sit qui describitur, cuivis patet; ita quod ‘ager et humus’ sit Ecclesia, ‘frumentum’ 8 ejus bonum', et ‘mustum’ verum, n. 3580; ‘triticum’ quod amor caelestis, ‘hordeum’ amor spiritualis; et quia de statu Ecclesiae agitur, dicitur ‘cingimini et plangite sacerdotes, et ejulate ministri altaris’:

[5] apud Ezechielem,

Spiritus Jehovae, ad prophetam; Sume tibi tritica, et hordea, et fabam, et lentes, et milium, et zeas, et des illa in vas unum, et fac illa tibi ad panem, ... cum stercore fimi hominis facies placentam ad oculos eorum; sic comedent filii Israelis panem suum immundum, 4:9, 12;

ibi de profanatione boni et veri; ‘tritica, hordea, faba, lentes, milium, zeae’ pro generibus boni et inde veri; ‘panis’ inde seu placenta cum stercore fimi humani, pro profanatione eorum omnium:

[6] apud Johannem, Vidi cum ecce equus niger, et sedens super illo habens libram in manu sua; audivi vocem e medio quatuor animalium 9 dicentem, choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario; oleo autem et vino damnum ne inferas, Apoc. vi [5, ]

6; ubi etiam de vastatione boni et veri; ‘choenix tritici denario’ pro quod amor ita rarus, ‘tres choenices hordei denario’ pro quod charitas:

[7] apud Ezechielem,

Jehudah et terra Israelis fuerunt mercatores tui, triticis 10 minnith et pannag, et melle et oleo, et balsamo dederunt negotiationes tuas, 27:17;

ubi de Tyro, per quam cognitiones boni et veri significantur, bona amoris et charitatis, et illorum felicia sunt ‘tritica minnith et pannag, et mel, oleum, balsamum’; ‘Jehudah’ est caelestis Ecclesia,

11 terra Israelis' est spiritualis 12 , e quibus illa; ‘negotationes’ sunt acquisitiones:

[8] apud Mosen,

Terra tritici et hordei, et vitis et ficus, et malogranatae, terra olivae 13 olei et mellis, Deut. 8:8;

descriptio terrae Canaanis, 14 quae in sensu interno est regnum Domini, n. 1413, 1437, 1585, 1607, 3038, 3705; bona amoris et charitatis ibi sunt ‘triticum et hordeum’, bona fidei sunt ‘vitis et ficus’:

[9] apud Matthaeum, Cujus ventilabrum in manu Ipsius, et perpurgabit aream Suam, et colliget triticum Suum in horreum, paleam autem comburet igne inexstinguibili, 3:12 Lucas 3:17;

Johannes Baptista ita de Domino; ‘triticum’ pro bonis amoris et charitatis, ‘palea’ pro illis in quibus nihil boni:

apud eundem,

Sinite una crescere utraque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum vero congregate in horreum meum, 13:30;

‘zizania’ pro malis et falsis, ‘triticum’ pro bonis; 15 comparationes sunt, sed comparationes in Verbo omnes fiunt per significativa.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has conjunctio haec, seu conjugiale boni et veri est quod significatur per dudaim

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has nascuntur ibi

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has amor et charitas

7. The Manuscript inserts ex.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript has dicentium I

10. Minnith is generally regarded as a place-name and pannag as some kind of confection.

11. i et

12. i Ecclesia

13. I i comma

14. The Manuscript has in sensu interno Regni Domini

15. The Manuscript has comparativa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.