The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Coronis #33

  
/ 60  
  

33. Quod per illa quae de Adamo memorantur non intelligantur aliqui status hominis protoplasti, sed status Ecclesiae, quis qui non errat spiritu non potest videre? Ut quod [Deus] in horto medio posuerit duas arbores, unam ex cujus esu homini esset vita aeterna, alteram ex qua ei mors aeterna; et quod hanc fecerit "bonam ad cibum, appetibilem oculis, ac desiderabilem ad dandum intellectum" (cap. 3:6), ita sicut ad fascinandum animas illorum; tum quod admiserit serpentem, ac permiserit ei loqui verba doli ad mulierem in praesentia mariti qui fuit imago et similitudo Dei, ac passus sit illos per blanda et vafra illaqueari; ut et cur non providit, quia praevidit, ne illi, et ex illis totum genus humanum, prolaberentur 1 in damnationem maledictionis ejus; nam legitur in Libris Orthodoxiae Christianorum,

Quod ex Peccato hoc originali, "loco imaginis [Dei] amissae in homine sit intima, pessima, profundissima, imperscrutabilis, ineffabilis corruptio totius naturae, et omnium virium;" quodque sit radix omnium actualium malorum (Formula Concordiae, pag. [640,(b)] 640);

et quod Deus Pater universalem illam damnationem a facie sua averterit, Filium suum in mundum miserit, qui illam in Se susciperet, et sic placaret: praeter plura, quae ad cujusvis visum non consentanea Deo sunt. Quis non, ex illis in historico sensu intellectis, potest rationaliter concludere, ut comparationes utar, quod 2 illa forent, sicut qui clienti suo donat campum florentissimum, et in illo effodit puteum quem tegit tabulis quae ad tactum manus aut pedis se introrsum volvunt, et in medio super stapede 3 ponit meretricem indutam purpura et coccino, habentem in manu aureum poculum (sicut illam in Apocalypsi, 17:4), quae blandiloquiis allicit virum ad se, et sic efficit ut cadat in puteum et submergatur? Quin illa forent sicut quis amico suo dono dat agrum luxuriantem messe, et in medio ejus abscondit pedicas, ac emittit sirenem, quae pellacia cantus et vocis dulcis allectet in locum illum, ac faciat ut irretiatur laqueo ex quo pedem suam extricare nequit? Immo, ut adhuc comparatione utar, foret sicut quis hospitem nobilem introduceret in domum suam, ubi duo cenacula, et in singulis mensae; ad quarum unam sedent angeli; ad alteram cacodaemones, super qua sunt scyphi pleni vino dulci sed toxicato, ac patinae super quibus fercula in quibus sunt aconita; ac permittit ut daemones ibi repraesentent orgia Bacchi et hariolationes comoedorum, ac 4 invitent ad carchesia et epularia illa. Sed, mi amice, haec quae memorantur de Adamo, de Horto Dei, et de binis Arboribus in illo, prorsus sub alia facie apparent, quando spiritualiter comprehenduntur, hoc est, per sensum spiritualem exfasciantur: tunc conspicitur quod per "Adamum," ut typum, intelligatur Ecclesia Antiquissima; ac per vitae ejus versiones, status successivi illius Ecclesiae describuntur. Ecclesia enim in principio est sicut homo e nova creatus, cui est mens naturalis et spiritualis; et in progressu fit a spirituali naturalis et tandem sensualis, qui nihil credit nisi quae sensus corporis dictant: et hic homo apparet in caelo sicut sedens super bestia quae retro flectit caput, et hominem sibi insidentem dentibus stringit, lacerat ac dilaniat; at vere spiritualis homo apparet in caelo etiam sicut sedens super bestia, sed domata, quam mollibus habenis et quoque nutibus regit.

Footnotes:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60