The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4687

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4687. ‘Et ecce surrexit manipulus meus et etiam constitit’: quod significet doctrinale de Domini Divino Humano, constat ex significatione ‘manipuli’ quod sit doctrinale, de qua mox supra; et ex significatione ‘surgere et consistere’ quod sit supremum quod regnaturum et quod adoraturi; hoc quod sit Divinum Humanum Domini, patet ex illis quae sequuntur 1 quod nempe ‘manipulo illi incurvaverint se undecim manipuli’, et in altero somnio ‘quod sol et luna et undecim stellae incurvaverint se Josepho’, per quae significatur supremum quod regnaturum et quod adoraturi, quapropter etiam Jacobus dicit, ‘an veniamus 2 ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi 3 terram?’ Divinum Verum Domini est quod per ‘Josephum’ repraesentatur, ut supra dictum; supremum ejus est Ipse Dominus, et supremum inter doctrinalia quod Humanum Ipsius sit Divinum.

[2] Cum hoc supremo doctrinalium ita se habet: Antiquissima Ecclesia, quae caelestis fuit et prae reliquis ‘homo’ dicta est, adoravit Infinitum Esse et inde Infinitum Existens; et quia de Infinito Esse nullam perceptionem habere potuerunt, sed aliquam de Infinito inde Existente ex perceptibilibus quae in interno eorum homine, exque sensibilibus quae in externo, et ex aspectabilibus quae in mundo, ideo 4 adoraverunt Infinitum Existens in quo Infinitum Esse; Infinitum Existens in quo Infinitum Esse 5 , perceperunt ut Divinum Hominem, ex causa quia norunt quod Infinitum Existens ex Infinito Esse produceretur per caelum, quod quia est Maximus Homo correspondens omnibus et singulis quae in homine, ut ad finem capitum praecedentium ostensum est et ad finem aliquot sequentium 6 ostendetur, non aliam perceptionis ideam de Infinito Existente ab Infinito Esse potuerunt habere quam de Divino Homine; nam quicquid 7 per caelum sicut per Maximum Hominem ab Infinito Esse transit, hoc imaginem ejus secum habet in omnibus et in singulis. Cum Ecclesia illa caelestis coepit labi, praeviderunt quod Infinitum illud Existens non potuisset influxum habere in mentes hominum amplius et quod sic periturum genus humanum idcirco ex revelatione habuerunt quod nasceretur Qui Humanum in Se Divinum faceret, et sic fieret ipsum Infinitum Existens quale fuerat antea, et tandem unum cum Infinito Esse sicut etiam fuerat antea 8 ; inde propheticum eorum de Domino in Gen. 3:15.

[3] Hoc describitur ita apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; Hoc erat in principio apud Deum; omni per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum.... Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, 1:1-4, 14;

‘Verbum’ est Divinum Verum quod in Essentia sua est Infinitum Existens ab Infinito Esse, et est Ipse Dominus quoad Humanum Suum;

Hoc Ipsum est a Quo verum Divinum nunc procedit et influit in caelum, et per caelum in mentes humanas, consequenter quod regit et gubernat universum sicut id rexit et gubernavit ab aeterno, idem enim et unum est cum Infinito Esse, nam conjunxit Divino Humanum, quod factum per id quod Humanum in Se etiam Divinum fecerit. Inde nunc constare potest quod supremum Veri Divini sit Domini Divinum Humanum, ac inde quod supremum inter doctrinali Ecclesiae sit quod Humanum Ipsius sit Divinum.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. veniemus

3. The Manuscript inserts ad.

4. idcirco

5. ex Infinito Esse

6. The Manuscript inserts adhuc.

7. quid

8. The Manuscript inserts et quod sic non periturum genus humanum, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.