The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2034

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2034. Quod ‘tu et semen tuum post te’ significet quod ab Ipso conjunctio omnium qui fidem in Ipsum habent, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit fides, de qua aliquoties supra; et ex significatione ‘post te’ quod sit sequi Ipsum, de qua supra n. 2019. Prius actum est de unione Essentiae Divinae cum Humana et Humanae cum Divina: hic nunc agitur de conjunctione Domini cum illis qui credunt in Ipsum, quare etiam ‘tu’ iterum dicitur, nempe ‘tu’ foedus Meum custodies, ‘Tu’ et semen tuum, ex qua repetitione et 1 adjunctione ad semen constat quod in sensu interno conjunctio significetur, et quidem cum illis qui semen sunt, per quod significari fidem charitatis, ostensum n. 1025, 1447, 1610; et quod fides sit ipsa charitas, 2 in Parte Prima n. 30-38, 379, 389, 654, 724, 809, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1258, 1798, 1799, 1834, 1844.

[2] Dominus etiam cum loquitur de unione Ipsius cum Patre, ilico et continenter loquitur de conjunctione Ipsius cum genere humano, quia haec fuit causa unionis, ut constat apud Johannem, Ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in nobis unum sint:... Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me; ... nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam: ut amor quo amasti Me, in illis sit, 17:21, 22, 26; ex quibus patet quod Dominus, in unione Sui cum Patre Suo, spectaverit conjunctionem Sui cum genere humano; et quod haec fuerit Ipsi cordi quia fuit amor Ipsius; omnis enim conjunctio fit per amorem: est amor ipsa conjunctio:

[3] alibi apud eundem,

Quia Ego vivo, et vos vivetis; in illa die cognoscetis vos, quod Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis; qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille amat Me, 14:19-21;

inde similiter patet quod Dominus in unione Humanae Suae Essentiae cum Divina, spectaverit Sui conjunctionem cum genere humano, et quod haec finis et haec amor Ipsius, qui talis quod intimum gaudium Ipsi fuerit salvatio generis humani spectata in unione Sui cum Patre ipsius; et describitur hic quoque quid unit, nempe habere praecepta et facere illa, ita 3 amare Dominum:

[4] apud eundem,

Pater, glorifica 4 nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et iterum glorificabo:... Jesus dixit, Non propter Me haec vox facta, sed propter vos: Ego vero dum 5 exaltatus fuero e terra, omnes traham post Me, 12:28, 30, 32; per ‘glorificationem’ intelligitur unio, ut prius dictum; et quod in unione Sui cum Patre spectaverit conjunctionem Sui cum genere humano, aperte dicitur, nempe ‘dum exaltatus fuero, omnes traham post Me’.

[5] Quod conjunctio facta Infiniti seu Supremi Divini, per Humanum Domini factum Divinum, cum genere humano, et quod haec conjunctio fuerit causa Adventus Domini in mundum, est arcanum in quod plures apud se inquirunt, et quia non capiunt, non credunt; et quia non credunt ex eo quod non capiant, id illis scandalum fit; quod ita sit, ex multa experientia scire datum ab illis qui in alteram vitam veniunt; permulti eorum sunt, paene maxima pars ingeniosorum in mundo, dum modo cogitant quod Dominus factus homo et fuerit sicut alius homo externa forma, quodque 6 passus, et tamen regat universum, ilico opplent sphaeram scandalis, ex causa quia hoc illis scandalum fuit in vita corporis, tametsi 7 nihil tunc de eo evulgarunt, et tametsi Ipsum externa sanctitate adorarunt; in altera enim' vita interiora patent et manifestantur per sphaeram ab illis diffusam, de qua in Parte Prima n. 1048, 1053, 1316, 1504; inde percipitur manifeste qua fide fuerunt et quid cogitarunt de Domino:

[6] cum ita sit, paucis licet adhuc exponere quomodo se res habet; postquam omne caeleste apud hominem periit, hoc est, omnis amor in Deum, sic ut voluntas boni nulla amplius, tunc separatum est genus humanum a Divino; nihil enim conjungit quam amor, quo facto nullo, facta est disjunctio, et cum disjunctio, sequitur interitus et exstirpatio; quare tunc promissio facta de Adventu Domini in mundum, Qui uniret Humanum Divino et per hanc unionem conjungeret genus humanum in Se Ipso per fidem amoris et charitatis;

[7] a tempore primae promissionis, de qua Gen. 3:15, fides amoris in venturum Dominum conjunxit, at cum nulla amplius fides amoris residua fuit in orbe terrarum, tunc Dominus venit, et Humanam Essentiam univit Divinae, ita ut prorsus unum essent, sicut Ipse clare dicit; et simul docuit viam veritatis quod omnis qui crederet in Ipsum, hoc est, amaret Ipsum et quae Ipsius sunt, et esset in amore Ipsius qui est erga universum genus humanum, ita erga proximum, conjungeretur et [sic] salvaretur:

[8] cum Humanum Divinum factum, et Divinum Humanum in Domino, tunc influxus Infiniti seu 8 Supremi Divini factus apud hominem, qui nusquam aliter potuisset existere; inde quoque discussae sunt dirae persuasiones falsi et dirae cupiditates mali quibus mundus spirituum oppletus fuit, et ab animabus e mundo alluentibus continue opplebatur; et ii qui in illis erant, conjecti in inferna, et sic separati; quod nisi factum fuisset, periisset humanum genus, nam hoc per spiritus regitur a Domino; nec aliter discuti potuerunt, nam nulla operatio dabatur Divini 9 per rationalia in sensualia interna hominis 10 , sunt enim longe intra Supremum Divinum non ita unitum: praeter arcaniora adhuc quae nusquam ad captum alicujus hominis edici possunt, videantur quae prius n. 1676, 1990, 2016; quod Dominus sicut Sol appareat in caelo caelestium et sicut Luna in caelo spiritualium angelorum, et quod Sol sit caeleste amoris Ipsius et quod Luna spirituale amoris, n. 1053, 1521, 1529-1531; et quod omnia et singula sint sub aspectu Ipsius 11 , n. 1274 fin. , 1277 fin.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ut.

2. The Manuscript has marginal addition is here omitted: quia in illa omnia fidei sunt, et ex illa.

3. The Manuscript has atque.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. cum, in the First Latin Edition.

6. The Manuscript has et quod.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript deletes et, and inserts aut.

9. The Manuscript inserts amplius.

10. The Manuscript inserts absque tali unione.

11. The Manuscript has Domini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.