The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #788

Study this Passage

  
/ 962  
  

788. (Vers. 19.) "Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna," significat dolorem et luctum eorum interiorem, et exteriorem, qui est lamentatio, quod tam eminens Religiosum prorsus destructum et damnatum sit.--Per "mittere pulverem super capita" significatur interior dolor et luctus propter destructionem et damnationem, de qua sequitur; per "clamare flentes et lugentes" significatur dolor et luctus exterior; per "flere" significatur luctus animae, et per "lugere" luctus cordis; per "Vae, vae, urbs ista" significatur gravis lamentatio super destructione et damnatione. Quod "vae" significet lamentationem super calamitate, infelicitate, et damnatione, et inde "vae, vae" gravem lamentationem, videatur 416, 769, 785; et quod "urbs" significet Religiosum illud, 785, et alibi. Quod per "mittere pulverem super caput" significetur interior dolor et luctus propter destructionem et damnationem, constat ex his sequentibus:

"Clamabunt amare, et ascendere facient Pulverem super capite suo, et in Cinere volvent se," (Ezechiel 27:30);

"Sedent in terra (seniores) filiae Zionis, ascendere fecerunt Pulverem super caput suum," (Threni 2:10);

Amici Hiobi "sciderunt tunicas suas, et sparserunt Pulverem super capita sua," (Hiob 2:12);

"Descende et sede super Pulvere, filia Babelis; sede in terra, non thronus tibi," (Esaias 47:1).

(Praeter alibi.)

Quod miserint pulverem super capita cum intime dolerent, erat causa, quia "pulvis" significabat damnatum (Ut patet ex Genesis 3:14; Matthaeus 10:14; Marcus 6:11; Luca 10:10-12); 1

et "pulvis super capite" repraesentabat agnitionem quod ex se damnati essent, et sic paenitentiam (Ut Matthaeus 11:21; Luca 10:13);

quod "pulvis" significet damnatum, est quia terra super inferna in mundo spirituali consistit ex mero pulvere absque gramine et herba.

Footnotes:

1. Luc. pro "cap."

  
/ 962