The Bible

 

Genesis 28

Study

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #24

Study this Passage

  
/ 853  
  

24. V. QUOD PLURALITAS DEORUM IN SAECULIS ANTIQUIS, ET QUOQUE HODIERNIS, NON ALIUNDE EXSTITERIT, QUAM EX NON INTELLECTO DIVINO ESSE. Quod Unitas Dei cujusvis hominis menti intime inscripta sit, quoniam illa est in medio omnium quae in animam hominis a Deo influunt, supra 8, ostensum est; sed quod usque in Intellectum humanum non inde descenderit, est causa, quia defuerunt cognitiones, per quas hominem oportet Deo obviam ascendere; quisque enim parabit Deo viam, hoc est, praeparabit se ad receptionem, et hoc fiet per cognitiones. Cognitiones, quae defuerunt, quod Intellectus non potuerit penetrare illuc, ut videret, quod Deus unus sit, et quod non dabile sit Divinum Esse nisi Unicum, et quod Omnia Naturae sint ab Illo, sunt sequentes,

1. Quia hactenus nemo aliquid sciverat de Mundo Spirituali, ubi sunt Spiritus et Angeli, et in quem omnis homo post mortem venit.

2. Pariter tunc, quod in illo Mundo sit Sol, qui est purus Amor a Jehovah Deo, qui in medio ejus est.

3. Quod ex illo Sole procedat Calor, qui in essentia sua est Amor, et Lux quae in essentia sua est Sapientia.

4. Quod inde omnia quae in illo Mundo sunt, Spiritualia sint, et afficiant Internum hominem, et faciant ejus Voluntatem et Intellectum.

5. Quod Jehovah Deus ex suo Sole non modo produxerit Mundum Spiritualem, et omnia Spiritualia ejus, quae innumerabilia sunt, et substantialia, sed etiam quod produxerit Mundum naturalem, et omnia naturalia ejus, quae etiam innumerabilia sunt, sed materialia.

6. Quod hactenus non aliquis sciverit discrimen inter Spirituale et Naturale, 1 imo nec quid Spirituale in sua essentia.

7. Neque quod tres Gradus Amoris et Sapientiae sint, secundum quos Coeli angelici ordinati sunt.

8. Et quod Mens humana in totidem gradus distincta sit, ob causam ut possit in unum ex tribus Coelis post mortem elevari, quod fit secundum ejus vitam et simul fidem.

9. Et denique, quod omnia illa non potuerint quoad unum punctum existere, nisi a Divino Esse, quod est Ipsum in se, et sic Primum et Principium ex quo omnia. Hae cognitiones hactenus defuerunt, 2 per quas tamen homo ascendet, et Divinum Esse cognoscet.

[2] Dicitur, quod homo ascendat, sed intelligitur quod a Deo elevetur; nam homini est Liberum arbitrium comparandi sibi Cognitiones, et sicut comparat sibi illas ex Verbo, medio Intellectu, ita explanat viam, per quam Deus descendat, ac illum elevet. Cognitiones, per quas fit Intellectui humano ascensus, Deo tenente illum in manu, et ducente, comparari possunt gradibus Scalae visae Jacobo, quae fuit erecta super terram, cujus caput pertigit in Coelum, et per quam Angeli ascendebant, et Jehovah consistebat supra illam, Genesis 28:12-13; aliter prorsus cum illae Cognitiones deficiunt, aut homo illas spernit; tunc Elevatio intellectus comparari potest Scalae e terra ad fenestram primae mansionis magnifici 3 Palatii erectae, ubi commorantur homines, et non ad fenestras secundae mansionis, ubi Spiritus, et minus adhuc ad fenestras tertiae mansionis, ubi Angeli; inde fit, quod homo non nisi quam in naturae athmosphaeris et materialibus, in quibus oculos, aures, et nares tenet, maneat, ex quibus non alias ideas de Coelo et de Dei Esse et Essentia haurit, quam athmosphaericas et materiales, et ex his homo cogitans non judicat quicquam de Deo, num sit vel non sit, vel num unus, aut num plures; et adhuc minus, qualis est quoad suum Esse et quoad suam Essentiam. Inde exorta est Pluralitas deorum in Saeculis antiquis, et quoque in hodiernis.

Footnotes:

1. Prima editio: Naturalae.
2. Prima editio: defurunt.
3. Sic Errores Typographici.

  
/ 853