The Bible

 

Genesis 28

Study

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3882

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3882. ‘Et substitit a pariendo’: quod significet per scalam ascensum a terra usque ad Jehovam seu Dominum, constat a significatione ‘parere seu partus’ quod sit verum et bonum, nam haec sunt partus in sensu spirituali, homo enim regeneratur seu e novo nascitur per verum et bonum; haec etiam sunt quae significata sunt per quatuor partus Leae, Reubenem 1 , Shimeonem, Levi et Jehudam; per ‘Reubenem’ verum quod primum regenerationis seu renascentiae est, hoc modo est quoad scientiam, ita scire verum; per ‘Shimeonem’ verum quod alterum regenerationis seu renascentiae est, hoc verum est quoad voluntatem, ita velle verum; per ‘Levi’ verum quod tertium regenerationis seu renascentiae est, hoc quoad affectionem est', ita affici vero, quod idem est cum charitate; per ‘Jehudam’ autem bonum quod quartum regenerationis seu renascentiae est, quod est caeleste amoris; cum regeneratus seu e novo natus ad hoc pervenit, tunc apparet ei Dominus, ascenderat enim tunc ab infimo gradu sicut per scalam usque ad gradum ubi Dominus;

[2] hic etiam ascensus est qui significatus est per scalam in somnio visam Jacobo statutam terrae cujus caput pertingeret caelum, et in qua angeli Dei ascenderent et descenderent, et super qua Jehovah seu Dominus staret, de qua i capite praecedente xxviii, vers. 12; inde patet quod per ‘substitit a pariendo’ illud significetur. Quod per concipere et parere quater dicta, progressus ab externo ad internum, seu a vero ad bonum, hoc est, e terra ad caelum, significatus sit, videatur n. 3860, 3868, 3874, 3879 Descensus dein sequitur, descendere enim homo non potest nisi prius ascenderat; descensus autem non aliud est quam ex bono prospicere verum, sicut a monte, ad quem homo enisus est, illa quae infra jacent quod tunc uno intuitu comprehendere possit innumerabilia prae 2 illis qui infra aut in valle stant, unicuique patet; similiter 3 se prorsus habet cum illis qui in bono sunt, hoc est, in amore in Dominum e in charitate erga proximum, prae illis qui modo in vero sunt, hoc est in sola fide.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts nempe per.

2. The Manuscript has pro

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.