The Bible

 

Genesis 28

Study

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3705

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3705. ‘Terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam’: quod significet bonum in quo esset, quod ex proprio, constat ex significatione ‘terrae’ quod hic sit bonum naturalis, de qua sequitur; ex significatione ‘qua tu cubans super ea’ quod sit in quo esset; et ex significatione ‘tibi dare eam’ quod sit ex proprio, de qua etiam sequitur. Quod ‘terra’ significet bonum naturalis, quod per Jacobum postea repraesentabitur, inde est quia per ‘terram Canaan’ significatur regnum Domini, n. 1413, 1437, 1585, 1607, 1866; et quia significat regnum Domini, etiam in supremo sensu significat Dominum, n. 3038; nam Dominus est omne in omnibus regni Sui, et quicquid ibi non est ab Ipso, et spectat Ipsum, non est regni Ipsius; regnum Domini etiam in Verbo significatur per ‘caelum et terram’, n. 1733, 1850, 2117, 2118 f. ;

sed tunc interius ejus per ‘caelum’, et exterius per ‘terram’, n. 82, 1411, 1733, 3355 f. ; consequenter in supremo sensu ‘caelum’ significat Dominum quoad Divinum Rationale Ipsius, et ‘terra’ quoad Divinum Naturale; hic ideo, ‘terra qua tu cubans’ significat Bonum Naturalis in quo esset, quod per ‘Jacobum’ repraesentaretur; quod ‘Jacob’ sit Dominus quoad Divinum Naturale, supra pluries dictum;

[2] praeterea, quod terrae significatio sit varia, videatur n. 620, 636, 1 1066, 2571, 3368, 3379; hoc ex causa quia ‘Canaan’, quae Terra Sancta vocatur, significat regnum Domini in communi, et cum caelum simul nominatur, tunc, ut dictum, caelum significat interius, et terra exterius; et quia ita, etiam significat regnum Domini in terris, hoc est, Ecclesiam, et quia 2 haec, etiam significat hominem qui est regnum Domini aut qui est Ecclesia, ita apud illum caelum quod interius est, et terra quod exterius, seu quod idem, 3 caelum rationale et ‘terra’ naturale, nam rationale est interius apud hominem, et naturale 4 exterius; et quia terra haec significat, etiam significat illud quod facit ut sit regnum Domini, nempe bonum amoris quod ex Divino; inde patet quomodo terrae significatio in Verbo 5 est varia.

[3] Quod ‘dabo tibi’ sit ex proprio, constare potest ex significatione ‘dare’ in Verbo, cum praedicatur de Domino; Dominus enim, ut mox supra ostensum, est Divinum Bonum et quoque Divinum Verum, et illud est quod vocatur ‘Pater’, et hoc quod ‘Filius’; 6 et quia Divinum Bonum est Ipsius, proinde proprium, sequitur quod per ‘dare tibi’, cum dicitur a Jehovah, et praedicatur de Domino, sit ex proprio. Inde patet quid in sensu interno significatur per illud quod Dominus toties dixit, quod Pater Ipsi dederit, quod nempe Sibimet Ipsi; ut apud Johannem, Pater glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti Ipsi, det illis vitam aeternam.... Ego Te glorificavi super terra, opus perfeci quod dedisti Mihi ut facerem.... Manifestavi Tuum nomen hominibus, quos dedisti Mihi ex mundo; Tui 7 erant, et Mihi illos dedisti ... nunc cognoverunt, quod omnia, quae dedisti Mihi, a Te sint; quia verba, quae dedisti Mihi, dedi eis ... Oro pro illis quos dedisti Mihi, quia Tui erant; omnia namque Mea Tua sunt, et Tua Mea, 17:1, 2, 4, 6-10 8 ;

ubi quod ‘dederit Pater’ est quod ex Divino Bono quod Ipsi, ita ex proprio;

[4] inde constare potest quantum arcani latet in singulis verbis quae Dominus locutus est; 9 tum quantum discrepat sensus litterae a sensu interno, et magis a sensu supremo; 10 quod Dominus ita locutus sit, erat ut homo, qui tunc prorsus nescivit aliquod verum Divinum, usque suo modo verbum capere posset, et sic recipere; et angeli suo modo, hi enim sciebant quod Jehovah 11 ac Ipse unum essent, et quod Pater esset Divinum Bonum, inde quoque sciebant quod cum dixit quod 12 Pater Ipsi daret, esset quod 13 Ipse Sibi dederit, et quod sic ex proprio.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has illa

3. The Manuscript has caelum quod Rationalis et terra quod naturalis

4. The Manuscript inserts est.

5. The Manuscript has sit

6. The Manuscript has quoad Essentiam fuit Dominus Divinum Bonum, quia conceptus a Jehovah; at quoad existentiam fuit Divinum Verum, hoc enim ex Divino Bono quod eratIpsius proprium ex conceptione, fecit Divinum ex propria potentia. There is a line through the part after a Jehovah which looks accidental.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts et alibi.

9. The Manuscript has et

10. The Manuscript has sed sensus literae talis est

11. The Manuscript has unum esset cum Ipso

12. The Manuscript has daret Ipsi Pater

13. The Manuscript has Ipsi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.