The Bible

 

Genesis 28

Study

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3698

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3698. ‘Somniavit’: quod significet praevidentiam, constat a significatione ‘somniare’ quod in sensu interno sit futura praedicere somnia enim prophetica quae Divina, 1 futurorum praedictiones fuerunt, ut constare potest ab illis de quibus in Verbo, n. 1975, 1976; quia illa per ‘somnia’ et ‘somniare’ in sensu interno significantur, in sensu supremo in quo agitur de Domino, significatur praevidentia; ex praevidentia enim Divina Domini praedictiones sunt; quod non aliunde praedictiones de rebus quae non secundum communem naturae ordinem fluunt ac inde praevideri possunt, constare potest ex Verbo, etiam ab his apud Mosen,

Quando propheta locutus fuerit in nomine Jehovae, sed non factum fuit verbum, et non evenit istud verbum, quod non locutus est Jehovah, in arrogantia locutus est istud propheta Deut. 18:22.

[2] Et tametsi praedictiones rerum quae evenerunt, fuerint a malis et cultoribus alius dei, apud eundem,

Si surgit in medio tui propheta vel somnians somnium, et dat tibi signum, et vel prodigium, et fit signum et prodigium quod locutus ad te, dicendo, Eamus post deos alios non novisti et serviamus illis, non oboedies verbis prophetae istius, aut somnianti somnium istud, quia tentat Jehovah Deus vos, Deut

13:2-4;

a quibus patet quod ipsa praedictio sit a Divino, sed suasio ad colendum alios deos a proprio prophetae, cui 2 id permissum, tentandi causa sicut dicitur; inde quoque est, et ex aliis causis, quod 3 pluries olim qui baales et alios deos coluerunt, etiam prophetaverint, visione viderint, et somnia somniaverint, et quoque quod evenerint quae locuti, et 4 perpluries seduxerint, de quibus apud Jeremiam xxiii; praeter alios qui dicti divinatores, auguratores, praestigiatores, pythones, qui inter illos fuerunt, qui magiae naturali studuerunt, ex qua nihil Divini potuit praedici, sed solum quod contra Divinum 5 esset, hoc est, contra Dominum, et contra bonum amoris et verum fidei in Ipsum; hoc magicum 6 qualecumque in externa forma apparet.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts non aliud quam.

2. The Manuscript inserts ita.

3. The Manuscript has plures

4. The Manuscript has perplures

5. The Manuscript inserts et quicquid praedicitur contra Divinum.

6. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.