The Bible

 

Genesis 28

Study

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1463

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1463. Quod ‘peregrinari’ sit instrui, constare potest ex significatione ‘peregrinari’ in Verbo quod sit instrui, et hoc ex causa quia peregrinatio et migratio, seu processio a loco in locum in caelo non aliud sit quam mutatio status, ut ostensum prius n. 1376, 1379; quare quoties in Verbo occurrit profectio, peregrinatio, et translatio a loco in locum, non aliud obvenit angelis quam talis mutatio status quae apud eos; mutationes status sunt tam cogitationum quam affectionum: mutationes status cogitationum sunt cognitiones, quae in mundo spirituum sistuntur per instructiones, quae causa quoque fuit quod Antiquissimae Ecclesiae homines, quia communicationem habebant cum caelo angelico, per ‘peregrinationem’ nec aliud perciperent; ita hic ‘quod Abram descenderit in Aegyptum ad peregrinandum’ nihil aliud significat quam instructionem Domini;

[2] similiter per quod Jacobus et filii ejus in Aegyptum, ut apud Esaiam,

Sic dixit Dominus Jehovih, Aegyptum descendit populus Meus in principio ad peregrinandum, et Asshur pro nihilo oppressit illum, 52:4;

ubi ‘Asshur’ pro ratiociniis: inde quoque illi qui instruebantur in Ecclesia Judaica, dicti fuerunt peregrini peregrinantes in medio illorum, de quibus mandatum ut similiter haberentur sicut indigenae, Exod. 12:48, 49; Lev. 24:22; Num. 15:13-16, 26, 29; 19:10, de quibus apud Ezechielem,

Dividetis terram hanc vobis juxta tribus Israelis, et erit, juxta sortem dividetis illam hereditatem vobis et peregrinis peregrinantibus in medio vestri.... et erunt vobis sicut indigena in filiis Israelis, vobiscum sortem jacient in hereditatem in medio tribuum Israelis, et erit, in tribu cum qua peregrinus peregrinatus est cum illa, ibi dabitis hereditatem 1 illius, 47:[21], 22, 23;

ubi de Nova Hierosolyma seu de regno Domini; per ‘peregrinos peregrinantes’ intelliguntur illi qui patiuntur se instrui, proinde gentes; quod pro illis qui instruuntur, constat ex eo quod dicatur ‘in tribu, cum qua peregrinatus est, ibi daretur hereditas’; ‘tribus’ pro illis quae sunt fidei.

[3] Per ‘peregrinari’ etiam simile quid significatur ac per proficisci et habitare, per ‘proficisci’ vitae instituta et ordo, perque ‘habitare’ vivere, de quibus prius n. 1293; quare etiam terra Canaan dicitur ‘terra peregrinationum Abrahami, Isaci et Jacobi’, Gen. 28:4; 36:7; 37:1; Exod. 6:4;

et Jacob dixit ad Pharaonem, Dies annorum peregrinationum, mearum, parum et mali fuerunt dies annorum vitae meae, et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum, in diebus peregrinationum illorum, Gen. 47:9;

ubi ‘peregrinatio’ pro vita et instructionibus.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.